855
ARBOR VITAE 797
deant qui volent istam Cedri aetatem in
Libano, dicantque modernas novo germi¬
ne, vel deciduo semine suscitatas. At eo
posito, hodie & novae indies in silvam
magnam prodiissent. Ubi tamen nova
nulla Cedrus succrescit. Quinimò exin col¬
ligo, eandem numero cedrum modò per¬
sistere, quae vel ante diluvium fuit, imò
vel à condito mundo. Quippe B. virgini in
symbolum datam. Caeterum pro nostro
magisterio non est sumendus fructus Ce¬
dri: eò quòd ejus finis non est ad simpli¬
citer esse in destinatione proprietatum
Cedri: sed tantùm ad speciei propagatio¬
nem, quae contradicit vitae longae ex fun¬
damento. Sumendum est ergo ipsum li¬
gnum Cetim tam exaltatum in Sacris. Non
ergo cortex, non fructus, non radix, ne¬
que frondes sunt finis ultimus, quorsum
natura respexit ad vitam longam. Adeo¬
que Cedrus, ab arbore vitae Eden forte
& in hoc distincta est. Est ergo reperta
materia arboris mori nescientis, cujus li¬
gnum imputrefactibile, & ob multas
eius proprietates, mystico sensu Divae
Virgini destinata, vitam proferens Mun¬
do, ut mortem redimat. Sed ejus praepa¬
ratio, omnium illorum, quae subter labo¬
rem Sophiae cadunt, est longè difficillima.
Hac nempe de causa Monarchae carent
vitâ longa: quia nullus est, qui eam prae¬
parare noverit. Nam nemo verè Philoso¬
phus, aulaedus est, nec Principes sequitur,
iisque adulatur. quippe quia nullius rei in¬
digus, spernit quaecunque Princeps dare
potest. Sola ergo arbor vitae, vires la¬
psas recreat, detinetque aliquousque vitam
in fluxu. Difficultas autem praeparandi
consistit in eo, quod lignum, absque viri¬
um resolutione, debeat resolvi, per tepo¬
rem, qualis solis martii, usque ad primum
ens sui. In quo ente duntaxat, conceditur
illi fermentalis conservandi, & condiendi
potestas, cum ingressa ad prima nostri con¬
stitutiva, seseque insinuandi in familiari¬
tatem spirituum insitorum per organa singu¬
la. Est autem in succo hujusmodi resolutio¬
nis, vis integra Cedri: vitalis scilicet, cum
omni proprietate seminali, atque formali
vitae longae. Nam tota ligni moles resolvi¬
tur in succum: quae alioqui distillata,
transmutatur, fitque nova quaedam crea¬
tura: quod comprobat aqua vitae, è gra¬
nis aut cerevisiis distillata, item oleum di¬
stillatum è lignis, imò ex ipsomet olivarum
oleo. Praxis ejus est ista. Resolve fragmen¬
ta ligni Cetim, cum pari pondere liquoris
Alkahest, in vitro sigillato, sub tepore fo¬
vente. Et infra septimanam videbis totum
lignum in liquorem lacteum migrâsse.
Mox verò circa quindenam supernatat
distinctim duplex oleum, quod in men¬
sem usque augetur, & separatur diluci¬
dius. Oleum verò tum separetur ab aqua
per operationem manualem. Tum distilla¬
aquam in balneo, & liquor Alkahest pri¬
maevo sui pondere manet in fundo. Ole¬
um verò cum aqua toto trimestri, lento te¬
pore foveatur, & totum oleum assumit na¬
turam salis, & sese permiscebit aquae. Est¬
que ens primum Cedri. De vitae autem
longitudine pauca adhuc: quia senex haec
assequor, & ipse moribundus. Mens inau¬
ditum aliquid spirabat intus: sed inutilis
huic vitae sepeliar. Quia Spiritus janitor
lagenam abstulit mandato ejus, coram
quo totus mundus tanquam fungus est.
Sit ipsi laus, qui dedit, quique abstulit,
quod suum erat. Meritò ergo imprope¬
rent mihi Scholae. Tu miser, parvae notae
homo, magnae ambitionis vir, senex para¬
doxe tardus venisti, ut cum tuo Cedri en¬
comio, mundo obtendas nebulas. Herba¬
riis nostris notae sunt stirpium historiae ac
vires. Tu verò ut inauditum commentum
de vita longa ostentes, insanire cum Cedro
paradoxus pergis. Eja si Cedro tanta ad
vitam sit potestas, cur Reges omnes non
longaevi? Vnde novus hospes advenis?
profer literas & experientias, quibus cre¬
divis. Vt enim Iurisconsultus rubescit si¬
ne lege loqui; sic Medicus, citra experien¬
tiam. Negare enim non potes, quin decocta
frondium, nucleorum, ligni, corticis, radi¬
ci
Iiiii 3