413
image 106
177
De sceuastica artis.
prior etiam quatuor spiracula in angulis habet. Vbi maiore vi ignis opus est, margines quoque perforan¬
tur. L. Dioptra circularis. M. Dioptra quadrata. N. Alueus elutorius acutangulus. O. Alueus elutorius
obtusus. P. Alueus niger ad spectandum eluendumque ab arenis aurum. Q. Alueus seu linter sectus. Ista
vasa à Germanis vocantur Sicher troeg. R. Retinacula cucurbitę, in plumbeo circulo. Fieri & alio possunt
modo, nempe vt armillae ferreae recuruae adhaereant tripodi seu coronae plumbeo circulo praegrauatae:
fiunt & gryphes, de quibus apud Lonicerum. S. forfex ad laminas ex fila metallica secanda. T. coch¬
lear effusorium cum labro prominulo: V. cochlear ferreum. Haec intus & foris aliquando luto at¬
mantur.
CAP. XXXV.
De specialibus quibusdam in vasorum disciplina obseruationibus.
SVpra exposuimus, quae in genere de vasis monenda esse duximus. Nunc specialia quaedam,
sparsimque tradita, percurramus. Vult Cardanus in 10 de variet. destillatoria vasa ex vitro auroque
optimae esse primaeque notae; secundae argentea, tertiae ferrea. Figulina prope modum nullius vsus
esse docet, quanquam immerito. Neque enim damnanda materia illa est, quae non raro conflatura
sua & vitrum & metalla superat, longeque valentiores sustinet ignes, vt documento sunt fictilia Wal¬
denburgica, Sibergica, catini fusorii, & similia, quibus ne Italiam fraudare possis, obstat Plinius lib. 35.
cap. 12. vbi ab antiquo commendantur fictilia & nobilia & firma. Nonnulla lapidea cum fint, vitro in¬
crustantur intus, quod nec ipsum repudiandum, maximè si, vt rectè monuit Erkerus, primae massae
scobs lignea aut furfur immistus vnaque vstus primis ignibus relinquat cauernas, quae postea fornace
secunda farciantur vitro. Quod si adhuc imbecilliora sint, succurret eis ex luto armatura, cuius copiam
proposuimus in Alchymia, & generalibus hotis, nec minus foecunda est sagacitas ingeniorum in ex¬
cogitandis pluribus. Sed in oblinendo nonnihil est industriae, praesertim si spirituum fortium ampul¬
lae sunt loricandae. Immune in aliquibus relinquitur collum, vt appareat spirituum proflatorum mo¬
dus: Atqui id magis necessarium est in collo conceptaculi, in quod rostrum seu alembici seu cornu¬
Hermetis ita insitum esse debet, vt nonnihil sit eleuatum, prominulumquè, quo guttae ex aliqua alti¬
tudine cadentes conspiciantur. Cum ergo validam flammam experiri sustinereque debet cucurbita,
potissimum retorta, tota inducitur, vna cum conceptaculo, sed hoc in dorso saltem liberum relinquitur,
ventre imaque parte praemunita, & contra iniurias firmata. In vasis lapideis adiaphanis perit ista ratio, vti
& metallicis. Non simul totum inducitur lutum, sed partim, ita, vt resiccatae priori armaturae inferatur
sequens, quaelibet crassitie calami straminei, vel dorsi in cultello, quousque sphaeris iunctis placeat spissi¬
tudo.
Qq 4