855
MONS DOMINI
792
enim poterat Dominus breviori morâ Mo¬
si significare sua placita: nec opus erat die¬
bus & noctibus quadraginta continuis, ni¬
si etiam mora suo pondere (etenim mora
in naturalibus requiritur ad iustam rerum
maturitatum efficaciam) aliquod occul¬
tum mysterium designaret. Naturaliter e¬
nim, intelligo in montibus malignitate
endemica carentibus esse nedum aërem pu¬
rissimum, procul à fece & corruptione re¬
motum, à vulgo, erroribus, & defectibus
segregatum, & propter frigora depuratis¬
simum ab omni inquinamento: verùm et¬
iam ibidem esse locum, quorsum per ma¬
gnalis continuitatem, expeditissima coele¬
stium irradiatio est: quia aetheris purissimi
potatio. Memini enim, uno mane me ieju¬
num sensisse in Alpibus suavitatem inspira¬
ti aëris, quem antè vel pòst, totâ vitâ nun¬
quam. Certum est etenim, quod Omnipo¬
tens tantum Gibbum in natura non fru¬
stra condiderit. Certumque est, omnes mun¬
di divitias è montibus erui. Deinde optimi
fontes atque celeberrima flumina nobis è
montibus ratione declivitatis versantur.
Denique omnes nationes monticolae, du¬
rioris sunt corporis, vitaeque vegetioris,
aliis qui campos amoenos colunt. Qui effe¬
ctus suis causis constant, quippe suavior
puriorque aër ibidem inspiratur, & Gas omne
suis privatum sordibus, redit in materiam
puram aquae. Sed quod Deus in cumulum
attollat tantam, vel ipsam terrae faciem,
vel super eandem construxerit tot saxa, vel
in unum saxum conjunxerit, nec tamen
aliquo minerali ditaverit, cujus respectum
videretur tantam molem congessisse, nec
sontes depluat, nec fructus denique tantis fi¬
nibus dignos refuderit: sed supra omnem
aëris atque nubium turbulentias, turbines
ventorum atque fulminum portenta exal¬
taverit, in placidissimam aëris quietem. Cer¬
tè id mihi insigni mysterio dicatum videtur
Benedictio enim antiquitus promissa spe¬
ctabat plerumque vitam longam, ejusque
commoditates, & prolium secunditatem
(ut sis longaevus super terram etc.) Benedi¬
ctio ergo adscendentibus in montem Do¬
mini, iuxta literam, in natura ad vitae longe
dotes spectare videtur. Ille enim, qui solus
totusque vita est, ac Princeps vitae, nemini
saltem dat vitam longam, ne quidem per
media naturalia, qui in vano animam suam
acceperit. Ergo benedictio adscensionis in
montem Domini, vitae longaevitatem con¬
tinere videtur. Singularem itaque Montis
Domini imaginem atque vitae longae promit¬
tere videntur illi montes excelsissimi, qui
nullius fructus ergo, naturae donati legun¬
tur, quique ad suavitatem imperterriti aeris
pertingunt. Idque singulari aliqua prae cae¬
teris montibus praerogativa, utque illo qua¬
si iure, montis Domini nomenclaturam ha¬
beant. Etenim si supra omnes incidentias
inferiorum pertingat, singulariter mihi pro¬
mittit, Deum ibidem esse peculiari modo.
Qui enim non erat in turbine venti; sed in
aura suavi, ab Elia est perceptus: ille, ille
(inquam) ibidem suum habet domicilium.
Id est, Princeps vitae ibidem suam benedi¬
ctionem dat. Non quidem quae paucis ho¬
ris communicetur: sed revolutione qua¬
dragenarii (per duo scilicet plenilunia
Mosi in monte Sinai significata. Et enim
qui singulis annis, circa festum Scenope¬
giae in monte quietis, continuo morari
per quadraginta dies posset, accersitis sibi
aliunde vivendi commoditatibus, multum
auguror ipsi profuturum in vitam longam,
si ibidem praesertim, medicamento ex ar¬
bore vitae parato, quotidie resocilletur: eò
quod tali monte, ob insignem aëris purita¬
tem, major sit commistio alimenti ad ali¬
tum, & penitior ad prima constituti va¬
accessus. Denique, quanquam excelsissimi
montes privilegium vitae longae prae se fe¬
rant: minùs tamen alti, aliquid singulare
promittunt, ex sensu in Alpibus percepto.
Semper tamen rejicio montes, qui mine¬
rale aliquod spirant. Etenim in Chymicis,
propterea arsenicum, nomen fumi metal¬
lorum est sortitum. Quibus autem daretur
commoditas vivendi in monte sano, &
non fructibus mineralium gravido, illi cer¬
tè gauderent beneficio vitae longae, quan¬
tùm loci natura tribuit.
ARBOR