413
71
D. O. M A
COMMENTARIORVM
IN LIBRVM PRIMVM
ALCHYMIAE PARTIS I. LIB. I.
CAPVT. I.
De dispositione artis.
DISCIPLINARVM quasdam theoreticas, seu contemplatiuas esse, propterea quod
praestitutam sibi habeant τῶν ὄντων, axiomatice declaratorum γνῶσιν, & in hac acquie¬
scant, nec amplius perducant discipulum, tanquam in hac vltima sit eius perfectio,
& studiorum absolutio, qua acquisita mens sibi satisfactum putet nec desideret quocum¬
quam aliud, rebs cognitis iam conformis, iuxta primum appetitum factus intelle¬
ctus: Quasdam a. practicas, quarum finis τὸ ἔργον seu πρᾶγμα, in quibus vltra cognitio¬
nem Theorematum fertur animus ad efficiendum aliquid praeclarum & vtile ad
bene viuendum, pridem conuenit inter eruditae antiquitatis amatores. Itaque & illae scientiae appella¬
tione, hae artis sunt affectae, & qui in illis laudabiliter est versatus, γνῶναι dicitur & habitum contempla¬
tiuum consecutus, quod quia diuinius, philosophis maxime tributum est, quorum professio philoso¬
phia diuinarum humanarumque rerum perhibetur esse scientia, potissimum existentium causas primas
propriasque & omnino essentiales & scientificas indagans: qui v. in his, habitu practico debet excellere
καὶ ποιεῖν τι δύναθαι , id quod maxime accommodatum est ad vitam secundum virtutem, cuius omnis laus
in actione, instituendam, & tam in diuinis, quam humanis summe est necessarium, tanto illustrius soli¬
taria contemplatione, quanto otio praestat negotium honestatis & virtutis. Hoc argumento inducti ex
recentioribus multi correxerunt nonnihil istam disciplinarum distributionem, omnemque confecerunt
axiomaticis praeceptis, quae necesse sit cognosci scirique à discipulo: sed non hoc fine vltimo. Superest enim
adhuc? εὐπραξία acquisitae discendo virtutis, quę sese ad Dei gloriam, & humanam salutem celebrandam
procurandamque publico committit, iubetque & impellit hominem, omnem vim cogitationum & intel¬
lectus facultatisque acquisitae, ad aliquid praeclare efficiendum gerendumque conferre. His astipulatur
etiam diuina praeceptio & politicarum legum sanctio. Nec refert, etiamsi inueniantur, qui Theoria con¬
tenti, praxin committunt caeteris. Non fit hoc in fraudem disciplinae, sed homo, quod in ea suae naturae ac¬
commodatius inuenit, id sibi peculiariter applicat, cum nequeat aliis actionib. deditus in omnib pari¬
ter excellere, & vbiuis operando prodesse commodis omnium. Verùm enim vero vt vt ista disputentur,
furit nonnullae disciplinae, quae magis habitu contemplatiuo vigent: nonnullae, quae magis practico, quan¬
quam vtrobique valeat Theorematum cognitio, eaque sit fundamentum & primum principium rei prae¬
cla re gerendae. Alchymia practica potius est, quam Theorica. Quibus enim constat axiomatis, ea facere & pa¬
rare aliquid iubent, quod sit è re humana, & prosit valetudini, quae est fundamentum conuersationis
mundanae: deinde etiam aliis adminiculis instruit vitam, vt non tantùm; pro gratia & beneficio omnia
largientis conseruantisque Dei, homo habeat, quo prospectum sit sanitati, sed & caeteris necessitatibus,
atque adeo et ornamentis consultum. Materiam & subiectum sumit ex natura, eiusque dispositionem &
po tentiam sequens sibi conuenienter operando producit disciplinae suae nota, & in hanc coloniam
liunde conscripto vocabulo dictam ESSENTIAM principaliter. Quia vero eius potestas latius se ex¬
tendit, & magna copia iucundissimarum iuxta ac vtilissimarum rerum miracula promit, variisque mo¬
dis exhibet naturae potestates, non tantùm substantialib. formis, sed & accidentalib. foecundas: conficit
et vsitate appellata MAGISTERIA. His tùm inseruiunt instrumenta sua, vnde existit Alchymiae ὀργα¬
νικὸν μέρος: tum operationes, quas ἐγχειρήσεις vocant, sunt addictae praefinitęque: vnde μέρος ἐνεργητικόν. Non
vno omnia magisteria & essentiae fiunt laborandi modo, vtpote artificiosis motibus perfectionibusque
discretis, quae non raro dependent ex arbitrio artificis secundum experientiam. Interdum cogit rei natu¬
ra, & successus formarum in materia certo quidem modo agere, sed non vno, cum vno non omnes in
ctum producantur formae. Accommodandae itaque ex praecognita actionum omnium & singularum
ledea suę suis sunt rebus: Qua necessitate coacti fuimus scientificam sequi methodum, artemque ita in¬
formare, vt adminicula & operationes propriae praemitterentur: sequerentur πραγμάτων ἔδη, ad quo¬
rum productionem illae varie vsu & ratione dictantibus applicarentur. Numerum magisteriorum &
essentiarum nobis magister artis VSVS authoritate & laudatis artificum exemplis suffultus prae¬
sc ripsit.
Euasit