413
Sanguis à
corde distri¬
butus.
Vinum &
sanguis
comporata.
Opium fri¬
gidum.
Opium cur
amarum.
66
Examen sententiae Parisiensis scholae
26. Pag. 138. disc. "Falsum sanguinem à corde per arterias quoquouersum ferri ad nutritionem singularum par¬
corde distritium. Fertur enim à iecore per venas susque deque, priusquam ad cor appulerit."
Haec ille Riolanus scribit, qui cum Hippocrate & Aristotele volebat errare potius, quam cum
aliis bene sentire: Haec ille, qui desipere iudicat eum, cui non sapit Hippocrates. Quid autem apud
Aristotelem solennius est, quam cor esse sanguinis vniuoci officinam primam, qui inde ad caeteta
membra, tanquam à principio & fonte perueniat? Hippocrates in lib. 4. de morbis, sanguinis fontem cor
appellat, pituitae caput. Item: "Postquam bibit aut comedit homo aliquid, quod sanguineum est, trahit quidem,
& totum corpus in seipsum, trahit autem & cor sanguineum ad seipsum: & vbi plus attraxit, non oboritur cordi do¬
lor. Est enim cor res solida ac densa, & propterea dolore non affligitur. Et ex ipso procedunt venae crassae, iugulares appel¬
latae, ad quas statim, si copiosius accedat, sanguineum illud distribuitur, & illae impletae, breui ad caput & corpus dele¬
gant." Haec est tui Hippocratis doctrina, quam refutas, & sic principium artis tuae destruis. Mirum au¬
tem, cur adeo confidenter falsum pronuncies id estatum, cum non fit verior Galeni sententia, nec
possit demonstrate doceri, num sanguis synonymus, licet in venis mesaraicis incipiat rubescere, & in
epate amplius elaboretur, & segregetur, formam potius ab epate habeat, quàm à corde. Si dicerem,
sanguineam massam, & propinquam vniuoci sanguinis materiam in epate quidem & venis praepara¬
ri, sed vi cordis in ipso corde vel arteriis proprie & vltimo absolui, & sic entelechiam suam habere,
propter quod non tantùm à corde in epar canalis inseratur, verum etiam anastomoses fiant, vena¬
rumque & arteriarum coalitiones, num vsque adeo absurde dicerem? Ad cor fertur per epar & ve¬
nas, vt sit alimentarius proprie, & vitalis à corde accipit. Non nego ad epar prius trahi succum. Itaque
neque argumentùm tuum quicquam obstat, nec quaestionem tuam concludit: imo psus fallum est,
quàm verum. Quo enim ingenio demonstrabis, sanguineam massam ex epate per venas prius
susque deque ferri, quàm ad cor appulerit? In vicinia cor est: remotum caput & membra,
Quid ni citius cor ingrediatur? Perinde autem est, si arterias. Sed tu fruere tuis desita¬
mentis.
27. Pag. 138. disc. "Claudicat comparatio vini cùm sanguine: quia flos analogus bili, fex analoga melancholic,
& serum respondens pituitae, abesse possunt vino incolumi: at non est vnus humor ad vitam minus necessariùs, quam
alter: vnius priuatione protinus animal expiraret."
Committam te prius cum Erasto, qui istos tuos humores non sanguinis simpliciter esse dicit,
(essent enim etiam in arteriali) sed sanguinis cacochymi. Deinde dico, te satis delicate tua paradoxa
amare. Finge quatuôr illos non posse abesse; at non necesse est claudicare comparationem cum ne¬
no, quod si transire in sanguinem potest, necesse est quatuor partibus materiae analogis sanguini instru¬
ctum esse. Insuper si vinum ita merùm accipitur, vt tu vis, cur non comparetur recte cum sanguine
quoque mero, vt arteriali? Vt hic potentia continet humores quatuor, ita & vinum. Tandem parum
reuerenter tractas Galenum tuum, cuius est ista comparatio in 4. simpl. 2. & 22. cap. Apud eundem
cap. 13. vinum insolatur ad spissitudinem; apud Horatium fumo duratur; Plinio coquitur recens in sa¬
pam vel defrutum. Aristoteles ex cocto elicit aquam, & praeterea aliquid inflammatile: Oenoposae
etiam purissima vina feculam deponere experiuntur: Chymici diuersas substantias eliciunt, & oculis,
gustui, tactuique, & olfactui iudicandas offerunt, nec non experientia virium diuersarum illas ipsas de¬
monstrant. Hi omnes possunt in te arma capere. Nam vinum inspissatum, non recte voces vinum, sec
potins spissamentum eius, & sapam inspissatam. Itaque non potest ei ad integritatem deesse pars aquo¬
sa, & aërea, vti nec illa, à qua est crassities corporis. A caeteris etiam apertius conuinceris. Querceta¬
num defendendum non suscepi. Sed ille te premere potest etiam defecatissimi tui vini exemplo, & in
eo docere quatuor naturas.
28. De Opio sentiunt Galenici frigidum esse effectu frigido, ita vt intelligendum sit frigus medicum
In naturae vero penetralibus quale sit, ostendit separatio; cumque aqua ex eo stillatitia sit spirituola,
item oleum, seu pars sulphurea, quae item habet narcosin, qualis deprehenditur & in sulphure chal¬
canthi: patet naturae iudicio, eandem vim in calidis partibus haerere, non inusdendo interim Medi¬
cis frigidum opere pronunciantibus. Amaricies eius persuasit multis Galenicis secus, cum quibus cer¬
tet Censor, & prius repurget suam factionem. Nos in naturae totius complexu essentiaeque tempera¬
tura reponemus facultatem illam, donec Censor proferat aliquid demonstrati. Nam mentem percesii,
& turbari, implerique cerebrum fumis stupefacientibus, aut saltem spiritus sic affici, non est solius fri¬
goris, nec specie idem cum effectu eiusdem. Nos aliquando tale quid sensimus à pilulis de mezereo: &
est stupor à torpedine, neutiquam frigoris,
29. "Opium amarum est, quia crudum, non quia calidum. Amaror est à calore, & inchoata imperfectaque coctione."
Hic rident Censorem etiam barbitonsores, & ambubaiae. Amarum, si Galeno, Aristoteli, & rei ipsa
fides habenda est, à calore est, vel calorem habet comitem. Id quod semiconcoctum est, potius dici
debet acerbum, quàm amarum, si quidem talem quendam saporem habet, vt omphacia, & poma cru¬
da. Pag. 149. disc. sapor amarus inter calidos est, vt Censor secummet ipso pugnet. Vinum tenue aut
mediocre nihil prodest, nec contra opium, nec cicutam; imo auget stupefactiuam, & celerius interi¬
mit. Generosum valde conducit plurium virium concursu. Non autem aestimatur generosum solo
caloris gradu excellente: sed pluribus praerogatiuis, quibus naturam captam exsuscitat, & ad discu¬
tiendos medicaminis fumos, aliasque noxas impellit, praesertim vini substantia diluente pharmaci
quoque potentiam. An ita iugulat, vt Betele duriones, cydonium pharicum?
30. Pag.