413
96
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
rum administratio, praesertim non raro mineralibus acribus ad manus venientibus. Ex atrio ab vtraque
parte ostia aditusque ad contubernia habitaculaque caetera conspiciuntur. Primum à sinistra ad ortum
occurrit coenaculum, seu triclinium hybernum in locis calidioribus. Nostrates id non curant. Verun¬
tamen quia partim respicit orientem, partim angulum, qui hunc meridiei coniungit temperamen¬
tùm quoddam consequitur dispositio; & si paululum conuersa fuerit planta aedificii, totum coenacu¬
lum aurorae obiicietur, & tamen non nihil etiam medii solis radiis percutietur. Adiunximus ei de mo¬
re obsopoeum. Neque enim regiam molimur domum, sed priuati hominis & ciuis mediocris, qua in
praesens contenti sumus, donec & Reges, Imperatoresque se Chymica aede dignos arbitrati lautius
magnificentiusque eam extructam curent. Culinae adhaerent contubernium, etiam paedagogii & si¬
milium vsum habens. Itaque quinque stationes ordinis inferioris, clauduntur tribus medii, eo am¬
plioribus nimirum, quo foecundior, numerosiorque est familia. Potest autem capacius contubernium
facile diuidi interiecto sepimento, vt fiat cubiculum ex vna parte. Ad Septentrionem è regione coe¬
naculi cubiculum est herile, patens in auroram, & in boream vna fenestra peruium, qua effundantur
quae oportet. Inde sequitur Ephobeum & famulitium, vbi noctu morentur filii familias, & ministri,
Vltimas occupat Musaeum cum sua camera. Quocirca hic tractus iterum quinque loculamentis se¬
ptisque respondet inferiori. Quae conclauia in medio Orientis & occasus sunt, in aquilonem prospi¬
ciunt, & inde lumen adipiscuntur. Musaeum etiam occasui aestiuo patet, sicut contubernium hyber¬
no, nisi mutata fuerit plantae dispositio. Supremus ordo proximus tecto à Meridie & ortu aulaeum seu
solarium coniungit atrio luculento; Et in angulo Occidentis hyberni tablinum capit, cui opponitur
cubsculum versus aquilonem. Huic cohaeret penarium superius & ad ortum camera. Haec omnia
tecto sternuntur, sub quo iterum triplici ordine herbarum, granorum aliarumque rerum capsae dis¬
ponuntur, ita vt granaria pateant in ortum & Septentrionem, caeterae camerae reliquos mundi angu¬
los respiciant. Quibus autem podiis, seu moenianis, columnis, picturis, signis velit vnumquodque ela¬
boratum dominus aedium, & Attico, lonico, Dorico, aliarumque gentium more exornata singula,
ipsiùs arbitrio committimus, quanquam semper inuisa fuerit ambitiosa ostentatio, & consultius sit
Chymicùm neglectius habitare, quam magnifice, ne ornatu luxurioso cupidas in se inuitet manus, &
spe aurei velleris periclitetur. Est autem Orthographiae huius, quantum exprimere stilo animi cogi¬
tata potuimus, fere à Meridie & ortu talis forma: vt è regione patet.
(crux) (crux)
A. Ianua cochleae, cui intus opponitur altera aequalis ad atrium inferius ducens. B. Fenestra
cochleae obliquo situ pro ratione graduum ascensus. C. Oporothecae fenestra Orientalis. D. Cubicu¬
li herilis fenestra ad ortum. E. Fornicis faucibus cellae impositi prospectus Orientalis, & item alter
australis. F. Coenaculum hybernum, vel vt plaerumque in patria nostra solet, perpetuum familiae.
G. Fenestrae rotundae, per quas illuminetur atrium medium. Si res patitur, eis ad latera turriculae cla¬
thratae subiiciantur, vt inferius. H. Camera Septentrionalis seu Xenium. I. Rotunda atrii superioris
fenestra in speciem paulo decentiorem conformata, vt multo lumine atrium superius perfundat fo¬
risque aliquid ornamenti prae se ferat. K. Aulaeum cum maenianis, quod ab ortu per Meridiem in oc¬
casu hybernum vsque circumduci potest, & intus atrio claudi in publico opere iunctum atrio, chora¬
geum, vel acroaterium, & palaestram liberalium disciplinarum posset defendere. Nostro vero Chymi¬
co tali loco opus non est, nisi conuertere in vsum deambulationis velit, ibique in circuitu parietibus
laqueatis adiicere picturarum ornamenta, & tabulas mundi, aut etiam signa & columnas, vt fiat locus
ευστλος. Rectius illud erit curarum secessus, ornabiturque bibliotheca, & interdum etiam sustinebit
vsum meditatorii. Placuerit aliis mineruaeum ex vna eius parte facere, ex altera Areum, vt artis Martis¬
que pariter se potentem Chymicus quoque doceat, quanquam ciuibus alias quoque prò defensione
patriae vigilandum est. Quod si vsum huius conclauis ex re praesente aestimare velimus, consultius fue¬
rit, late patentibus fenestris murulum & podia adiicere ampla, eaque conuertere in solarium. Nam plu¬
rima sunt ad quae partim paranda, partim corrigenda Chymico opus est luculento sole eoque radiis non
rara reuerberante. Hic ergo conformauerit apricationem, destillationem parabolicam, circulationem,
digestionem, nonnullorum solutionem separationem, extractionem & similes operas. Ne itaque poe¬
niteat ad eam altitudinem eduxisse aedificium, & aulaeum Soli Orienti, Meridianoque ita obuertisse, vt
toto die etiam occasurus illud non deserat. Potissimum autem moeniana ibidem erecta productaque
excipere radios vndiquaque & cumulatim complecti possunt. Videat ergo Chymicus, ne talem tam ne¬
cessitatem, quam commoditatem in extruendo praetereat, caeterae partès aulaei nihilominus magnificen¬
tiae & dignitati ministrare poterunt. Ei ad angulùm occasus apposuimus Tablinum litera S. insignitum,
quanquam conclaue idem etiam aliis inseruire queat commodis. inde sequitur tectum, acutum à fronte &
tergo triangulùm, tribusque distinctum contignationibus litera L. notatis: Fenestrae si paulo ornatiua
compactae fuerint decus quoddam adiicient Orientali culmini seu frontispicio. Ostiola opposita sunt sin¬
gulis, pro quibus iuxta fastigium prominere ciconia debet, vt pondera granario destinata sursum trahi¬
queant. M. in latere australi ordinis inferioris prospectus Lignilis est. Si mauis, balanaeum ibidem col¬
loca & è regione materiarium. N. Fenestra coagulatorij fornicis. O. Contubernium cùm podio seu prae¬
paratorium, quod satis illustre esse fas est. Lumen enim ad multa requiritur copiosum. Iuxta tectum
huius vaporarium foramen collocetur, vt tanquam per funibulum emittantur halitus rerum quae
praeparantur, teruntur, moluntur &c. nec secus fieri par est in coagulatorio. P. Fenestra cubiculi τον
εργάτων. Q. Contubernium Occidentale medium. R. Culinae illuminatio. Prominet sub fene¬
stra effusorium ad aquas deducendas. Id tegi lignea manica potest honestioris formae causa, & ne te¬
ctorium violetur. Quod si coquina ista saliente fonticulo scaturierit, is perquam commode inde
deriuabitur in subiectum coagulatorium, ex quo intrabit tubulo producto in praeparatorium; &
hinc