413
277
De distractionibus
Praeterea calcinatio adhibibetur attenuationis rarefactionisque gratia, vt terreum quod est in aquam
transmutetur, vbi saepe multa est operis repetitio, vt ante indicauimus. Et cauendùm, ne attenuata in
fumum vertantur, quod induxit artifices, vt antequam redderetur ignibus reuerberatum extraheretur
per vini spiritum: crassiores vero partes iterum inferrentur in fornaces, praemissa aliquando corrosione.
Multa misturarum subtilissimarum gratia calcinantur, vt in fermentatione Philosophorum, vti vo¬
cant, & lapidis magisterio. Omnino hic habet pictor, quòd expectet; hic cementarius, hic Medicus,
hic metallicus Alchymista, & alii innumeri.
Variat praeterea calcinatio etiam modo procurationis, & instrumentis. Quaedam calcinando
vna sublimantur eleuanturque, vel ad superficiem, vel per interualla in opereulum. Quaedam ean¬
dem dispositionem retinentia fathiscunt aequaliter, si ignis adhibeatur vndiquaque aequalis. Nonnulla
proflantur, vnde calcinatio proflatoria. Quoniam etiam non statim calx fit ac ignem experta res est,
sed gradatim absumitur humiditas vinciturque compages actus quosdam imperfectos calcinationem
praecedere necesse est, vt sunt vstulatio, tostio, crematura ec. In his non raro subsistit artifex: Et tamen
calcinatoriam operationem instituit. Hinc illae apud Dioscoridem crematurae & tostiones, vstiones
que, quibus varia praeparantur medicamenta.
Administratio operis in multis quidem etiam ruditer fieri potest, & vel accidentaliter, calx in¬
veniri per fortuita terrarum incendia; vel cum aliud instituimus, & obiter vna calcinamus, sicut in si¬
gulina, pistoria, calefactoria, etc. quibus abutimur nonnunquem ad hoc ipsum: sed qui ex professo id
agunt, nonnulla calcinant fornacibus immediate: alia per vasa inferunt in reuerberia, eaque modo
aperta, modo claussa, pro rerum natura. Aliqua armantur luto & pannis: nonnulla includuntur la¬
terculis: Quaedam fornacibus conclusis in calcem ducuntur; quaedam sub dio in aere libero. Imo non¬
nullis ignis adhibetur in ipso vase, quibus adiecerunt combustilia, quae, dùm conflagrant, alia sibi iun¬
cta calcinant. Pluribus autem ignis foris accommodatur. Aliqua ollis apertis calcinantur fornace
extemporaneo. Nimirum magna est rerum differentia, magna circumstantiarum varietas, cogiturque
artifex interdum ex tempore consilium capere, & abuti alienis opellis. Tyro paulatim informandus,
consideret vulgares calcinationes, quibus gypsum vel calx caementaria ad architectonicam petitur.
Multis in locis ea peragitur furnis in quadrum extructis ex saxo arenario, vel alio firmo, qualem supra
ex Agricola repraesentauimus in praeparatione pyritae aluminosi. Sed Cato de re rustica cap. 38. aliam
proponit formam. Ita enim praecipit suo villico. "Fornacem calcaream pedes latam decem facito: altam pede
viginti: vsque ad pedes tres summam latam redigito. Si vno praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, vti
satis siet vbi cinerem concipiat, ne foras sit educendus. Fornacem bone struito, farcitoque foras, vt totam fornacem in¬
fimam complectatur. Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus erit, altero praefurniò
truito. In altero ignis erit. Ignem caueto, ne intermittas, quin semper siet, neue noctu neue vllo tempore intermit¬
tatur, caueto. Lapidem bonum, quam durissmum, quam minime variùm in fornacem indito. Cum fornacem fa¬
cies, fauces praecipites deorsum facito. Vbi satis foderis, tum fornaci locum facito, vt quam altissima, & quam minime
ventosa siet. Si parum altam fornacem habebis, vbi facies, lateribus summam struito, aut caementis. Summam cum
luto extrinsecus oblinito. Cum ignem subdideris, si qua flamma exibit, luto oblinito, ne nisi per orbem exeat sum¬
mum. Ventus ad praefurnium caueto ne accedat. Ibi austrum caueto maxime. Hoc signi erit vbi calx cocta erit sum¬
mos lapides coctos esse oportebit: item infimi lapides cocti cadent, & flamma minus fumosa exibit." Haec ille. Lo¬
cum calcariae fornaci minus perflatilem eligit: postea fodit aream. Inde muros à basi lata in apicem
angustum educit, & fornacem orbe claudit, qua eluctetur flamma. Praefurnium à vento auertit,
maxime ab austro. Fieri item forma diuersa posse docet, nempè alta, vel humili, cuius tamen summà
pars debeat caementis vel laterculo cocto constare: praeterea cum vno vel gemino praefurnio, Et ibi
quidem vicem inferioris praefurnii subit in fornace facta fouea ad recipiendòs cineres, sicut cum Kali
herbam & sodam vrunt super scrobibus. Hic vero sufficit area plana. Caetera pertinent ad admini¬
strationem calcinationis, quibus vtiliter mouetur tyro, vt quod scit fieri rectè in opere vulgari, id ac¬
commodare queat ad Chymiam. Forma fornacis talis haec est:
Quadratam figuram voluisse Ca¬
tonem, ratio mensurae exigit, & est
dupla longitudo ad latitudinem.
Orificium & fauces summae possunt
esse rotundae, vel quadratae; Et sane
fornacis interiorem dispositionem
angulosam esse, exitum autem ro¬
tundum obiecto tectorio nihil pro¬
hibet. Latera in praeceps vergunt,
ne calx sidat. Structura & exaedifi¬
catio debet esse iusta & foris fartura
munita seu tectorio, quod nos in¬
crustationem dicimus, ne calor vel
flamma per hiantes rimas possit
è vagari. Nam ideo in augustum
surgit, vt coarctata flamma sit vali¬
dior, & quasi reuerberans. Quae
de electione lapidum habet, ea etiam sunt apud Vitruuim lib. 2. cap. 5. vbi iubet calcem coquere ex albo¬
lapide
image 127