413
image 101
175
De sceuastica artis.
rumque conficiendis. Inde fiunt meta, qualis
signatur litera E. quae, vt facilius auellatur à ca¬
lice, saebo ille prius inungitur, aut creta fricatur.
Meta diuisa est in apicem & basin. Apex est re¬
gulùs; Basis litera F. signata vocatur à metallicis
das Plachmahl / constatque ex Medicina fusili,
cuius beneficio regulus est factus; puta ex sti¬
bio, sulphure aut similibus. B. Conus concauus
est vel eiusdem vsus, vel àd excipiendum fu¬
mum hydrargyri in amalgamate. Scutellae
enim, in quam feruens malagma effusum erat
ex crusibulo, imponitur inuerso orificio. E. Scu¬
tella vel concha. D. alueus fusorius Germanis
ein Guß / in quo concrescit fusum metallum in
virgas vel digitos. Eiusmodi porro vasa ex Ori¬
chalco, aut ferro plaerumque fiunt, vt sint
vsus diuturnioris. Aliquando etiam ex lapidea
vel terrea constant compage. Sed de his satis.
Exaltatoria vasa sunt Rectificatoria, digestoria & circulatoria, quanquam nec vnius vsus sint, nec
semper formae peculiaris. Rectificatio enim fit in retortis vel cucurbitis rectis, vel ampullis supra pro¬
positis; digestio peragitur iisdem, quae inseruiunt etiam putrefactioni & similibus operibus. Peculiarem
tamen aliqua habent figuram, vti & Pelecani, in quibus procuratur circulatio. Exaltat & fulminatio
aliaeque operationes, quarum vasa exposita sunt in metallicis, & sequetur nonnihil de illis deinceps.
Digestoria autem & Pelicani sunt huiusmodi:
A. Cucurbita cum fundo vesicae iuncta ad digerendum: B. Cucurbitae duae osculantes. C. Cu¬
curbita cum alembico coeco. D. E. Digestoria fistulata ex binis partibus. F. Digestorium continuum
fistulatum. G. Pelicanus ex figura auis collo reflexo ventrem aperientis, alasque expandentis dictus.
Collo vero adiectum hydrocephalum est, quod simplici foramine in vertice est peruium, sed litera H.
eandem habet figuram in tubum productam. I. Circulatorium brachiatum: quale & L. hic sursum
reductis iunctisque brachiis, ibi in latera infixis. Itaque I. superbiens dicitur L. miserans, aut finge
phaëtontidas esse vel Rebeccam cum hydria. K. Iubilans vocari potest. M. Bocia contra bociam, vt vul¬
go lo¬
Qq 3
image 102