855
ARBOR VITAE 791
COgor credere lapidem auri¬
ficum, & argentificum esse:
quia distinctis vicibus manus
mea unius grani pulveris su¬
per aliquot mille grana ar¬
genti vivi ferventis, projectionem feci,
adstanteque multorum corona, nostri om¬
nium cum titillante admiratione, negoti¬
um in igni successit, prout libri promit
tunt. Non erat autem extractum ex auro,
quod totidem argenti vivi pondera com¬
mutaret, quot erant auri, unde extractum
fuisset. Inprimis eo dato, adhuc saltem
staret vera unius in aliud transmutatio, ac
quidem multiplex. Secundò, norunt auri¬
fabri, & monetarii, quod nihil, quod non
est mercuriale, possit per fluxum ingredi
in metalla, aut colliquari cum illis: sed su¬
pernatet in fluxu. Igitur Tertio, esset
istud extractum pinguius, quàm sit ullum
metallum, si tot millenas partes debeat
tingere. Quartò. Non esset illud extra¬
ctum amplius metallum, cùm tot mille
vicibus superaret perfectionem purissim
metalli. Non etenim metallum patitur to¬
tidem gradus amplitudinis in sui perfe¬
ctione, quot vicibus pulvis chrysopejus
convertit inferius metallum, in verum au¬
rum. Quintò. Ille qui mihi primum dabat
pulverem aurificum, habebat saltem & ad
minimum ejus tantundem, quantum ad du¬
centa millena librarum auri commutanda
sat forent. Nemo autem est, qui decuplo plus
auri habeat; ac si haberet, destrueret ut in¬
de demum auri tantundem construeret.
Sextò. Dabat enim mihi forte semigranum
illius pulveris, & inde unciae 9 atque 3/4 ar¬
genti vivi, transmutatae sunt. Istud autem
aurum dedit mihi vir peregrinus, unius
vesperi amicus. Vtcunque ergo lapis Phi¬
losophorum sit revera in natura: attamen
ob rationes ante dictas, semper ratus nul¬
lum remedium metallicum continere be¬
nedictionem arboris vitae. Fateor interim
lubens, quòd lapis ille vitae zoophytae in
suis initiis sit particeps, eamque habeat
distinctam à vegetante & sensitiva, quae
sit vita hactenus anonyma. Nam juxta
Sapientum univoca scripta. Principiis la¬
pidis, semel ovo vitreo conjunctis, si vi¬
tio interrupti fotus, semel contingat vel
paulisper planè refrigerari: ita emoriun¬
tur, ut non sit spes residua futuri lapidis:
quod & in ovorum fotu similiter evenit.
Adeóque haec tum pari vitâ, cùm initiis
lapi dis vivere credendum censui. Estque
vita vera, quam mors vera testatur. Quip¬
pe quod nullis unquam laboribus is error¬
sit corrigibilis, semel sic mortuo, de cae¬
tero nulla restitutionis spes relinquitur.
Scio denique arborem vitae frustra ex ani¬
malibus utcunque longaevis quaeri. In
quibus omnibus spontaneam mortem,
corpus caducum, atque in horas labile,
sive viam omnis carnis inveni. Quomodo
enim dabunt, quam non in se continent
vitam longam? Cùm si sint longaeva, vi¬
tam saltem suam exuerunt, dum in usum
assumuntur? Aliquando intuitus lapides,
quod intra se quandoque viva animalia
continerent, per lustra vivant, custodian¬
turque absque alimentis, ab interitu. Pa¬
racelsus totum lapidum acervum, Mun¬
dumque universum, quandoque unicum
fuisse autumat lapidem, aut univocum sal¬
tem liquorem petrosum, qui in metalla,
pyritem, saxa, lapides, & sales sensim
distinctus, vitalitatis initia, per multa re¬
ptilia dederit. Adeóque si bufones & sala¬
mandras per seculum forte detineant vi¬
va, absque cibo, ac velut alto sopore ster¬
tentia, dubitavi an lapides animantum
istorum thecę, & matrices, essent vitae lon¬
gae participes. Sed suasit Scriptura, repti¬
lium vitam nobis horridam & odibilem.
Quapropter ad pretiosiores gemmas re¬
spexi. Veruntamen nec in illis vitae longae
vestigia reperi, sive essentiae essent, sive
demum illarum magisteria. quia immedia¬
tè primis nostri constitutiuis nequeunt as¬
similari,
I iiii