413
image 33
Furnus aeris
regularis ca¬
moratus.
Focus aeris
regularis nu¬
dus.
image 34
image 35
120
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
Rudimentum istius furni ita proponi potest, vt aliquo modo intelligantur verba:
Pingitur & sine camera & alis, seu muris lateralibus
& intelligitur opus fieri communiter libero foco, idque
cùm nigrum ęs seu massale ad perfectionem perducen¬
dum est. Talibus duobus quatuor indies absoluuntur
opere.
Furni regularis communis figura ex repręsenta¬
tione Erkeriana sic se habet:
Furnus autem aliquando etiam duplici instruitur foco,
totidemque catinis. Nam extruitur in Hungaria clibani forma
cùm pręfurnio & camino à fronte: à latere vero cum fenestra
qua aes ex liquatis scrematurę truncis ęreis, decurrit in mor
subiectum focum catino ampliore excauatum. Ille ipse quo
que in vno chalcurgeo geminatus inuenantur ad operas am¬
pliores.
Hinc intelligere est in prioribus duo nomina & potesta¬
tes artis in vnum esse redactum furnum, vt sit per se aliud fur¬
nus ęris perfectorius seu regularis, aliud fissorius focus, quod
Germani aptius dicunt, Saroffen / & Spleißherdt. In illo ad re¬
gulam aspiratur coquendo: in hoc aes scinditur in placentas. Vi¬
Setur autem haec machina superflua esse. Vt enim axiomate ce¬
lebri dicitur, frustra fit per plura quod fieri potest per paucio¬
ra. Sed hoc institutum truncis aeris segregati videtur accom¬
modatius esse quod absolutius coqui tanquam sub testu fornacis specie reuerberatoria possit, & simul
duplici obstaculo flos & mineralia assurgentia compesci, dum non tantùm intra cameram seu testitudi¬
nem fornacis continentur, verum etian si quid prosiluerit, id camino excipitur. Pictura Erkeri haec
est.
A. Praefurnium, seu vestibulum ianuae instar . B. ostium
furni fartum, relicto foramine pro fumo. C. Furni testudo cli¬
banodes. D. Camini ostium, qua se fumus proripit. E. focus ex¬
ternus cum catino aposchistico Spleißherd. F. focus aposchi¬
sticus secundus. G. paries posticus per quem folles sunt dire¬
cti, cuique furnus clibanodes, quem regularem vocamus seu
ris perfectorium Garoffen est accommodatus. Truncis au¬
tem aeris vstulatis dicatum esse, non obscure patet ex ortho¬
graphia, & verbis autoris.
Negat enim panes aeris fathiscentes post crematuram
excoqui focis maioribus perfectoriis, quibus solent nigri ęris
massae perfici: sed decussis spinis, granis & aere cinereo inferri¬
in furnum percoctorium, assimilem Sbat zensi excoctotio, in
quo ad purum aes perducatur, & postea recrementis abstractis
in placentas diuidatur, id quod foco exterraeo (non interno ca¬
tino furni) fieri pictura commonstrat. Scoriae inde factae recoquuntur in regulum, qui torrefactus mi¬
scetur nouis aeris segregati tostique truncis & ad purum elaboratur. Et tantum de ęre.
Furn¬