413
image 122
De distractionibus.
271
trefactorii, intra operculum, vel si non est vas fistulatum, saltem vertex eius eminere debet, ita vt com¬
prehendatur inter duas tabulas semicirculariter exectas. Altitudo & amplitudo huius instrumenti di¬
uersa est pro magnitudine vasorum. Partes sunt huiusmodi:
A. Dimidiata circuli segmen¬
ta lunata pro putrefactorio glo¬
boso. B. Circulus ligneus per¬
tusus pro fistulato. T. Inferior
capsa, vbi simus calens. A. Su¬
perior cum fundo pertuso, in
qua alius fimus in se vitrum ha¬
bens. Tripes facile intelligitur,
vti & operculum. Vitrum non
totum impletum esse par est,
sed tantum tertia, vel duab. tertiis, pro materiae ratione. Est & interdum hermetica signatura clausum,
vt fistulatum & gerania seu phiolae: Interdum aliis modis. Euonimus fimum in scrobe instruit, vel vase.
Vlstadius videtur repraesentare voluisse putei figuram. Ita enim loquitur: "Qui vult digestionem instituere,
faciat foueam" (scrobem vel puteum vocamus ein Schurff / Grufft / Schacht / etc.) "quinque pedum profun¬
ditate, latam duos vel paulo plus, in loco humidissimo, veluti in crypta vel cella. In fundo eius ponatur stratum calcis vi¬
uae altum semipedem: super hoc aliud de fimo nec vetusto nimísque putrido, nec recente. Hinc sequatur vitrum cum ma¬
teria, quod vndiquaque vestiatur simo vsque ad summum foueae. Tandem irrigetur fimus aqua tepida iuxta foueae mo¬
dum, donec percipiatur calor circa putrefactorium, id quod plarumquè accidit media hora" (alii duas cum dimidia
ponunt) & si non succederet, plus tepidae affundatur, idque binis diebus repetatur, vel tertio quoque semper renouatò
fimo & calce." Hic modus in omnibus destillandis seruatur. Idem autor gradus etiam addit, vt sit ordo qui¬
dam digestionis. Sed abutitur putrefactionis voce pro digestione vera, cuius octo modos annotat, quos
lege cap. 3. In tertia figura sub signo Venus ligneam capsam expressimus diuiduam in partes duas, quarum
inferior fimum calefactum habeat, altera vas cum materia item fimo circundatum. Balneum in putre¬
factione ab aliquibus improbatur ex sententia Rosarii, vbi scribitur: "Ignis fimi est agens in opere digestionis"
(putrefactionis) "lapidis nostri". Nec valet ignis balnei Mariae, quamuis etiam temperatissimus. Igne co¬
quere est rem abscondere in equi humido stercore. Nam sapientum ignis humidus est, & occlusus, ca¬
lidus in secundo, humidus in primo gradu: cuius proprium est non destruere oleum, sed augere propter
temperatam humiditatem. Solus ille calor aequalis & temperatus est, etc. Arnoldus in practica speciali
igni humido includit phiolam fimo multo circum fusam eodemque etiam ad duos pedes tectam. Sed
isti symbolici Philosophi aliud dicunt, aliud sentiunt. Multi contra non tantum in aliis separationibus,
sed & in lapide exigunt balneum. Alius dicit, melius esse si vitrum à fimo non tangatur, sed liberum sta¬
ret, vt homo in balneo vaporario, vt vndique calor allaberetur. Autori Lilii placet putrefactio sicca per
cineres & prunas iuniperinas: Bernhardo ignis vaporosus perpetuo digerens, etc. qui etiam de suis error¬
ribus scribit: "Ego feci in fimo equino: nec profeci: Feci in igni immediate, & sublimabatur materia, nec soluebatur: sed
ignis per vaporem perpetuo digerit, etc." Ille vaporosus ignis ab aliquibus balnei vapidi esse creditur, de quo &
Geber c. 7. libri fornatum & Turba, vbi quidam iubet inducere citrinum cùm sua vxore post coniugium
in balneum, donec color & corpus vnum quid fiant. Lilium benedictum aquas ponit ad putrefaciendum
in fimo: sed id explicat generice, vnde intelligitur solutioni verae studendum esse quocunque ingenio,
vt assequamur id, quod alioquin per fimùm solet procurari, vel per balneum. Inde quidam sic pręcipit:
"Temperato calore elementa sunt coaequanda, vt fiat puluis niger in balneo calente, vel aliàs in fimo nostro dum noctes
non aginta transierint, calor debet esse humidus. Fornax est Athannor, etc." Item, putredo citius sit si modo sit in humido,
modo in sicco: nunc in magno calore, nunc in frigido (quae verba mirifica sunt inscio artis) ne festines calefaciendo
in putrefactione." Iodocus Greuerus balneum & fimum iungit in opere vno. Haec enim sunt eius praece¬
pta: Habeas Athannor cùm patella sua terrea vel aenea, cui sit profunditas sex vel septem digitorum transuersorum, In
hac pone stratum de fimo equino recente, vel foeno mollissimo ad duorum digitorum crassitiem, aut paulò plus. Super hoc
pone ouum tuùm vitreum circumposito fimo aut foeno, ne poppit vacillare, ea altitudine, qua est materia in vitro. Vt firmius
stet, potes asserem circumponere tanto cum foramine, vt vitri amplitudine sit aequale. Fac in eo aliud foramen extra me¬
dietatem distantia digiti transuersi, per quòd aquam affundere possis, quoties res requiret. Asserem, ex quò vitrum pro¬
minet, aggraua laterculis. Tunc af¬
funde aqua claram, vt exuperet asso¬
rem calami altitudine, etc." Haec il¬
le. Sed quocunque modo illa ar¬
cana puttefactio fiat, & siue ex¬
terna, siue interna aqua aut fi¬
mus intelligatur, constat extra¬
cturo essentias opus esse quadam
pręmaceratione & putrefactio¬
ne ad exemplum magisterii ma¬
gni in lapide. Fingamus itaque
dispositionem talem:
A. Fornax ost constans pyria¬
terio, & cinerario. Ei impositum
est abenum. B Ex quo promi¬
net canalis. C. Ad aquae superfluitatem & exundantiam deriuandam. Addenda sunt retinacula, vt
consiste¬
Aaa 3
Riplaeus
image 123