413
281
De distractionibus.
cognatio cum fumis ligneis, cùm sit non immerito quicquid halitibus acribus calcinatur, per fumi¬
gationem calcinatum dici potest, vt taceamus etiam metallorum aliorumque mineralium halitus saepe
appellari fumos.
Iam facile est videre fumigatoriam calcinationem non procurari sine mediis halabilium, quae
non fuligines aut nidores edunt, sed acres proflant spiritus. Et deinde oportere eas res vel in se actus
resolutorios obtinere, vt in illis euenit, quae feruescunt calore intus concepto: vel ab externo resolui,
veluti igni admoto. Nam potentia fumum habentia operari non possunt. Itaque cùm eorum quae¬
dam sint liquida, quaedam sicca: quaedam irrigua, vtpote quorum natura halabilis iuuanda est aliquo
humore: Item aliqua in se calefacta halent; aliqua inducta ab admoto calore; hinc operationis huius
discrimina sumenda sunt pro genere vno. Nota vero debent esse media halitum fortem edentia, qua¬
lia sunt ex siccis quidem, sales, alumina, atramenta, & quae horum habent misturam: ex humidis au¬
tem acetum, lixiuium acre, vrina, vinum, aquae causticae: Ex irriguis, vino aceto & similibus perfusi
fimi, vinacea, cineres, herbae etc. in quibus delectus est habendus iuxta calcinandi corporis naturam
& vsum. Secundum genus est eorum, quae proprietate singularis naturae calcinant, idque maximo
cum in spiritus sunt attenuata, & calore actuali adiuta. Spiritus dicimus tum liquidos, qui aequi pol¬
lent aquis soluentibus siue destillatione fiant, siue deliquio: tum halituosos & fumidos. Vtrobique
enim naturae suae analogiam seruant, & in hoc opere fumi tam ex resolutis, quam corpulentis licet fu¬
sis, possunt ministrare. Potissimum hydrargyrus, & plumbum, & sulphur huic rei destinatur: quan¬
quam & alia assumi in auxilium queant, vt cinabaris, hydrargyrus sublimatus, arsenicum, calchan¬
thum, aes & quae similem habent naturam. Hydrargyri & minii, quaeque illius vim in se continent,
fumis calcinamus corpora metallica, aurum maxime & argentum, quanquam possint & caetera dura:
sed sulphure hydrargyrum, qui & cinabari sulphurea domatur. Hi sunt duo modi calcinationis fu¬
migatoriae. Dicunt & magnetin vapore aquae feruentis in calcem solui, qui modus plane est singula¬
ris, si quis eum assecutus est sine reuerberatione. Quod si ita peragitur, vt calcis viuae lapis super va¬
pore aquae diffluit, nihil praestat aliud, quam remissionem calcinati pridem; quod etiam in glebis ter¬
reis euenire potest, quae est species dilutionis, non calcinationis.
Porro in vtroque genere interdum pergimus ad finem operis & calcem (quanquam non in
omnibus exemplis, monetque artis vsus interdum addendum esse contritionem cum salibus) inter¬
dum citra subsistimus, contenti vel mollitie vel friabilitate. Iccirco hic calcinationis modus etiam
alios fines vtiles habet, ita vt praebeat mollitorum magisteria, & inseruiat puluerationibus: Deinde
etiam praeparet nonnulla ad extractiones essentiales. Propter istos fines non tantùm mineralia soli[unclear]
vt lapides, metalla, gemmae &c. item quae in vegetabilibus & animalibus sunt similia; subiacent huic
classi; sed & quaedam alia, quae mollire placet, vt cornua, vngulae, ossa, ligna etc.
Praeterea in vtroque modo potest vicariam operam praestare destillatio, vel sublimatio. Nam
cum istiusmodi halabilibus per se volaticis, iunguntur calcinanda; quae fixa per se intelliguntur, &
dispositione destillatoria vel sublimatoria illa ab his crebro abstrahuntur, item calcem tandem ob¬
tinemus; sed attendere oportet vt talia eligamus, quae à calcibus separari queant. Sic hydrargyri &
& salis ammonii volatici adiumento metalla calcinamus facimusque simul volatica, vt in alembicum
ferantur. Sed & aquis acutis, quarum alias vaporibus corrodi poterant (Chymici negligunt istas vo¬
cum minutias in praxi) macerata, destillataque pariter calcinantur, nisi quod hic sit difficilior, & ali¬
quando desperata separatio; nec tentatur talis calcinatio, nisi vbi nullum ex re est periculum. Hae vi¬
cissitudines tamen reuera alias classes introducunt, vt potius sit calcinatio, per aquas fortes, & pul¬
ueres calcinatorios, quibus propter commoditatem adhibetur destillatio, vel sublimatio. De his au¬
tem suo loco.
Apparatum modi vtriusque quod attinet, facile est intelligere, calcinandum à calcinato debere
distare interuallo eo, quo fumus fieri, & vim exerere queat, cumque sursum tendant halitus; halans
in imo collocabitur; loco superiore calcinandum, qua parte maxime attingi, & penetrari à fumo
queat. Postea cum ignis actualis eo potentior sit, quo magis in se reflectitur relicta respiratione iusta,
potentialem in vaporibus seu halitibus quoque cogi debere circa calcinandum, consequens est. Quo¬
circa ex patente lebete in angustum fit expiratio, quae etiam eo compellitur ignium subditorum vi,
vel fermentatione. Facilius vincitur attenuatum tenueque, quàm crassum. In lamellas itaque cogen¬
dum esse, aut tabulas corpus calcinandum ratio monet. Eae vel suspensae accipiunt halitùm vtrinque,
aut altero tantum latere vice operculi impositae vasis summo. Multis modis istud potest fieri. Nos
fingamus scrobem, vel lintrem pro his, in quibus fermentatio expirat, eumque tegamus tabula hamata,
à qua pendent calcinandae lamellae. Pro his autem, quibus subdendus est ignis actualis, ollam ficti¬
lem, aut cucurbitam vitream, vel lapideam proponamus, quibus imposita medicina fumiget & su¬
spensas tabellas paulatim calcinet. Interdum tamen vtimur occasione etiam vago modo & negle¬
ctim vaporantium. Non raro ad eam rem trahimus dispositionem fimi vaporosi cum cupa super
aheno, sed sine foeno.
Jupiter Cista
Bbb 2