855
796
ARBOR VITAE
Gas mineralium non habent (ut Arduen¬
na, Asturias, &c.) nec uligini lacuum
subiecta: quia siderum collocutiones be¬
neficae reflectunt, aëremque purum spi¬
rant, ad vitam longam faciant: Prout & a¬
ger planus, gulae irritamenta nesciens, tan¬
tum vitae longae addit, quantum saturitas,
vitae longae inimica. Fatigant nempe cibo¬
rum sarcinae miseras potestates, ut videli¬
cet tanquam exantlatae labore ante diem
concidant. Quibus sic mecum revolutis
toto triduo undenam medicamen ad vitam
longam petendum esset, Arrisit mihi in¬
signiter opobalsamus, non quidem Perua¬
nus, aut Copaiba Brasilianum gummi: sed
verus Aegyptiacus, Sacris notatus atque
primitivus, pumilis fruticis regina lacri¬
ma, vix Regibus venalis. Etenim pluri¬
mum perfectionis huic enti attribui me¬
rito, fateor. Ac licet sat esset reperibile:
attamen adhuc ab arboris vitae perfectione
deflectit, quod frutex ille sit adeò cadu¬
cus. Dumque variè in natura vagarer, ut
arborem vitae lustrarem: tandem extra
diem, & supra fecem in somnio vidi to¬
tam terrae faciem, prout stetit deserta &
inanis initio creationis; tum deinde ut
fuit, dum plantis undequaque suis viresce¬
ret recens. Iterum quoque sicut latebat
sub diluvio. Vidi namque omnes planta¬
rum species subter aquas servari. Mox ta¬
men à diluvio, cunctas ingredi viam vi¬
cissitudinum sibi injunctam, per species &
semina continuandam. Vidi inquam in
apice Libani, Cedros Verbo Dei glorio¬
sissimi subter diluvium integras perman¬
sisse, certoque numero adhuc ibidem su¬
peresse. Et statim deinde ad me redii. Per
moram verò deinceps consideravi, quod
Arca, quae genus humanum ab interitu
salvare debebat, jussa fuerit fabricari ex
ligno Cetim incorruptibili. Duraverat e¬
nim mundus forte 1652 annis. Noah au¬
tem pigre in fabrica processit per centum
solares annos. Adeóque ligna & tigna su¬
mebat, quae toto seculo nequicquam dam¬
ni essent latura. Leprosus è populo segre¬
gatus ad Sacerdotem accedens, in manu
gestabat lignum Cetim, ut mundaretur.
In festo Scenopegiae, quilibet Ebreus Ce¬
drum & ramos myrrhae portabat, ut Deus
memor esset in pluvia totius terrae, ut con¬
stitueret modos temporum, & Astra. In¬
tellexi itaque per cedrum vitam longam,
benedictiones item temporum & Astro¬
rum, itemque mundationem mystico
sensu designari: in hoc seculo verò, eti¬
am obtineri. Nam vitalia caetera, mox
contabescunt senio: unica verò nu¬
mero cedrus, insigni mysterio, incorru¬
pta ligni substantia, & sospite vegetatrice
vitam longam promittit, quia continet.
Valvae enim templi Salomonis ex ligno
Cetim per aurum, tanquam tegumentum
vel vilius involucrum iussae sunt fabrica¬
ri. Porro extra controversiam est in Ec¬
clesia Dei Cedrum in Libano, in Templo,
in figura Arcae, in mundatione leprae, &
festo Scenopegiae repraesentare DEI ma¬
trem, Reginam coelorum Virginem, Vas in¬
corruptibile, arborem quae nobis vitam ae¬
ternam in carne protulit. Patronam in¬
quàm pauperum, & meam. Locus autem
Cedri in Libano frigidissimam aëris val¬
vam, nivibus contectam superans, illiba¬
tam Deiparae Virginis integritatem desi¬
gnat. Adeóque si arbor Divam Virginem,
praesertim tot mysteriis conjunctim desi¬
gnet, non mirum, & Cedrum, arborem hu¬
ius vitae etiam in seculo significare. Enim¬
verò diebus Davidis annosa cedrus erat in
Libano, quippe quae propter excellentem
proceritatem mystico sensu digna fuit
ex tunc. Quare vel à diluvio ibidem plan¬
tata hactenus adhuc eadem numero so¬
spes perseverat: vel dudum ante, & fortè
à mundi cunis iuxta somnii visionem.
Quod saltem quomodocunque sumatur,
ostendit Cedrum senii incommoda sper¬
nere. Non est autem à parente Cedro, post
diluvium plantata: quoniam & ista cedri¬
parens sub diluvio conservata fuisset, at¬
que multò facilius deinceps, quàm quae
à diebus Davidis hucusque perennat. Ri¬
deant