855
ARCANA PARACELSI 787
demum è nobis evanescit, illis potestatibus
sit vice fomenti, nec ampliùs sortem ex¬
crementi, tristi suo suffitu, prae se ferat.
Qualitatem autem praesati nostri suffitûs,
nedum in odoribus sudorum quorundam
agnoscere lubet; sed praesertim, quod ci¬
mices, pediculi, pulices, similesque inse¬
ctae inde procedant: mera nempe spurci¬
tiae & foetoris proles. Mihi inprimis inu¬
tilis quaestio visa est. An hortus Eden,
ejusque arbor vitae desierint, an verò et¬
iamnum hodie persistant? & ubinam loco
rum? An Enoch, Elias, & loannes, ibi¬
dem sub angelorum consortio etiamnum
vivant felices, extra senii & infirmitatum
incommoda. Sat mihi. Arborem vitae à
creatione incepisse; In natura fuisse: non
autem fabulosam, aut parabolicam. Suffi¬
cit illam mortalibus ignotam fuisse atque
fore, adeoque & impossibilem ejus adeptio¬
nem nos spe privare. Interim succedane¬
am plantam investigo, licet multis nume¬
ris inferiorem. Imò dubium non est, quin,
si aliqua sit in hac valle miseriarum, quae
vires primitivae illius arboris vires refert,
locus ad vitam longam suas contribuat
partes, tam respectu plantae, quàm homi¬
nis illa utentis. Eandem namque plantam
pro varietate natalitii soli, nobilitari, vi¬
tamque nostram per loca melioris succi a¬
limentarii, suaviorisque aëris potu proro¬
gari, ipsa pro me climata fidem faciunt.
Nec enim credendum, id favore coeli pror¬
sus contingere, eò quod eodem gradu di¬
stantiae ab aequatore, atque eadem prorsus
sub orbita coeli, partes ortui suppositae,
nobiliores fructus proferant, quàm quae
ad occasum magis declinant. Quinimò sub¬
eodem circulo multa saepe varietas propè
consita est. Quas ambas tamen partes
idem coeli adspectus eodem motus nunc
quotidie afficit. Pro monente Paracelso
etenim erecta est medentum quorundam
spes ad vitam longam. Quisque enim sibi
pollicetur Adeptum vitae longae ex eius
scriptis, si non tanta tenebricositate verbo¬
rum sua descripsisset. Quapropter pluri¬
mi indagant nominum novitates obscuras
sibi significari: alii etiam operandi simpli¬
cem ejus ubique & accurtatam merito su¬
spicantes descriptionem, apertiorem me¬
thodum operandi exoptant. Nemo autem
detecta larva ad fundum rei, promissaeque
veritatis basin fodere est aggressus. Quis¬
que enim vel irridet, vel desperat, vel ni¬
mium credulus suspenso naso cuncta ad¬
miratur. Si tamen meliores illis, quod si¬
bi non praeciderint viam spei. Nemo ta¬
men mediam viam elegit: nempe dubitan¬
di & indagandi, quantum veritatis polli¬
cita contineant. Enimverò Paracelsus, se
extremuum senium, per elixir proprietatis
assecuturum promittit, datumque coelitus
sibi mortis deligere sortem atque horam
iactitat. Sed vana sunt ejus vitae longae
ostentamina, cognitio, & mortis electio,
qui interim anno aetatis suae 47. exstingui¬
tur. Stupent sui interim, miranturque, quo
morbo, casuve, adhuc floridus aetate sit ab¬
reptus, lapidis illius chrysopoei verus com¬
pos, quique graviorum morborum my¬
riades passim, velut falce demetendo, Her¬
culis claya trucidavit? equidem neminis
apologum ago. Fateor lubens, me ex ejus
scriptis profecisse multum: illumque po¬
tuisse per remedia ad unitatis symbolum
adscendentia, sanare lepram, Asthma, Ta¬
bem, Paralysin, Epilepsiam, Calculum,
hydropem, podagram, cancrum, atque
ejusmodi vulgo incurabiles morbos: atta¬
men Paracelsum fuisse ignarum radicis vi¬
tae longae, tam ex ejus scriptis & medica¬
minibus, quàm ex obitu, collegi. Siqui¬
dem renovationes atque restaurationes,
quibus passim, multoque saepe gloriatur
merito, duntaxat sunt purgationes parti¬
um continentium, cum contentarum cor¬
rectione, & proscriptione. Atque hacte¬
nus fuit morborum ferè omnium vindex,
& sanator. Attamen medicamina ejus ar¬
cana, non tam respiciunt vitam longam,
quàm sanam, hujusque commoditates. Et¬
enim pili, ungues, ac dentes renovantur,
hi etsi durissimi, primi tamen carnem sen¬
Hhhhh 2
tiunt.