413
image 99
image 100
174
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
commodari. E. Vas summum cum tubulo seu spiraculo, pro quo licet & simplex foramen oblique
impressum facere. Apud Pantheum, licet non magni momenti scriptorem, Aludel appellatur equi
venter ex lapide lebetum conficiendus, seu argilla crusibulorum. Isti insternitur aliud caracha di¬
ctum in magno magisterio, si credimus ex argilla tanquam eius operculum. Aludel Gebri fictile subli¬
matorium est. Sed ille cymbium, aut hemisphaerium pingit, eique adaptat angustum collum, vt non
male respondeat sublimatoriae, florum dispositioni, possitque in eius locum venire, si à latere foramen¬
accipiat.
Sed tradentia vasa, quorum tamen quaedam etiam
excipientium munere funguntur, ita se habent. Quae
materiam separatam à mandantibus accipiunt, partim
collectoria sunt, partim exaltatoria. Illa receptacula &
excipuli dicuntur, suntque varia ampullae, potissimum
ex vitro, magnae, paruae, rectae, obtortae, longi colli, vel
curti, aut etiam excollens: simplices, duplices: cum vel absque tubis. Non raro hoc officii sustinent etiam
cucurbitae rectae, vel retortae: aliquando & ollae, vt in descensorio opere; nonnunquam conchae, & cali¬
ces, alicubi catini cinerei vel lutei, vti in metallurgia, alicubi lacunae & aluei: In opere metallico etiam
crusibuli, vti vocant (sunt isti catini terrei triquetri, vel conoides) & calices fusorii. Sed varietas occur¬
ret in suis operibus, cumque catachresis hic multum valeat, videbit artifex quid ex vsu sit, modo memi¬
nerit, non facile à regulis artis discedendum esse, in quibus ea probantur receptacula, quae experientia
materiis suis commodissima ostendit. Iconas producimus paucas has:
1. Ampulla magna terrea (aliquando etiam ex ferro, sed nexili eum collo, vel vitro) qua excipiun¬
tur spiritus acerrimo igni proflati. Tubum ex ventris initio promittit, vel ad exonerandos nimios ha¬
litus (cuius loco interdum collo additur foramen, vel inter commissuras ligneus bacillus intruditur,
vt via existat, quae cum res exigit, recluditur) vel ad secundum excipulum admittendum vti apparet nu¬
mero 4. Eiusmodi ampullae luto armantur, & plaerumque intus aquae nonnihil continent, in quam
propelluntur spiritus, cogunturque coagulare. Sed & foris aqua circa fundum aliquando adiicitur, aut
madefacta lintea insternuntur, vt docebir praxis. 2. Ampulla ventricosa simplex, colli ampli & firmi
vt calonis manus intromitti queat. 3. Excipulus coecus, ideo dictus, quia fistulam in ventre habet, non
in vertice aditum. Potest tamen etiam ibi pertundi, aut ex duabus partibus fieri ferreus, vt sit vsus mul¬
ti. 4. Excipulus geminatus ventricosus, & in posteriorem spiritus subtiliores transfugiunt. 5. Excipu¬
lus geminus oblongus aqua delabente in inferiòrem, spiritu ambulante in superiore. 6. Eiusdem in¬
stituti forma ampullosa. 7. Biuenter continuus cùm respiraculo in priore, si necessitas postulet. 8. Ex¬
cipulus furax. Suffuratur enim liquorem, statimque tradit conchae. 9. Ampullae species vulgaris vsus,
10. Cucurbita exceptoria. De reliquis receptaculis monebit vsus.
Vasa transfusoria aliquam cognationem cum receptaculis habent. Materiam enim catinis fu¬
sam, excipiunt. Huiusmodi sunt tum catini ipsi etiam eiusdem generis, tùm scrobes, vt dictum est,
tum etiam coni & calices fusorii, & scutellae. Hos saltem oculis subiiciamus.
Ex Ersceri docimastico haec pictura translata est, cui adiecta sunt ob affinitatem serultii in eodem
opere etiam alia nonnulla. A. Calix fusorius est cum suo manubrio & pedamento. Germani vocant
ein gießbuckel. Chymicus eo opus habet in auri separatione & repurgatione, quin & regulis stibii alio¬
rumque