413
67
contra Alchymiam latae.
30. Pag. 160. disc. de sapore nugatur, & se omnibus peripateticis exponit ridendum. "Sapor est passibi¬
lis, non actiua qualitas. Si sapores sunt actiuae qualitates, cur lapides & metalla sunt insipida, cum constent actiuo &
sapido sale". Haec ille. Aliter Dialectici vocant passiones & passibiles qualitates: aliter Physici actiuas.
Frigus & calor effectiua sunt; at passibiles qualitates Logicis Aristotelieis. Aristoteles ideo nominat,
quia passionis sunt effectiuae. Actiuae ergo. Alioquin sensus quidem fit patiendo, sed qualitas per se ne¬
que patitur, neque passiua est ob eam causam. Mouet enim sensorium, & in eo passionem efficit. Ar¬
gumentum: Si sapores essent actiuae qualitates, metalla & lapides non essent insipidi, futile est. Non habent in
promptu humidum sapidum, sed in recessu. Afficere ergo tactum possunt, sed non gustum, exceptis
his, in quibus facile producitur. quaeque etiam odorem expirant.
31. Pag. 29. apol. Hipp. "In rebus naturalibus substantialis forma sola est efficax." At pag. 46. "materia certo modo
affecta est basis temperamenti, à quo omnis actio". Vbi necesse est, temperamentum esse substantialem for¬
mam; cumque non erubescat scribere, eam formam solam deducere communem materiam metallo¬
rum, ad certam speciem, necesse est, vt temperamentum faciat prius suo temperato, & formam anti¬
quiorem tempore formato.
N. B. Non possunt haec accipi, vti nos supra indicauimus. Ponitur enim communis materia me¬
tallorum, in qua forma, id est, temperies metalli cuiuslibet faciat & attemperet metallum, etc.
Fingemus ergo, cum bos nascitur, eiusdem, qui nascitur, bouis formam materiam suam, specie
certa afficere, cumque forma det esse rei, res erit, antequam fiat. At nihil seipsum generat. Hic est Cen¬
sor in eruditissima schola.
32. Pag 36 apol. praeter multa absurda, etiam prodigiosum hoc paradoxum ponit; "Si vna species in al¬
teram mutaretur, niundus non esset perfectus." Atqui mutari hoc in hoc, cui non constat? Pharmacum inue¬
niunt aliqui ex primae materiae figmento; alii ex non entis interuentu. Sed nihilominus Aristaeus ex
iuuenco fecit apes, & mutatur vermis in muscam, bombyx in necydalum & papillonem, aër in aquam.
33. Pag. 42. apol. Hipp, negat, acutum morbum esse sine febri. Redargutus, in Antarueto pag. 18. exci¬
pit Tetanum, apoplexiam, choleram: & se defendit ridicule, quod vt plurimum id esse intellexerit
quia physica praecepta, si non semper & in omnibus, saltem in plurimis sint vera; item quod nulla re¬
gula tam sit generalis, quae non patiatur aliquam exceptionem. Tria hic monstra notamus:
Primum perdit argumentum, quo vtebatur contra chymica extracta, quae non conueniant acu¬
tis morbis. Cur? Quia non conueniunt febribus, sine quibus acuti morbi non sunt. Contradictoria sunt, acutis
morbis non conuenire, & aliquibus conuenire, aliquibus non: atque ita fit ex parte falsum, quod ex¬
tracta ob calorem non conueniant morbis acutis.
II. Aristotelem sophistice allegat. Nam cum aut semper, aut vt plurimum euenientia regulis &
axio matibus comprehendit, non est sensus, decedere aliquid essentiae enunciatorum, & causis perpe¬
tuis, seu necessitati vniuersali: sed in obseruatione sensibili distinguit euenta per se & per accidens, ita
vt cum per se semper fieri debeat, fiatque eodem modo, ex accidente interdum eueniat diuersitas,
quod accidens non tollit rei substantiam. Si ergo huc referendum est effatum illud de acutis, per se nul¬
lus morbus acutus debet esse sine febre; atque adeò nec Tetanus, nec caeteri, licet aliquando, per acci¬
dens nempe, aliquid secus eueniat. Sed hoc nullo modo hic locum habet. Nam Tetanus, apoplexia,
cholera, nephritis à calculo; sunt acutorum morborum species, quae detrahunt generi ipsi essentiali¬
ter, & sic affectione propria docent, stulte enunciatum esse vniuersaliter, quod debebat efferri parti¬
culariter: pro, plurimi acuti non carent febiè.
III. Quis vero ille magister est, qui nullam, ne generalissimam quidem regulam carere exceptio¬
ne affirmat? Nullus (vniuoce) stultus est sapiens. Quid hic excipitur? Omnis homo corpus huma¬
num habet & animam rationis compotem secundum potentiam. Omne animal vitae est particeps.
Omnis aqua elementaris est humida. Omnis morbus contrarius est sanitati. Omnis morbus est affe¬
ctus praeter naturam; primum laedens actionem. Sed etsi valent istae exceptiones, quis tandem indu¬
ctione verùm constituet vniuersale? Attamen in Grammaticis sunt regulae vix vllae, quin exceptionem
habcant. Est quidem alia ratio Grammaticae & artium circa fortuita occupatarum: alia scientiarum
perpetuarum: veruntamen quis istam licentiam Grammaticis permisit? Cur non enunciant particu¬
lariter, quae sunt particularia; aut composite, quae ex variis constant? Male defenditur, qui criminibus
aliorum defenditur:
34. Pag. 80. apol Hipp. irrideatur exhalatio aërea & ignea, si verùm est, quod Aristoteles scripsit, aë¬
rem esse calidum humidum, aut quod Stoici, frigidum (quod quidem ad nos dictum est comparate.)
Omnis enim exhalatio à vapore & fumo misto discreta calida est & sicca. Si est aerea, humida est, & sic
non exhalatio, sed vapor.
35. Pag. 81. apol. "Sola mens coelitus influit." At, inquam, non credimus, neque Socrati, neque Aristoteli
hoc asserentibus, nisi cogere nos velis, vt dicamus, hominem specie sua singulari esse, antequam nasca¬
tur: Nam à forma est esse & nomen rei. Anima hominis forma est eiusdem. Quod si innasci & conge¬
nerari animam dicas quidem, ac mentem, intellectùm & rationem à coelo deducas, (nisi fortasse theo¬
logice loquaris de dono diuino & cultura) separas facultatem à sua substantia seu subiecto, & adhuc
deploratius deliras.
36. Pag. 70. apol. "Succus est anima & sanguis plantae." Pag. 81. "Forma misti est vel temperies, vel eam proxime se¬
quens essentia." Pag. 46. "A temperamento omnis actio:" & pag. 29. "Sola forma est efficax." Quid iam est forma? Suc¬
cus, temperies, vel temperiem sequens aliquid. Quid tandem definite? Itane disputandum erat contra
chymicos? Itáne eorum essentiae damnandae? Si succos extrahunt, animas & essentias, & crases extrahere
sunt dicendi iuxta principia Censoris. Si etiam anima est actus primus; vita actus secundus, ab anima in¬
diuulsus secundum potentiam, non venient plantae & animalia in vsum tantùm mortuae; nec Paracelsi¬
ci redargui possunt, qui per succos efficaces viuere res dicunt.
37. Pag.
Gg 3
De sapore.
Forma tem¬
peramentum.
Acutus
morbus ax¬
sine febri
An nulla re¬
gula sine ex¬
ceptiones.
Exhalatio.
Mens in¬
fluens.
Forma.
Anima.