413
273
De distractionibus.
CAP. XVIII.
De resolutione per coagulum.
IN misto non tantum quaerenda elementa mundi esse, vt sciamus ex illis conflata esse quaelibet, in¬
que eadem iterum resolui: nec in heterogeneis similaria Aristotelica, vt in capite, ossa, ligamenra,
cutem, neruos &c. nec in tota membra, vt in hominis corpore, caput, ventrem, manus, pedes, cor, pul¬
monem etc. imo nec analogos illos elementis humores, bilem, pituitam, melancholiam sanguinem,
de quibus multi sunt Platonici, Hippocratici, Galenici: sed multo magis medicinae & nutritionis cau¬
sa, partes nobilitate & ignobilitate, vtili, inutili & caeteris discrepantes, vr separatis rudibus, ineptisque
vel inhabilibus ad bene iuuandum colligantur elaborenturque aptiores, vel si omnes prouehi in me¬
lius possint, omnes arte exaltatae in vsum veniant, ex tota apparet Alchymia separatoria. Sed inueni¬
mus in natura tres potissimum, (plures fortasse sunt, sed tres excellunt) quibus id peragi solet, modos.
Vnus est violentae separationis per igneam quandam potestatem, veluti cum comburuntur cremia,
vel magno aestu aetnaeo resoluuntur lapides & metalla, vbi separata modo iterum consistunt nouum¬
que mixtum pariunt, modo in vastitatem naturae discedunt temere: Alter est putrefactorius, de quo
"praecedente capite" diximus: tertius fermentatorius vbi nihil putrescit, sed motu quodam naturae interio¬
re impura à puris secedunt: Et in hoc modo insitum est id, cuius vi fit discessus, modo foris immitti¬
tur, veruntamen tum demum separatio sequitur, si operi calor praesideat proportionalis. Isti modi
etiam arti placuerunt. Itaque ex natura in hanc sunt translati & vsu, experientiaque & studio artificis
ita exculti, vt optima ratione peragi queant, & praeclara opera machinari. Neque tamen omnes aequè
sunt procuratu faciles. Corruptio per ignem vel igneam potestatem, & putrefactio innumera habent
documenta artis & naturae. Efferuescentia quoque seu fermentatio (ita iam nominamus istam sepa¬
rationem, quae in musto & similibus succis, imo etiam in humano corpore aliquando euenit) multis
declarari potest argumentis. Sed est alia distractio separatioque partium in lacte per coagulum, &
sanguine, quae non ita familiaribus & frequentibus occurrit spectaculis. Succorùm separationem
perspectissimam habuit Galenus, qui & sanguinis cacochymici, imo & aliorum imperfectè misto¬
rum spontaneam separationem remoto continente coereenteque (quod in pluribus est calor, vel fri¬
gus) diuisionem non ignorauit. Sed talis separationis, in qua foris immissa medicina, dissoluerentur,
discederentque absque putrefactione & corruptione partes, vt fit in lacte per coagulùm; vix vnùm hoc
nouit exemplum, vtque extaret ratio generica de omnibus, in votis habuit. Chymici multas quidem
arte sua complexi sunt segregationum ingeniosissimarum vias, quales sunt distractoriae & extractoriae. Sed
illae omnes dissimiliter perficiuntur, praeter pauca exempla, quae comprehendere sub hac classe, se¬
gregationis, vel resolutionis per coagulum, seu medicinam, possumus. Vt tamen amplietur doctrina,
circumspiciendae, accersendaeque cognationes sunt, quas in alchymia "capite de resolutione per medicinam",
posuimus. Debet autem in conspectu esse exemplum lactis separandi per coagulum, vel quod parem
vim habet acetum, balsamum, & similia (non tamen omnino eandem, ita vt genere potius, quàm spe¬
cie sint idem). Liquor id est: perfectè an imperfectè mistus, quaeratur ab aliis. Videtur sane cum
succis plantarum, siue expressis, siue spontè, tanquam excrementitium quiddam sit, profluentibus (vt
resinis, lachrymis &c.) postea cum sanguine, quin & melle liquido, vti congeritur in aluearia ab api¬
bus, magnam habere cognationem. Quae ergo similiter separare volumus, ad liquoris formam tedi¬
genda esse manifestum est. Enimuero talia quae sunt, facilius impressionem admittunt. Sunt enim
ευόριστα, & facile diuidi in minima, penetrarique possunt. Deinde quanquam concepto putrefactio¬
nis principio (notum est id facile fieri) etiam sponte discedat: anteuerti tamen debet medicina, ne
quid labis accipiant partes. Ratione graustatis & leuitatis, aereae spirituosaeque, & aqueae terrestris¬
que naturae, etiam per se fit aliqua separatio per quietem. Sed vtraque pars separatà adhuc mista est,
Sanguis cacochymicus calore & spiritu se proripiente secedit non sine praesidio grauitatis terreae, &
leuitatis aquosae, igneaeue, atque ita fit subsidentia quaedam; & secessu facto quaelibet pars se manife¬
stat calore & aliis notis suae substantiae. Sed liquor lacteus non ita, siue flos sit, siue corpus lactis. Di¬
ctum autem in putrefactione est, eam iuuari elixatione, si res talis sit, vt elixari queat. Haec ratio eti¬
am in lacte valet. Coctio enim calorem intus continentem partes & terminantem dissipat, & vincula
labefactat, Quocirca euenit; quod notum nulli non copae est, vt lac secedat interdum inter coquen¬
dum potissimum, si paulo sit antiquius, & principium acoris traxerit. Facilius coagulat istud subaci¬
dum indita ferina, vel pane fermentato, qui est medicinae loco. Hinc in mensas inferuntur iuscula
lactaria, inter portandum coagulantia. Potest quidem etiam penitus absorpta humiditate coagulati,
sicut succi, qui inspissantur: vnde etiam destillatio aquam extrahit, & oleum, & terreum corpus relin¬
quit: sed istas separationes iam non quaerimus. Cum itaque calefactum lac est, procliuitatem accepit
ad secedendum promtius, id, quod fit coagulo diluto portione lactis, & commisto, haud absimili mo¬
do, qui obseruatur in fermentatione massarum ex frumento. Hinc aquea & terrea portio colligitur.
Aerea enim prius est separata, sed non coacta sine opere manuario. Quia enim cremor lactis spirituo¬
sus calidusque est ex aequo; debilitandus est agitatione vt spiritu dissipato, pinguedo corpus acquirat
& consistat, quod aliquo frigoris modo fieri necesse est, quandoquidem quod coactum est butyrum,
calore resoluitur. Calor ipse erat, qui in cremore, seu flore pinguem partem cum serosa continebat,
quo secedente fit inspissatio. Ita vapor calidus indiuisos habet spiritus, & aquositatem, sed cum
calor spiritusque aufugit, consistit in nubem. Postquam autem iam per concussionem perditus
est spiritus incoagulabilis, qui distinebat partes, & potentia inspissationis producta in actum,
vt fiant massae grandiores propter visciditatem quandam butyri, compressio efficere potest,
quae
Aaa 4