855
ARCANA PARACELSI.
790
Veruntamen cum illi non fuerit vita lon¬
ga, testimonio nobis erunt sua praefata ar¬
cana, de lato judicio meo. Enimvero cir¬
cumfertur Testamentum Paracelsi; quod
quia contradicit publicae authoritati, ex
ipsius epitaphio desumtae, quod spectatur
in nosocomio Salisburgensi, in muro ad
S. Sebastiani aram, quodque bona sua in
pauperes distribuenda, honorandaque col¬
locansse memorat: ideo illud Testamentum
à Paracelsi osoribus fictum credo. Alii
proinde istius farinae asserunt Paracelsum,
pacto cùm Satana termino, plena in sani¬
tate obiisse. Quod contradicit praefato
Testamento, ex ore hostium publicato.
Quo videlicet dicitur, ipsum aliquot dies
ante mortem morbidum fuisse. Actusque
ille tanti reatus contradicit, quòd pauperi¬
bus tam fuerit benivolus. Sunt & alii quo¬
que, qui illam toxico sublatum ajunt. Cui
cum remedia non minùs quàm ad alios
morbos cognita, & in promtu essent, sup¬
sponunt illum adamantis pulvere, peresis
intestinis interemtum. Ego verò nullate¬
nus admiror immaturam mortem viri, ab
adolescentia solliciti, circa arcana chymi¬
cam. Maximè si quos vitae suae incurios in¬
dagandarum scientiarum nimia curiosi¬
tas, diu noctuque anxit. Quem enim mor¬
talium non inficiant carbonum suffitus?
aquarum fortium, gradantium, & arseni¬
calium? Itemque antimonialium nova in¬
dies examinatio? quae per longa annorum
taedia experiundi, nondum experti hauri¬
mus, de malignitate illorum, non nisi per
experientiam seram admoniti. Quid enim
sedus agat curiosulus, nec trepidus tyro,
in arte tam abstrusa, aliumque recusanter
didascalum praeter torturam ignis? Ubi
scilicet artis theoremata ex voto obscuran¬
tur: non quidem ut sciantur abrupta: sed
potiùs ut nesciantur? Intellectus enim da¬
tur electis tantùm per longam dierum &
operum praeparationem, sufficiente sani¬
tate & pecuniâ instructis, neque criminum
gravamine indignitatem meritis. Conce¬
do universales aliquot medicinas, quae sub
unisono naturae longae gratissimo, insensi¬
liter post se vinctum educunt hostem, cum
egregia organorum depuratione. Conce¬
do pariter appropriatas aliquot, quo uni¬
versalis amplitudinem, in specificis mor¬
borum directionibus aemulantur, peregri¬
nam impuritatum societatem demunt,
contractoque iam vitio planè dominantur,
non secus atque securis secure arborem
vellit. Index arcanorum Paracelsi est.
Inprimis tinctura lili, ab electro minera¬
li immaturo in vinum vitae redacta, cujus
una pars est metallus primus: altera verò,
membrorum essentia.
Sequitur dein mercurius vitae, stibii
proles integri, quae omnem morbi ner¬
vum penitùs absorbet.
Tertio loco est tinctura lili, etiam anti¬
monialis, ejusdem penè efficaciae cum
praecedenti, quanquam minoris efficaciae.
Quarto loco est mercurius diaphoreti¬
cus, melle dulcior, & ad ignem fixus Solis
horizontis omnes proprietates habet.
Perficit enim, quicquid medicus & chir¬
urgus possint optare sanando: non tamen
tam potenter renovat, ut praecedentia.
Eminentior est ejus liquor Alkahest im¬
mortalis, immutabilis aqua solvens, & sal
circulatus ejus, qui reducit omne corpus
tangibile, in liquorem sui concreti.
Succedit elementum ignis è cupro, ele¬
mentum sive lac margaritarum. Essentiae
autem gemmarum & herbarum, sunt prae¬
fatis longè minora. Tandem salia volati¬
lia, herbarum & lapidum praecisam parti¬
cularitatem referunt, neque universalium
efficaciam attingunt.
Corallatus verò, qui unicum est pur¬
gativum per sedem, ulcera pulmonis, ve¬
sicae, laryngis renum purgando sanat, adeò
ut & podagram funditus evellat. Est nimi¬
rum mercurius vulgi, à quo liquor Alkahest
semel distillatus est, residetque in fundo
coagulatus & pulverabilis, nequicquam
in pondere auctus aut diminutus. à quo
pulvere cohobanda est aqua albuminum
ovorum, donec coralli colorem acquisiverit.
In