413
image4
98
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
crux crux crux
Locus Occidentale & Septentrionale.
mina ad ignium gradus moderandos necessaria. Itaque etiam valuis vel operculis obstructariis ea
oportet esse instructa, vt quantum & quando vsus exigit, admittatur aura. Φ. Caminus laborato¬
rii. X. Diaeta probatorii. Ψ. Diaeta penetralis. Ω. Contignationum culminis valuae. r. Fumibu¬
lum posterius. Sunt & duo in parte australi pro triclinio & contubernio praeparatorioque. Plura insti¬
tuere est in domini aedium arbitrio.
Scire vero etiam conuenit rationem hypocausti in praeparatorio, & fortasse etiam, si ita ma¬
gistro visum fuerit, coenaculi & contubernii. Potissimum enim illud ita adornatum conformatum¬
que esse debet, vt aliquibus Chymicorum operum vsibus inseruiat, cùm talis sit locorum saepe nu¬
mero temporumque constitutio, vt pro balneo vaporario, aut solario confugiendum ad hypocau¬
sti fornacem sit, idque etiam vitandi dispendii causa. Sane etiam plebei norunt vti his occasioni¬
bus, & ad arefacienda poma capsas rotatas subiicere pedamento; tectum vero Camera lignea am¬
plecti vt sit tostorium, perinde, vt in salinis, foco adiuncta est tostrina.
Aliqui adiiciunt sudatorium lateri. Tot modis instruere suam potest & Chymicus: praeterea
vero etiam cacabis ahenoque abuti ad siccandum coagulandumque sales: modo ad soluendum humi¬
ditate vaporis abenarii, nonnunquam ad destillandum, qualem fornacem cacabariam repraesentauit
in destillatorio suo Matthiolus. Nostro consilio curaret sibi pauimentum fornacis seu tabulam fer¬
ream limbo quadrato (aut pro forma fornacis rotundo) coronari ita, vt foris extans muruli praebe¬
ret speciem, qualis vulgo constitui solet in confinibus turriculae & ventris fornacarii. Is murulus pe¬
dem vel sesquipedem à fundo abesset, pertusus foraminibus in ipsum hypocaustum, quibus subiecta
trabes vel craticulae ferreae sustinerent ollas, quarùm collum exactè conniueret cùm oris foraminum,
lutoque firmo posset ferruminari. In his ollis varia poterant obiter praeparari, quod nec ipsum latuit
plebem, quae hoc modo compendium facit focorum coquinae, suasque eseas aliquando ita curat ap¬
parari. Sane Chymicus ita destillare nonnihil posset adiecto collo extantis vasis alembico & concepta¬
culo; Postea etiam macerare, digerere, torrere, soluere, calcinare, &c. idque modo forma balnei, mo¬
stufae siccae, modo cinerarii aut arenarii. Murulus quoque seu limbus ad confinia ventris & turricu¬
lae eadem potest forma ad vsus eosdem accommodari, nec minus tectum fornacis perforari catinis re¬
cipiendis & aheno eoque ita collocato, vt aqua calefacta tubulo epistomioque in laboratorium producto
deriuari eodem posset, id quod etiam minuti quidam ex plebe sibi curant fieri. Incenderetur vero de¬
sineretque hypocaustum in laboratorio. Magna commoditas est talis aheni. Itaque omissis caeteris catinis
in tecto huic satis amplo studendum putamus, ea ratione, vt vaporarium mobile per tripodes ei appli¬
cari