413
image 161
323
De Extractionibus.
Hoc artificio destillari solent fortes aquae & spiritus, cum oleis mineralibus, sed obseruata cuius¬
que natura, vt in praxi exponetur. Furnus ex laterculo cocto constat; & potest pyriaterio, cinerario¬
que seruatis effringi, & pro vasorum ratione mutari. Flamma eluctatur, inter lateres, quibus tegitur.
Quae à sinistris est ampulla; interdum in sublimiore ventris parte foramine pertunditur ne violentia
spirituum rumpatur. Id autem ligneo cono obturatur, & reseratur, cum necessitas postulat. Ignis
per stipites ligneos procuratur, postquam paulatim per gradus prunarum adminiculo est incensus, &
fornax concalefacta. Vasa fulciuntur bacillis ferreis, vel capistris luto illitis. Caetera pridem sunt explicata.
Quoniam autem occasione data iterum incidimus in mentionem destillationis inclinatoriae, ty¬
tones scire debent, non tantùm immediatè, & per catinos cinerarios, arenariosque eam solere ador¬
nari, verùm etiam per balneum, tam roridum, quam mersorium. Huius descriptionem & picturam
dedit Iohannes Baptista Porta in 10. magiae cap. 9. seque eius autorem, inuentoremque appellat: quem
ne gloria sua fraudemus, suis verbis loquentem producamus. "Sunt quam plurimi flores" (inquit) "tenuissimim
oleagenii, vt rosmarini, Iuniperi, aliorum, moschum, Ambara, Zibethum, succina & eiusmodi, ex quibus oleum eli¬
citur odoratissimum, & medicis, vsibus commendatissimum: Sed adeo tenuis essentiae, & consistentiae sunt, vt mirùm
in modum vi ignis vrgeri pertimescant, quum illico comburantur, & sine ignis violentia nec pinguia ascendere, nec ole¬
um extrudi potest, vt iis incommodis occurramus vas constituemus, quo absque ulla vstionis labe, & labore oleum descen¬
det. Formetur igitur vas aeneum ouiforme, duum pedum altitudinis eiusdemque latitudinis, circa fastigium diuisum.
Illud pro operculo vsui sit, & intrà suum sinum recipiatur, & commissurae adeo quadrent, vt apte concludi, & consti¬
pari possint. In inferiore vase circa medium spacio ab ore semi pedis; quasi septum transuersum, lamina aerea accommo¬
detur, vt ap te imponi, & extrahi possit, in cuius rotunditate tria foramina excauentur, exceptura trium vasorum
retortorum ima. Reliquum laminae spacium totum peruium sit, vt efferuens aqua, efferuendissimique spiritus suprae
possint efforri. E vasis lateribus aptentur foramina tria, per quae retortorum vasorum colla immitti possint cum suis
canalibus aegglutinata, vt apte stuppa farciri, & vesicis obligari possint, ne tantillum aurae, ne dicam aquae, expirent:
Quum operi accingimur, repleantur retorta vasa vitrea rebus extillandis. Colla per canalicula foris pendentia immit¬
tantur: ima foraminibus septi insideant, parum eleuata. Spacium inane, si quod hiet inter collum & canaliculum,
stuppa repleatur, constipetur, & supra vesicae taeniolis obligentur. Repleatur vas aqua, vt à septo subsideat trium lato¬
rum pollicum irtercapedine. Tantem operculato vase, & commissuris optime suffarctis, perlinitis, obligatisque, ne assur¬
gentium vaporum violentia operculum in sublime attollat, & astantium facies feruore excarnificet, succenso igne pau¬
latim incalescat, vsque donec vehementissimus. Sufferuet aqua, & confluentes spiritus inter so perstrepunt, vt terrorem
incutiant. Extillabit primum aqua: mox cùm aqua oleum." Haec ad verbum Porta. Quae de succino & am¬
bra scribit, imo & de Zibetho, videntur in dubium vocari posse. Nam ex istis etiam alio modo sit ole¬
um satis integrum. Apparatus satis est operosus. Si cum tanto feruore peragitur destillatio, quaeren¬
dum, an non excedat rationem balnei, sitque potius stufae siccae, aut cineris actio. Vult aquam tres pol¬
lices à septo abesse. Nihil itaque attinget vasa praeter vaporem, & interdum ebullientis aquae feruor,
qui cum valde sit inaequalis, non tantùm inaequaliter resoluet attenuabitque materiam, verum etiam
vasa in periculum fracturae coniiciet. Nullum exuperantiae emissarium est; nullus supplemento tubus,
Si ergo tandem consumta sit aqua, aut ad tantillum redacta, vt nequeat ampliùs calorem siccum hu¬
more sufficiente temperare, neque tamen in succino, ambra & similibus tam cito destillatio possit ab¬
solui, nihil erit reliquum, quam stufa sicca: tutiusque esset in cineribus opus instituisse, aut diluto ci¬
nerum, vel balneo herbido. Aquam prius exire dicit, postea sequi oleum. Si succinum vna intelligit,
neque tamen liquor est adiectus, videndum, num sufficiat balneum, aut num balnei titulum mereatur
apparatus. Sed cum is scribat, suis se experientiis talia inuenisse, rem iisdem committamus, modò
non ignominia notentur aliae operationes, quibus idem consequi possumus, pictuta eius est huius¬
modi.
A. Concha¬