413
De sceuastica artis.
image 72
155
Rotundam simplicis acediae : & quadratam Ω vides. In illa elementum A fignat cinerarium.
B focum. C ergasterium. D ostium conisterii. E aditum ad pyriaterium. F spiracula. G canalem
pigri Henrici infra ampliorem, quàm supra, & per decliue insertum hypocausto supra eraticulam. Imu¬
tulum, cui insistit canalis, qui quidem productus ex foci muro est. Si quis non ita velit, is pedamentum
à solo educere potest, eique iungere canalem. H. ostendit operculum canalis, & intelligitur ex metal¬
lo vtrumque factum, aliàs difficulter ita informari potest, nisi figulino opere. K Fibulae ferreae vel
aeneae, quibus fornaci annexa est fistula. Fibulis possunt substitui duo vnci amplectentes vtrinque tu¬
bum, Acediae quadratae figuram ex Euonymo petiuimus, forma turrita, ex partibus quatuor concin¬
natam. Author de ea sic disserit: Oleum vitrioli paraturùs (nam huic principaliter destinatur, licet multis
aliis formis idem possit fieri) "extrue quadratum furnum eius amplitudinis latitudinisque, vt oucurbita vitrea octo
vel decem mensurarum capax, lutoque vndiquaque perlita, ventre capace, facile & sine offensa in eo possit locari. Primum
igitur à solo pedem fias altus, etc." Verba legat, qui potest. Vult muros in quadrum erigi, fierique iuxta solum
cinerarii, spacium altum pedem, cui craticula insternatur; ab hac educi pyriaterium in altitudinem
sesquipedalem, & in hoc à latere inseri canalem aeneum, quae caput hominis fere admittat: inde defor¬
mari ergasterium, & diuidi à foco interiectis trabibus seu veruculis ferreis, quibus cornu Hermetis in¬
nitatur: ergasterium à trabibus sesquipedem altum fieri: latus posticum, vbi piger Henricus est, apertum
detineri à crate vsque ad summum, quousque imposita sit cucurbita, cuius collum eminere ex fornace
debeat medium pedem, seu semissem. Inde firmandum vitrum luto; latus occludendum: operculum
adaptandum, ita vt spiracula quatuor totidem angulis effingantur, sintque tria pollicari amplitudine,
quartum ouali: operculum mobile construi, fastigiatum turris instar, & in vertice peruium ad manus
inserendae modum, cui foramini suum sit operimentum. Ita se habet huius acediae ratio. Nos literis
distinximus. A conisterium. B hypocaustum. Γ ergasterium. Δ turris. ostium cinerarii. Z
ostium pyriaterii, quod omissum in pictura Euonymi, requititur autem ad prunas mouendas super
crate, & contemplandum ignem. M craticula. H verticulorum seu bacillorum ferreorum situs, &
interstitium inter focum & ergasterium. . piger Henricus in latus oblique deflexus. Debebat ima¬
parte amplior esse. Eo situ potest per murum in carbonarium intrudi, vt hinc sufficiantur carbones:
I. Retortae modus & situs: & illud est latus, quod author vult apertum teneri vsque ad illationem va¬
sis. Sed satius est, fenestram ibi relinqui tantam, quae possea laterculo & luto fareiatur. K. Spiraculo
angularia, hic quadrata forma picta, cum in Euonymo cernantur rotunda. Λ. Os summum turris, per
quod carbones & prunae iniiciuntur, vt plane tegatur cucurbita. Nam in reuerberante igni hoc requi¬
titur, nec potest praestari à canali aeneo. N. Conus ad os obturandum. Haec illa est figura. Proponen¬
tur suo loco plures, ex quarum collatione quisque iudicare poterit, quaenamsit conuenientior.
Praeter istas duas acediae simplicis formas sunt & balnena acediosa, orbicularia, triangula, quadra¬
in, quorum effigies exhibita est à Lonicero, eaque mobilis. De his ita: "Sunt aliae nouae formae ex solido cupro,
in quibus poni possunt duae, tres, quatuor cucurbitae, forma orbiculata, triangula, quadrata, pedibus instructa tribus aut
quatuor. Per medium aheni descendis canalis aereus, penetratque fundum eius, & praefixus est craticula sub extremitatè
in acutum desinente, vt cineres decidant. Carbones per orificium demittuntur. Aptari eis debet operculum non vnum,
sed triplex, propter gradus ignis, ita vt cum primo gradu egemus, imponamus operimentum angustioris: cum admini¬
strare volumus secundum, imponamus alterum patens latius: cum tertium id quod maxime patet. Quartus erit, cum
smalis nullo fuerit opertus. Ahenum praeterea tabula plana sternitur suis locis, quibus eminere vasa debent pertusa ad
modum amplitudinis eorum." Haec ille.
Sed
Lib. 2.
Euon. de ol.
vitrioli.