855
ARCANA PARACELSI.
791
In spiritu abiecto laudo Dominum rerum,
quod parvulis hujus mundi sua arcana re¬
velet, clavumque perpetuo regat, ne in in¬
dignorum manus haec sua beneficia inci¬
dant. Deprehendi itaque arcana Paracelsi
morbos tollere: sed ad radicem vitae longe
non attingere. Deprehendi quoque reme¬
dia mineralia, utcumque ad summum gra¬
dum deducta, inepta tamen esse, ut consti¬
tutivis primis cedant in alimentum, eò
quòd reservent vitam mediam concreto¬
rum, unde educta sunt. Eatenus namque
non deponunt unquam prorsus indolem
mineralem: imò & propterea recedunt à
tenore vitae longe. Imò neque unquam faci¬
lè inducar ut credam, lapidem philosopho¬
rum nobis vitaliter uniri posse, propter sui
summè immutabilem substantiam, incre¬
dibiliter fixam contra ignis torturas, indis¬
solubiliter homogeneam. Id est, propter
separationis, destructionis, & digestionis
omnimodam impossibilitatem. Tantum
abest, quod ad vitam longam faciat. Sub¬
scribunt mihi historiae, Neminem qui la¬
pide illo sit potitus, vitâ longâ fruitum:
sed multos, ob pericula laborando perpes¬
sa, vitam brevem mansisse. Caeterum ne¬
que sperent mangones, cibos potenter nu¬
trientes, vitam longam praestituros. Et¬
etenim quamvis convalescentibus robur¬
praebeant: nutritos tamen dein enervant.
Quod Caesar etiam testatur. Etenim te¬
neriores cibi facilè absumuntur, carnes
teneras efficiunt, & majori nidore potesta¬
tes vitales suffumigant. Medentum studia
autem circa culinae delicias, quas partem
diaeteticen nominant, versantur, in erro¬
rem putando abducti enim sunt. Vt si vi¬
ctus euchymus atque tener debita dosi
convalescentibus proficiat. Putarunt &
robustiores eodem cibo multipliciter ali¬
tos, in summam roboris auctionem elatum
iri. Non enim in cibando proceditur, ut in
arithmetica, ubi 10 librae elevant novem;
& per consequens, 100 librae nonaginta.
At non proinde, qui plurimum edit, bibit¬
que affatim, potentior fiet, quàm qui mo¬
deratior vixerit. Siquidem natura non
tam servat proportiones numerorum, atque
proportiones potestatum rerum alterabi¬
lium, ad potestatem sui Blas. Vtut est, sal¬
tem Medentibus ad vota succedit. Quo¬
niam copia cruoris, excrementa parit, ad¬
vocantur Medentes adeóque regulas vi¬
ctus sibi saltem profuturas imperant, vi¬
tamque abbreviant, in medicè atque mise¬
rè viventibus.
MONS DOMINI.
QVis adscendet in montem Do¬
mini? aut quis stabit in loco
sancto ejus? Innocens mani¬
bus, & mundo corde, qui
non accepit in vano animam
suam, nec iuravit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem à Domino, &
misericordiam à Deo salutari suo. Verba
sonant aeternam beatitudinem. Sic est.
Attamen nil impedit, quin ista figuralis
atque typica locutio, secundùm literam
etiam sui veritatem explicet. Cum necesse
sit, typum correspondere rei per typum si¬
gnificatae. Equidem semper observavi,
omnia Dei mysteria fere in montibus cele¬
brata. ]ussus est enim Abraham scandere
montem, & ibidem suum unigenitum sa¬
crificare, in typum sacrificii oblati in mon¬
te calvariae. Iussit Deus Mosi ad montem
adscendere, ut illum alloqueretur. Deditque
illi Legem. Et collocutus Moses facie ad
faciem, per dies & noctes quadraginta. In
Oreb transfiguratus est Dominus, etc. Quę
cuncta in deserto fieri poterant, poteratque
Deus exercituum circumdare Mosen ful¬
gure & ignibus, tam in plano, quàm in
monte, ne quisquam mortalium appropin¬
quâsset: sed mons semper electus ex pri¬
vilegio. Et benedictio à Domino promit¬
titur in adscensu ad montem Domini. Et¬
enim