413
EPISTOLA DEDICATORIA.
Hippocraticae medicinae coguntur tum euidentia rerum operumque, tùm
imposturis Paracelsitarum, sibi parent, in ore habent etiam, Galenica
decreta, & verae Chymiae praeclara praecepta, qualia multa legimus et
iam, apud Paracelsum nondum in monstrum transmutatum. Sed si¬
pennae furtiuae detrahantur corniculae, tota professio Paracelsica in ri¬
sum abit. Si itaque schola Parisiana hanc factionem damnauit, quàm
Paracelsian vocamus, & arma sumpsit contra Chymiatros Sophisti¬
cos, qui acerbitate quadam rabiosa Hippocraticam disciplinam perse¬
quuntur, nihil fecit ab officio medico alieni, nec meum est iudicio eus
aduersari.
Animaduertendum tamen est in Chymiatria Sophistica, quosdam
esse modestiores, magisque ad verum accedentes, quosdam corruptiores
& importuniores, insanioresque. Idea Seuerini tolerabilior videtur cae¬
teris Sophisticis, facileque potest paucis nimirum immutatis & commo¬
dius declaratis ad chymiatriam parabolicam referri. Quod si detre¬
ctet facere repugnantem veritanti, confutem, damnemque, simpliciter
autem suis quis quiliùs & somniis gaudentem irrideam. Quid enim
magni habet ista iactantia praeter opinionem fallacem, & verborum
insolentiam? An non homines sunt Seueriniani vti & nos? An non
ita geniti vt nos? Idem lac suxerunt, iisdem vtuntur cibis, eidem assident
mensae, eodem, vino & satiantur & inebriantur, iterumque restituun¬
tur vt nos. & cibis & potulentis intra ipsos idem, fit humor, chylus,
chymus, sanguis: Idem spuunt phlegma: Non alium liquorem vesi¬
ca reddunt. Non habent alia membra, quam nos, non sudores alios.
Quo rhabarbaro purgantur ipsi, eodem & nos. Quod ex ipsis segregatur
per sennam idem ex nobis. Vulnerati fundunt sanguinem nostro conge¬
nerem, qui in pus mutatur eodem modo: eadem sanantur Chirurgia.
Et omnino qui nihil non commune secundum naturam nobiscum ha¬
bent, nisi quod opinionum turba moueantur secùs ac nos, indeque
phantasmatibus decipiantur & linguam nouis sonis instruant, quid est
secundum rei veritatem, vt à nobis discedant primum, nisi opinio?
Hos qui opinione ducuntur, & in caeteris nihil aliud faciunt aut pa¬
tiuntur, an non risu, quàm acerba insectatione potius dignos iudicem?
Cùm chymiatris autem parabolicis stultum est digladiari velle. Ni¬
hil enim, proficitur, nisi quod cerebrum, rumpitur & tempus perit,
Quin fiat hic idem, quod in disciplina Aristotelico ramaea. Si libet
vtamur terminis Chymiatricis in expositione: & declaratione per
similia: Praecepta vero catholica & perpetua relinquamus in sua
dignitate, eaque consuetis verbis enunciemus. Ita nullo negotio
res componetur, eruntque in liberali professione & exercitio medico
omnia tranquilla.
Verum enimuero postquam Censuram Scholae Parisiensis legi, &
simul Quercetani, Turqueti, Harueti, Baucineti cognoui responsio¬
Aa 4 nes,