413
EPISTOLA DEDICATORIA.
lationes, conficiuntur, dicunturque in coelo tanquam in fabula praeludi,
quae homines gerimus & cogitamus in terra.
Cum vero ad terram deiectus est coelestia miscentur terrenis ita,
vt in coelo dicantur esse Vulcani, Scriniarij, Restiarij & omnino tota offi¬
cina, in qua prius fabrefacti homines demittantur in corpora, exercean¬
turque, tandem id, ad quod in coelo erat exculptus, quo commento platoni¬
cam reminiscentiam reposuit quidem, sed impudentiore mendacio con¬
taminauit.
Rursus ebrio furore correptus maioris mundires & vocabula in¬
gerit in mundum minorem, & vt nescias vbi haerere debeas, humana
membra & quae in illis fiunt, modo per planetas designat, modo per
mineralia, mox vegetalia, meteorica & similia, hoc vnum cauendo,
ne animal animali comparet & membra hominis, Cor, Epar, ven¬
tres etc. nominet his vocibus, quibus eadem etiam, in bestius innote¬
scunt.
Habet quidem, ista parabolica ratio suo in loco inter interpreta¬
menta, quibus symbolismi rerum declarantur, suam laudem, sed in pa¬
racelsia, vbi tres sunt mundi, maior, vt externus, nempe systema coeli
& terrae extra hominem, minor vt mas, minimus vt foemina, delira¬
mentum est hominum fanaticorum. Itaque videmus hodie, quo stul¬
tior & vanior quisque est, eo deditiorem esse istis somnus, quibus tan¬
quam mysteriis sibi autoritatem conciliare studet, & his ipsis praesidiis
se in Galenicos armat, imò has veluti copias in Hippocraticos & chy¬
miatros probos educit. Laborauit tamen in hoc pistrino, Seuerinus Da¬
nus, Dornaeus & alij, qui deliramenta monarchae. Studuerum ali¬
qua probabili specie donare, & recisis neglectisque plurimis vanis, quae
χιμικώτερα essent seligere, dissentientiaquè componere. Itaque & nouam
quandam fabricarunt Paracelsiam, vetere tantùm inter perditissimos
quosque & nequissimòs, bipedùm haerente, qui morbos cognoscere &
naturas rerum quaerunt per Chyromantiam quandam suam & artem
signatam (cui nollem tantum datùm esse à Quercetano, Iohanne Ba¬
ptista Porta & alijs eruditioribus & à fece plebeia remotis) curare vero
mysticè, magice, chymice, cabalisticè ec. disserendo Theosophice, ma¬
crocosmice, Ensophice, Diabolicè inquam & stultè. Thobias Mollerus
Calendariographus olim, nihil agnoscebat in Paracelso simplex nihil
plano sermonis genere & per essentiam dictum, sed omnia mystica, quae
qui olauem scientiae non haberet eam aurem sibi vendicabat, quan¬
quam in physica Cardanum potius sequeretur, quam Paracelsum,
non intelligeret. Huc inclinare videtur & Alexander Suchtheni¬
us, & qui hunc sequuntur (Habet multa capita Paracelsia vt Ler¬
nae quandam beluam agnoscas) sed haec exploduntur à coeteris: qui
vt plausibiliore se commendents specie, & aditum ad animos ho¬
minum, qui nondum totam exuerunt, vetustatem, & assentiri
Hippo¬