image2
De
sceuastica
artis.
Ichnographia,
seu
forma
aedium
spagiricarum
iuxta
fundamentum.
A.
Ostium
Orientale,
cui
adiecta
ianua
parua.
B.
Area
subdialis,
quae
porticibus
instrui
&
exorna¬
ri
potest.
C.
Cochlea
ad
atrium
inferius
&
medium.
D.
Hortus.
E.
Ambitus
aquilonaris.
F.
Atrium
in¬
ferius,
seu
vestibulum
laboratorii.
G.
Laboratorium,
χυμειον.
H.
Adytum
cum
cochlea
in
musaeum.
I.
Turricula
probatorii.
K.
Apotheca
Chymica.
L.
Praeparatorium
&
contubernium.
M.
Cubiculum
laboratorum.
N.
Armamentarium,
σκενοδοχειον.
O.
Coagulatorium.
P.
Lignile.
Q.
Fornix
australis.
R.
Oporotheca.
S.
Balneum:
quod
ex
Regula
Vitruuiana
obtinere
debebat
locum
Meridionalem,
&
sane
transferri
poterat
in
hunc
ipsum
&
cum
lignili
permutari.
Sed
in
non
necessariis
noluimus
scru¬
pulosi
esse.
Et
ornatui
firmitatique
aedium
consultum
cupiuimus,
&
quia
à
Septentrione
magis
est
conclusum
cauędium,
non
timendus
vsque
adeo
Boreas
est,
praesertim
luculento
foco,
Scytharum
mo¬
re
.
T.
Aphodeuterium.
V.
Crypta
holerum,
seu
obsonodocheum.
X.
Cella
vinaria,
cuius
spiracula
me¬
ridionalia
maxima
ex
parte
debent
esse
clausa.
In
Septentrionem
verti
debuerat;
sed
à
Germanorum
aëre
minus
est
periculi;
Et
non
semper
naturae
decor
obseruari
potest.
Habenda
interdum
ratio
com¬
modioris
locorum
dispensationis
.Y.
Cella
laboratorii,
quae
recte
austro
obuertitur.
Z.
Aquagium,
quod
tamen
in
area
subsidiali
vel
horto
ab
initio
constructum
eo
deriuari
potius
debet,
vt
sit
vicinum
balanaeo.
aa.
Ostium
cellae
laboratorii.
bb.
Introitus
cellae
vinariae.
cc.
Balneum
vaporis
in
aditu
labo¬
ratorii.
dd.
Cineraria
fornax.
ee.
Balneum
simplex.
fl.
Descensorium.
gg.
Sublimatorium.
hh.
Focus
communis.
ii.
Reuerberium.
kk.
Destillatio
inclinatoria.
Il.
Destillatio
Serpentina.
mm.
Fimi
capsa.
nn.
Physeterium,
quod
tamen
transferri
in
laboratorium
potest,
si
id
sit
capacius.
oo.
Crypta
carbona¬
ria,
quàm
aliqui
imminentem
laboratorio
faciunt,
vt
inde
deiici
in
officinam
carbones
queant.
perp.
Fur¬
num
Philosophorum
hic
collocamus,
vtpote
in
recessu
secreto
ab
aliis
officinae
partibus.
Est
autem
in
eo
circulo
vestigium
turriculae,
quam
adytum
&
penetrale
nominamus,
ex
quo
magister
ascendere
in
musaeum
potest,
atque
etiam
posteriorem
aedium
partem
seu
cauaedium
boreale
adire.
qq.
Fornaculae
locus.
Est
enim
iste
circulus
officinae
probatoriae
designatio,
ad
quàm
intratur
ex
laboratorio.
Fenestrae
tam
adyti,
quam
probatorii,
ab
occasu
ponuntur.
Neque
enim
hic
sequi
Vitruuianam
salubritatem
pos¬
sumus.
rr.
Capsa
probatoria,
in
qua
libripendium.
Transferri
hoc
potest
in
superius
coenaculum
pro
libitu.
ss.
Alueoli
&
cupae
coagulatoriae
ibi
possunt
locari,
praesertim
minores.
tt.
Destillationis
laci¬
niariae
angulus,
in
quo
abacus
statuendus
cum
suis
vasis.
uu.
Preli
statio.
xx.
Pulpita
&
tabulae
ad
prae¬
parandum;
Ibi
&
porphyrium
ad
terendum.
yy.
Designatio
piscinae.
zz.
Nitrariae,
aluminariae,
Chal¬
cantariae,
etc.
spacium.
CAP.
IX.
Orthographia
domus
Chymici.
IChnographiam
quomodocunque
expressimus.
Minus
laboriosa
est
orthographia
&
seiographia,
quanquam
Vitruuiana
praecepta
non
vsquequaque
obseruari
queant,
nisi
respondeat
arbitrio
loci
na¬
tura;
Et
nos
Germaniam
nostram
non
aestimamus
momentis
Italicis.
Placuit
hic
Tristegi
contignatio,
vt
non
solum
necessitati,
sed
&
dignitati
non
nihil
tribueremus.
A
planta
aedificii
perducendus
murus
vfque
ad
tectum
est,
isque
intus
vel
totus
concameratò
opere
distinguendus
absoluendusque
absque
lignis,
vel
vti
lubet,
trabibus
ligneis
exaedificandus,
modo
fornices
toti
sint
lapidei,
vna
cum
laborato¬
rio
eiusque
camino.
Primus
ordo
conclauium
ea
continet,
quae
in
ichnographia
exposuimus.
Eius
te¬
ctum
est
pauimentum
ordinis
secundi,
in
quo
habitationes,
camerę
caetera
que
partes
plaeraeque
mini¬
strant
familiae.
Distribuitur
ex
sciographia
plantae
in
tres
tractus.
In
Meridionalem,
Orientalem,
Occi¬
dentalemque
ornamenta
potiora
sunt
congesta.
Ascendentibus
itaque
per
cochleam
statim
occurrit
atrium
medium
lumen
à
cochlea,
&
lateribus
accipiens,
idque
etiam
salubritatis
destinatione
ab
ortu.
De
sinit
hoc
in
laboratorii
fornice.
Nam
id
eo
altitudinis
eductum
volumus,
vt
securior
sit
in
eo
ope¬
rum