413
image 146
312
Commentar. Alchem partis I. Lib. IV.
In hac figura saltem formae alembicorum à superioribus nonnihil discrepantium sunt notanda.
Sunt enim vesicae, vel ampullae basi hemisphaerica amplectentes collum aheni, & apice insertae in im¬
minentem serpentinam. Talis est, quem A. notat. B. eiusdem formae alembicus ampullae stanneae velae¬
reae stanno obductae applicatus. Serpentinae ponticulis iunguntur firmanturque. C & D vasa sunt ahe¬
nea, seu frigidaria, per quae tendunt fistulę. Si aquam mutare libet, iuxta fundum epistomia possunt col¬
locari, per quae emittatur. Tabellis sectis foratisque teguntur, vt aqua infundi queat.
Certare inter se ingenia subtilitate varietateque inuentionum, retentaque idea operum in vni¬
uersum in practicis singularibusque sua oblectamenta quęrere paulo indulgentius, ex hac maxime ar¬
te innotescit. Quocirca anguinos ductus alii excogitant alios, in quo & loci, & pręsentis copiae ratio
habetur. Quae sequitur orthographia, & vtilitate & subtilitate creditur cum cęteris contendere, quam
tametsi alii aliter pingant, nos tamen hanc formam ponimus.
Destillatorium cum rectificatorio iunctum est, vtque labor esset continuus, sine molestia, & mul¬
tę materię, inuenta sunt compendia, additusque securitatis seu acedię furnus. 1. Turricula cum pruns,
2. Eius operculum. 3. Rima, qua inserenda regula ad ignem moderandum. 4. Furni cinerarium. 5. Pyria¬
terium, cum ostiolo claudendo vigente opere. Incendimus per id prunas, & haerentes promouemus,
6. Spiracula; quae tamen etiam foris margini addi poterant. 7. collum aheni, seu vesicę aheneae. 8. Canna
pro alembico & cucurbita, intus testudinato fornice tecta, & qua rostrum exit, in limbum, inflexa. 9. ro¬
strum
image 147