413
Materialiter
calofacere.
Elementa
onimata ol¬
diffusam
nimam.
Aurum
Nunquam
viuens an¬
viuenti assi¬
miletur.
Chirurgus
erga Medi¬
cum.
Idem Medi¬
cus negatur
domi parare
debere medi¬
camenta.
Num ergo
in officina?
Medica¬
mentùm fa¬
miliare.
Maiestas.
Vulgaria
tutissima, vt
napellus.
68
Examen sententiae Parisiensis scholae
37. Pag 45. apol. Hipp. "Frigida refrigerant, calida calefaciunt materialiter, non formaliter." Non fat sapienter,
& pro acumine disputatorio, si omnis actio est à temperamento, solaque forma efficax; & in elemen¬
tis qualitates illae sunt essentiales: ita intelligendum est, calida non qua calida calefacere, sed qua sunt
in materia; id quod est το καθ' αυτο mutare in κατά συμθεθηκος: erudite nimirum: scilicet.
38. Pag. 78. contra Platonem: Si diffusa est anima per elementa, quid ni sunt animata? Ideo, in¬
quam, non sunt Platoni, quia ibi non sunt coniunctione essentiali. Deus omnibus adest; at non fiunt
inde omnia Deo animata, vel diuina, tanquam per animam Deum. Mens dicitur coelitus immitti. Si
naturalis est haec immissio, per aerem fit. Num hîc tunc est animatus?
39. Pag. 31. apol. Hipp. "aurum est insigne cardiacum: vitalem facultatem roborat, venenis resistit." Bene. Hoc
Hollerius quoque annotauit de fluxu pestilente, libi. de morb int. cap. 46. Sed Riolanus non est con¬
stans. Nam pag. 73. apol. Hipp. neque vitae producendae conferre videtur, neque roborandae. Et pa¬
gin. 75. "Auro & gemmis non inest vitae principium, quomodo igitur sumpta vel admota facultatem vitalem robo¬
rabunt?"
40. Pag. 74. apol. Hipp. "Assimilari non potest viuenti, quod nunquam vixit." At, inquam, diuino mandato
serpentes vescuntur terra, vel succis cum terra, qui vixerunt nunquam. Et Aristot. 3 generat. animal. vlt.
alimentum aliis terra, aliis aqua, aliis quod ex iis constat. Ipse Gensor spiritus instaurat & nutrit acte,
humores aquis, vt sic viuentia aliquousque conseruentur. Sanguis quando vixit? Quando mel & man¬
na? Mures Aegyptii nascuntur ex luto: alia ex aliis, spontaneo ortu iuxta Aristotelem. Si nasci possunt
ex his, quid ni ali? lisdem nutrimur, quibus constamus. Limositas seu visciditas aquarum, qua sucta viuunt
plurimi pisces, insecta, & alia; quando vixit? Quando aer ille roridus, quo Chamaeleon viuit? Vbi
bufones & serpentes in mediis saxis inuenti sumpserunt nutrimentum? Creuerunt enim ex tenuis¬
simo principio, quod sine nutritione fieri nequit. Deus ex terra & aquis creauit animalia. Nulla est
absurditas, si iisdem principiis, ex quibus sunt, & in quae reuertuntur, etiam asserantur nutriri. In ter¬
ram redit id, quod auctum est nutritione. Disputa tecum Censor, an non idem ex terra fuerit. Nihi
nutritur viuente, qua vixit. Et tu ipse medicamenta petis ex vita spoliatis. Nihil interest, nunquam
vixisse, & vita carere, quòd ad hoc attinet, modo sit dispositum ad transeundum in substantiam eius,
quod nutritur.
41. Pag. II. apol. Hipp. "Chirurgus ministrat Medico, vt operarius architecto." Num ergo chirurgia non est
pars medicinae, vt neque functio operarii architecturae? Pag. 75. "Chirurgia in admou endis remedijs tota oc¬
cupatur." At praestantiores partes & functiones longe sunt aliae, vt pateat, Censorem vel ignorate, qua
sit chirurgia, vel malitiose disputare. Cum tempore belli Troiani viuerent Podali rius, Machaon, &
alii, quid tunc quaeso erat medicina? Schola ista eruditissima adeo imperitum aut calumniosum ha¬
bet Censorem, vt etiam à pharmacopoeis & vulnerariis medicis possit refutari, irrideri, explodi,
42. Pag. 14. apol. "Toti Reipublicae afferetur detrimentum manifestum, si idem Medicus dormi paret medicamen¬
tum." Hic est causidicus seplasiae. In multis hodie locis fit idem, at stant Respublicae. Olim communis
domi parare functio eademque erat Pharmaceutice, & reliquae partes medicinae. At stabant Respublicae. Quis au¬
tem illis cauet de perfidia seplasiariorum? Quis? Censoris maiestati aduersatur operatio. Domi seder,
& receptas scribit, siue materias habeat, non habeat, bonas, non bonas, mutet, non mutet, compo¬
nere sciat, & praeparare nesciat pharmacopoeus: & sane tam monstrose aliquando imperatur fieri me¬
dicamen, vt rideat pharmacopoeus cum suis lixis.
43. Pag. 4I. apol. "Medicamentum salubrius, quò familiarius." Imo, inquam, eo peius medicamentum,
melius autem alimentum. Non semper in φαρμακιη αριστον
44. Pag. 16. apol. "Magna maiestate est Medicus." Sed pag. 19. "ea recidit ad doctos & indoctos." Hem ingeniosum
Censorem!
45. Pag. 17. & 19. apol. "Tutissima sunt vulgaria remedia, adeo vt si non prosint, saltem non noceant, nec excessie¬
quis incuirat periculum mortis." At elleborum nostris nimis familiare, aliquos sustulisse nouimus. Contra
vitrum antimonii Rulandus tutissime vsurpauit, & nos scimus in vicinia locum, vbi datur frequentius
& salutarius Rheo. Qu id autem legimus pag 39. & 40. de euphorbio, opio, & purgantibus malignis?
Num vsque adeo securus est Censor in scammonio & elleboro, & colocynthide? Imo fatuus. Neque
enim ista audet, nisi summa cum religione dare¬
46. Apol. Hipp. pag. 28. Naturam & animam artificiosissime distinguit, cum naturam vocat insitum
principium facultatum & functionum, aut formam corporum similarium. At, inquam, hoc ipsum est
potius anima. Quis enim procurat videndi facultatem, aliasque sensuum? Quis vitae praeest in plantis
An non anima? Mortuo animali, vbi facultas? Non bene tibi sunt compositae rationes ad disputan¬
dum Censor. Scripsisses melius receptas. "Forma corporum similarium, qua sunt mista, crasis est." Vide num haec
cùm natura sit res eadem: vt num haec sit, quae morbos curat?
47. Pag. 120. disc. "Quid aliud est totum, quàm suae partes"? Respondeat Aristoteles 5. metaphysic. text 31.
"Totum est, cuius nulla pars eorum abest, ex quibus totum natura dicitur: & quod continet contenta, vt vnum quid
illa sint. Neque enim", vt alibi ait, "totum aceruo simile est: sed est aliquid praeter partes: Quadam causa est, etc." 8. me¬
taphysic. 15, Quanquam ergo 16. problem. 7. partes totumque idem esse pronunciet: & 4. physic. text 23
neget totum esse praeter partes: intelligere tamen Censor debuit, certo modo partes accipi, & defi¬
nitione proprietatibusque aliud esse totum, aliud partes, licet reciprocando aequiualeant. Contra chy¬
micos circumspectius erat disputandum. Et quis tandem omnia deliramenta huius Censoris notet?
Paucis exceptis vna litura quatuor libellos eruditissimae scholae delet¬
Vt tan¬