413
image 132
282
Comment. Alchem. Part. I. Lib. III.
Jupiter Cista calcinatoria. Saturnus eius operculum ha¬
matùm, à quo suspendendae lamellae. Eius locum
sustinere olla similis potest, aut fortuitus aceruus
gigartorum, aut polentae hordaei excocti etc. Mars olla
cineribus calidis plena, in quibus sepultae sunt pru¬
nae iuniperinae, & olla cum medicina acri halante,
Operculum intus vncis instructum est ad lamellas
tenendas. Venus Arenarium cum foco viuo. Ei lebes
terreus imponitur cum hydrargyro vel plumbo,
Libeti tuba inuersa affigitur luto. Tubae orificio in¬
sternitur lamina metalli, si hoc est calcinandum: sin
hydrargyrus, is in sacculo super fumum plumbi vel
cinabaris vel sulphuris demittendus est. Ista tuba
potest fieri tricollis seu triuertex, vt signo. Sol ad
plures laminas simul calcinandas. Caetera commit¬
timus ingeniosis.
CAP. XXII.
De Quartatione.
IN calcinaitone per aquas fortes non opus est multis. Iubemus saltem tyronem considerarem, quae
nam caustica cui metallo, & quibus vsibus sit accommodata. Ita de hydrargyro sublimato, marga¬
ritis, gemmis &c. Non enim omnia omnibus sunt apta, sicut aurum non calcinatur nisi regia; quod
ipsum & sublimato tribuunt sed occulta ratione. Lapis Philosophorum, cuius materia est mercurius
sublimatus, calcinatur quidem praeparatoriè per menstruum causticum, sed id coelestis puritatis esse
debet, vt nihil inquinamenti vel peregrini, inferat in subiectum, quod potius figi debet, quam cal¬
cinari, cum tamen calcinatio ei inseruiat, sitque huius gratia. Menstrua vero coelestia quomodo fiant,
suis locis locetur. Ista differentia fecit vt calcinatio haec famuletur separationi magistrali in commi¬
stione auri & argenti familiaris, quomodo alia calcinatio per pastam & pulueres monstrauit arti¬
ficibus eiusdem intentionis documenta. Nam caementando & cum coloritiis sulphuris etc. metalla
in ignes inferendo, reuerberando, incendendo &c. soluitur debile metallum in calcem, durante
firmo; Et sic hoc signum fit nobilitatis. Itaque docimasiae maximè inseruit haec opera siue ad se¬
greg ndum, siue explorandum bonitatem. Ex isto genere est quartatio dicta Germanis Quarthier
Refert Plinius in omni auro inesse argentum, dispari portione. Sed id ex angusto non potest segre¬
gari totum. Itaque aucto argento in quadruplum distenditur & dispergitur penitusque patefit au¬
rum, vt accessus sit aquae causticae vndiquaque. Haec operatio vt & simplex aurifabrorum separatio,
perficitur interdum peculiaribus furnellis, quos separatorios vocant; alias anemiis, cucurbitis, tri¬
pode etc. Forma singularis haec est:
A. Fauces duae, per quas immittitur cucurbitula separatoria & retrahitur. B. fenestrae ad con¬
templandum vitrum. Potest ibi pauimentum fieri, vt intersit inter pyriaterium & ergasterium. Ca¬
lorem vero accipiat per foramina. C. ostiola fornaculae. D. cineraria & respiracula. Cinerario im¬
ponitur
image 133