855
ARBOR VITAE
794
similari, vel adjungi: vel si tandem adjun¬
gantur quadantenus, & quantisper cresci¬
mus: saltem spoliantur longae vitate pri¬
stinâ, more aliorum alimentorum, natu¬
ram à lite carnis induunt, & sequi cogun¬
tur. Didici itaque gemmas, utut medicâ
potestate dotatae essent, ad vitam sanam
facere: nunquam tamen prorsus exuere
mineralem indolem: adeóque nec commi¬
scibiles primis constituentibus. Imò ta¬
metsi commiscerentur, tamen vitae longae
non inservirent. Quia quicquid non refi¬
cit potestates vitales, non obviat etiam in¬
testinis mortis necessitatibus, multóque
minus si reluctetur conjugio solidorum
nostri. Ast herbae aromaticae, suis conso¬
ciis hanc palmam eriperent, si arbor vitae
herbacea esset: quatenus gratiores & spi¬
ritualiores. Defecatissimus autem liquor,
& quicunque totam herbae crasin conti¬
net: attamen singularitates, & sanationem
duntaxat respicit, eò quòd concretum un¬
de manavit, ipsum in se non sit vitae longae
particeps. Liquor enim, qui suum concre¬
tum, cui ab initio per minima nupsit, ab in¬
teritu praeservare nescit, quo pacto vicibus
suis spoliatus poterit carnem nostram,
mox festinanti putrédine diffluam, à mor¬
te custodire? Atque adeò hinc coepit mihi
arbor vitae haberi immortalis, non senio,
non aetatum incommodis obnoxia, quod¬
que nulla contineret admitteretve excre¬
menta, multóque minùs progigneret ea¬
dem. Verum potius excellentia quadam
averruncaret, si qua semel quandoque in¬
cidissent, propter propellendi & repulsan¬
di virtutem. Atqui cum veneno sit genia¬
le, bonum in malum convertere corrum¬
pendo; visum fuit mihi arborem vitae in¬
dagare, in qua ipsamet venena moreren¬
tur, superata per bonitatem arboris: quare
etiam respueret nondum admissa. Quaeque
semel admissa essent, corrigeret atque su¬
peraret. Etenim si non deberet admitte¬
re excrementa, quae infimi gradus quae¬
dam sunt venena: multò magis avertet, re¬
tundet, & debellabit, quae altioris sunt &
manifestioris hostilitatis. Id enim nisi fe¬
cerit, vanum sibi nomen arboris vitae assu¬
met. Observavi, pullos iumento, & cabal¬
lo vetere generatos, citò effetos, in vitae
vigore languidos, puteosque supra oculos
profundiores habere, quàm qui caballo
juniore prognatus esset: Salicem verò
veterum, nova dare vimina, nihilo sterilio¬
ra si plantentur, viminibus novi trunci.
Itaque reperi, unà cùm animantium semi¬
ne ire senectutem in proles, non autem id
tam facile manifestum in foetu arboreo.
Imò si vita longa quibusdam bestiis inest,
sic est conclusa, ut singularitatem non exe¬
at, & non extra speciem sit communicabi¬
lis. Rorem denique per analysim partium
examinavi: salem enim saccharinum da¬
bat, magnis morbis opitulantem, at sanè ad
vitam longam nequicquam proficuum;
Propter indeterminatam enim suae boni¬
tatis generalitatem, non tam vitam, quàm
alimenti proprietates continebat. Conclu¬
si mecum tandem; arboreum esse foetum,
quisquis ille, qui arboris vitae vicem gere¬
ret. Dein è saluberrimo, odoro, balsami¬
cò, ac penè immortali frutice, hoc medi¬
camen petendum. Quodque subtilissima¬
rum atque purissimarum esset partium, è
propriâ sui concreti dote, & constitutione
nativa: quodque resisteret omnifariam
quibuslibet corruptionibus, artis vel na¬
turae errore partis, aut conquisitis. Tan¬
dem quod arte atque labore, ultimam
perfectiouis metam, & commistionis no¬
bis cum licentiam esset adeptum. Quocir¬
ca erat apprime necessarium, ut naturalis
dos ista multiplex, nequicquam inter
praeparandam frangeretur, aut mutaretur
per ignem. Adeóque opus esse igne non
urente ad virium exaltationem, impedi¬
mentorumque sequestrationem. Ut scili¬
cet ad incorruptibilitatis complemen¬
tum, sive ad vitae longaevitatem nobis ma¬
nutenendam, quantum naturae corruptae
recipienti possibile foret, per communi¬
cationem suarum virium participes red¬
dat quosdam mortales. Certè non potest
proinde