413
image 96
171
De sceuastica artis.
Adiecimus angulis posterioribus spiracula duo, ne
cum ligna prunaeque aëre suscitentur, & veluti nutrian¬
tur euentilenturque, calor suffocatus parum agat. Illa
tamen obstaculis suis cum flamma deseuiit claudi pos¬
sunt. Satis sane commoda illa dispositio est pro magiri¬
ca professione. Sed Chymicus inde exemplum capere
potest etiam proprii instrumenti polychresti, quando¬
quidem furno plurium catinorum structura ista non est
absimilis. Nec est arduae operae parcendi temporum oc¬
casioni causa medio affigere turriculam acesiae, vel ca¬
nalem, atque etiam testudinatam clibani formam super
quadrato componere, eaque digerere, destillare, &
alia peragere. Figmenti istius haec potest esse sciagra¬
phia:
CAP. XXXIV.
De caeteris vasis Chymico necessariis aut inseruientibus, vtpote
catinis, ollis, ampullis, etc.
PLura de fornacibus restabant. Sed cum singularibus operationibus eae sint peculiares, repraesenta¬
buntur suis locis. Nunc caetera vasa & supellectilem Chymicam expedire oportet. Non ita augustè
statuimus de Alchymia, vt Pantheus, Cardanus, Michelius & alii, qui nihil ei tribuere possunt, praeter
transformationes & sophismata metallorum gemmarumque: Sed in integra possessione ad assem ple¬
no iure collocamus. In ampla vero officina multipliciumque operum disciplina vasa sunt varia, eaque
fusae multitudinis, vt vix ad methodum queant redigi. Distinximus tamen ea in Alchymia nonnihil, &
carceribus ordinatae scientiae inclusimus. Verum & hoc modo possunt distribui: Vasorum fornacibus
inseruientium, caeteraeque Alchymiae quaedam media continent, quorum interuentu procurantur ope¬
rae: quaedam materiam ipsam accipiunt, Et haec vocari vtraque possunt prima. Alia sunc ministrantia
primis. Mediorum conceptacula, quae plaerumque igni sunt proxima (non enim omnia immediate
flammas tangunt) sunt abeni, catini fictiles, aut ferrei, iique solidi, excisi, foraminibus pertusi pro va¬
poribus admittendis: Postea patinae, dolia & cupae: Ouum Physicum seu Sphaera: Hemisphęrion ouale,
& huiusmodi, in quibus poni solent aquae, cineres, arenae, fimus, stramina, lanae, scobes ligneae, metal¬
licae, calces, eaque simplicia vel mista. Tyronum gratia oculis nonnullas subiiciamus formas. Omnes
enim depingere nihil attinet.
Vesicam adumbratam vides, à qua catinum terreum marginis integri, & alium excisi pro retortis,
inde vaporarium pro scobe lignea aut stramine, postea catinum fundi plani, hinc abenum cum episto¬
mio, cinerarium, patinam & ouum, quod Physicum appellitant,
Quae vero materiam capiunt vasa, aut eam rudem confusamque accipiunt, aut quadamtenus aut
penitus elaboratam. Istius generis sunt cucurbitae maiores, minores, rectae, retortae, ollae metallicae, Ge¬
rania, testae, calices, pyxides (vt caementatoriae) etc. & quaedam ex his continua compage sunt conflata,
quaedam in partes distributa, disiunctaque, ita tamen vt masculis foemineísque iuncturis sibi adaptari
inuicem queant, aut etiam trochleis vniri. Libet & horum nonnulla oculorum obtutui sistere minerua
quanquam pingui.
Magna copia est horum, & ab ingeniosis subinde excogitantur plura, circumstantiis, & cuiusque
arbitratui & experientiae aptiora. A. Cucurbita vocatur ex similitudine fructus aliqua, quanquam pro¬
ductior sit, quàm ventricosior. B. Cucurbita magna. Γ & E Cucurbitulae, qualibus vtuntur in opellis
separatoriis aurifabri & docimastae. Δ. Ampulla eiusdem vsus, sed ex denso solidoque vitro, quanquam
leui offensa, vt nobis euenit, talia vasa rumpantur. Z. Canna ex crasso vitro. Nonnunquam & ferrea fit
cùm trochleis & operculo ad figendum compescendumque hydrargyrum praeparatum. Nonnulli sub¬
stituunt ei fistulam aeneam aut chalybeam manuarii tormenti seu sclopeti. H. Geranium, seu ampul¬
lula
Qq 5
image 97