85
De
sceuasticis
artis.
Itaque
non
defuerunt,
qui
à
nobis
petiuerunt,
vt
artem
hanc
ad
peripateticum
sermonem
reuocare¬
mus,
itaque
elaboraremus,
vt
à
scholis
physicis
possent
intelligi
praecepta
sine
interprete.
Sed
huic
rei¬
aliud
remedium
inueniri
non
potest,
quam
assuetudo,
quae
tandem
mollit
asperitatem
vocum.
Le¬
gimus
commentaria
Agricolae
de
re
metallica,
&
aliorum
de
Chymia,
qui
omnibus
modis
exprimere
Ciceronianam
facundiam,
&
res
artis
non
aliunde,
quam
ex
ore
latinissimorum
enuntiare
labora¬
runt;
sed
quo
latinius
scribunt,
hoc
obscuriores
fiunt,
&
ab
ipsis
quoque
peritissimis
scientiae
non
in¬
telliguntur.
Euenit
itaque
his
idem,
quod
Castellioni
Bibliorum
interpretationem
Ciceronianam
ammolienti,
&
soloecismis
euadunt
ridiculi.
Neque
tamen
putet
quis,
nos
velle
studiosum
huius
ar¬
tis
monstrositates
Paracelsicas
affectare,
&
contemtis
tam
veteribus
quam
recentibus
singularem
lo¬
quendi
morem
introducere.
Quae
fuit
consuetudo
artis
omni
tempore,
quo
ipsa
est
exposita
sermone
domestico
&
suo,
haec
obseruari,
nec
temere
mutari
consultum
putamus.
Quae
enim
ista
est
artis,
quae
constantiam
perpetuitatemque
amat,
si
boni
quid
promittit,
tradendae
ratio,
vbi
cuiuis
licet
in
horas
linguam
mutare,
&
nouis
vocibus,
res
easdem
eloqui?
Non
vacat
fraudis
&
imposturae,
imo
etiam
inertiae,
inscitiae,
imperitiaeque
&
superbiae
suspicione
iste
conatus.
"Quo
teneam
vultus
mutantem
Protea
nodo",
Inquit
Horatius?
Sophistae
sunt
Platoni
tales
Protei,
à
quibus
nemo
sibi
aliquid
absoluti
speret.
Retinebimus
&
nos
vsitata
artificibus,
vocabula,
quibus
suas
aures
assuefaciant,
hi
qui
in
ea
laudabiliter
versari,
animumque
applicare
auscultationibus
eius
cupiunt.
Quibus
offae
Paracelsicae
placent,
vti
Dornaeo,
Dornesio,
Suauio,
Suchthenio,
Seuerino,
&
transfugis
hodiernis,
cum
quibus
nobis
fuit
negotium,
illi
sibi
gratulantur
mirifice
exultantque
Onomasticis,
dictionariis,
&
clauibus
istius
traditionis,
meminimusque
nobis
aliquando
Coburgi
clauis
talis
defectum,
tanquam
probrum
obiici,
quod
nulla
vox
apud
Paracelsum
genuinum
haberet
sensum,
sed
omnia
oppleta
essent
meta¬
phoris
&
allegoriis,
quibus
nihil
nisi
mineralia
designaretur.
Nimirum
"similes
sunt
suis
labris
lactucae",
vt
ille
de
asino
spinas
&
carduos
comedente,
pronunciabat.
Gaudeant
his
ferculis
Paracelsitae,
Noster
discipulus
ne
hilum
quidem
in
iis
elaborabit;
nisi
quid
exempli
caussa
interdum
in
medium
producendum
fuerit.
Si
quis
conferat
Dornaei
&
Dornheuseri
(qui
spinosam
domum
seu
officinam
sonat)
onomastica
&
interpretationes,
&
vtrumque
postea
adhibeat
ad
Paracelsi
lectionem,
is
discor¬
des
potiùs
tres
illos
conuiuas
&
multum
diuersa
vario
palato
poscentes,
quam
consentientes
inue¬
nient.
Et
quid
mirum
cum
Seuerinus
Danus
istam
inconstantiam
&
caliginem
sermonis
in
ipso
de¬
prehendat,
vituperetque
Paracelso?
Eius
asseclae
cum
adhuc
in
admiratione
essent;
magistri
sensa
callere,
prae
se
ferebant:
Itaque
quiduis
quouis
modo
elaboratum
titulo
ornabant
Paracelsicò,
Sed
ipse
magister
ornat
eos
ex
merito,
dum
nebulones
&
impostores
vocat.
Quidam
obscuritates
obscuritatibus
augebant,
&
repudiatam
à
Paracelso
vetustam
disciplinam
nouis
polluebant
com¬
mentis,
quasi
consuere
vellent
Alchymiae
literam
ex
vetustis
pannis,
Paracelsi
veteramentis,
&
à
se
recens
contortis
corrasisque
vndecunque
funiculis,
&
artis
esset
deliramenta
consarcinare,
&
ani¬
cularum
febricitantium
somnia
autoritate
donare.
"Quid
ni
verò,"
inquiunt,
"istudi
Vocabula,
vt
nummi
valent
vsu,
&
licitum
putat
Horatius
Graeco
fonte
modice
detorquere,
Latinamque
linguam
ditare.
Proprium
id
est
mysticae
disciplinae,
in
qua
omni
lingua,
omnis
rei
mundanae
nomenclatura
magisterium
lapidis,
eiusque
partes
ap¬
pellantur;
idque
fieri
consultum
est
diuinitati
scientiae,
vt
non
prostituatur
indignis."
Enimuero,
inquam,
satis
Ebi
cauit
ille
lapis,
ne
vos
ad
notitiam
eius
perueneritis.
Itaque
cum
nihil
sciatis,
videri
vero
velitis
scire,
monstra
excogitatis,
quibus
rancorem
inscitiae
vestrae
dissimulatis,
&
laruam
vultui
obduci¬
tis.
Satis
ditata
suis
vocibus
phrasibusque
est
Alchymia.
Non
eget
locupletatione
ex
barbarie.
Et
si
egeret,
vestram
tamen
operam
non
desiderabat,
qui
in
ea
nec
alpha
estis,
nec
omega.
Non
quod
artificibus
licet,
cuilibet
concessum
est
carbonario
ministro
&
tenebrioni.
An
vero
vnquam
vlla
lingua
&
disciplina
sic
aucta
est
vocibus,
vt
vsitatarum
notarumque
literis
&
syllabis
monstrosissimè
transpositis
&
confusis,
lingua
vix
inueniret,
quomodo
etiam
millies,
titubandò,
Balbutiendoque
enunciaret?
Quae
scientia
tanta
vnquam
laborauit
temeritatê,
vt
vno
eodemque
sono
prolato
non
diuersorum
seculorum
homines,
sed
vnius
eiusdemque
temporis,
non
peregrini;
sed
artem
ipsam
prae
se
ferentes
mille
res
diuersissimas
cogerentur
diuinare?
Quae
ista
disciplina
est,
vbi
ne
exercita¬
tissimus
quidem
artifex
loquentem
artificem,
vti
videri
haberique
satagit,
intelligit?
Ad
eoruos
igi¬
tur
&
Cynosarges
cum
ista
vestra
Paracelsia.
Characteres,
&
notas
quod
attinet,
bono
consilio
hae
à
posterioribus
Chymicis
probis
sunt
auctae,
cùm
aliquas
ex
vetustate
accepissent.
Ne
enim
fraudaretur
praemio
laboris
sui
discipulus,
&
memoriae
consuleretur,
tabulis
consignandae
res
&
operationes,
totusque
mutationum
inter
labo¬
randum
processus
fuerunt.
Atqui
illae
expositae
sunt
furtis,
&
periculis
aliis.
Ne
itaque
cum
in
ma¬
nus
non
initiatorum
&
fraudibus
inhiantium
incidissent,
prostitueretur
artificium,
commenti
sunt
characteres,
eosque
in
illa
disciplina
ita
familiares,
vt
hieroglyphiae
Aegyptiae
instar
sacerdotem
suum
statim
intelligeret
aedituus,
&
magistrum
discipulus
saltem
prolato
signo.
Pingebantur
olim,
Inscribebanturque
templa
&
pyramides
figuris
animalium,
vti
Lucanus
ait
("Sculptaque
seruabant
magi¬
cas
animalia
linguas")
&
multis
docet
Horus
Apollo.
Haec
postea
ceperunt
enunciari.
Itaque
in
Hebraeorum
sententiis
adhuc
legimus
vestigia
istius
disciplinae;
Et
in
Astronomia
extant
tam
Characteres,
quam
verba.
Chymici
olim
pingentes
ca¬
put
corui,
caudam
draconis,
leonem
viridem
&
similia,
posterius
etiam
in
voces
eruperunt,
&
pictu¬
tarum
nom
ina
allegorica
parabolicaque
rebus
accommodarunt,
in
multis
etiam
symbolicos
Chara¬
cteres
retinuerunt.
Itaque
nihil
hodie
est
vsitatius,
quam
pro
septem
metallis,
hoc
est,
hydrargyro,
auro,