413
361
De Compositionibus.
Sed vt modos distinguamus in duos distribui potest omnis agglutinatio. Aut enim contiguitas
fit, aut continuitas: quarum illa appellari vsu emgllito vocabulo posset, contiguatio σύναψις, quae est con¬
tiguorum τῶν ἐχομένων: haec συνέχεια καὶ σύμφυσις continuatio latinis nuncupatur, & aliquando etiam per¬
petuitas & continentia, cum extrema continuorum sint vnum: sed contiguorum simul: sicut philoso¬
phus loquitur in 5. Phys. tex. 26. (ἐχόμενον ὃ ἄ ἐφεξῆς ὅ ἅπτηται.) Et licet ibidem recenseantur quatuor coa¬
litionum modi, in quibus omnibus quidem necesse est, fieri totum vnum iuxta contactum extremo¬
rum: sed differenter, nempe ἢ γομφῳ ἢ κύλλῃ ἢ ἁφῇ, ἢ προσφύσει: nihil tamen obstat, quin ad duos reuoce
mus omnes, πρόσφυσις naturae est, cùm alterum alteri innascendo coalescit. Sed ars imitatrix naturae si¬
militudinem agnoscit in ea ferruminatione, qua committuntur extrema in vnum continuum. Germa¬
ni vocant angeschweist / quasi resolutis in sudorem extremis confluerent partes fierentque concrescen¬
do vnum integrum & solidum. In vitris Chymice nuncupatur Hermetica signatura vel iunctura. Id A¬
ristoteli est συνεχὲς, cuius extrema sunt vnum. Huic ergo conuenit in genere ἁφὴ in specie vero πρόσ¬
φυσις vel σύμφυσις. Nam in omni continuitate est contactus: Sed σύμφυσις καὶ ἕνωσις τῶν ἂκρων tantum in sy¬
nechia. Hanc rursus distinguere in duo potest Chymicus. Nam aut eiusdem homogenei diuulsae par¬
tes per se, vniuntur absque vllo medio, nisi forte externo, veluti cum auri partes auro iunguntur addita¬
chrysocolla, quae nihil aliud praestat, quam facilem extremorum fluxum, & postea coalitionem conti¬
nuam ipsa non manente, sed discedente exclusaque seruitio peracto: Aut eiusdem vel diuersorum frag¬
menta glutinantur tali medio, quod continue queat cohaerere vtrique, veluti cum ferrum chalybi iun¬
gitur per aeramenta: vel plumbum plumbo per stannum, & similia. Chymici tale medium genere sub¬
stantiae faciunt idem, ita vt ab vtroque, cui recte secundum contactum purum committitur, nequeat
amplius separari, vt Mercurius Physicus. Verum enimuero subtilius haec disputant Physici peripateti¬
ci. Neeque enim fieri continuitas vlla potest heterogeneis manentibus: sed per se omnis est homoge¬
neor um, ita vt alterum arguatur altero, sitque homogeneum, quod continuum, & continuum, quod
homogeneum.
Quae clauo iunguntur à glutinatis absunt longius, possuntque affixa dici rectius. Sed quoniam vt
natura, ita & artifex non facile multiplicat rerum genera, ponatur sane etiam affixio in aliqua parte con¬
glutinationis.
Comprehensio vel apprehensio, vti & coarticulationum species (de quibus Medici anatomici
praecipiunt exactius) gomphosi adiungi potest.
Quarta ratio Aristotelis δια κολλῆς magis est artificiosa, & in nostra arte secundum modum con¬
stituit, qui proprie appellatur conglutinatio, cuius gluten est aut familiare vtrique glutinando, aut in
genere saltem continens propter substantiae tenacitatem, qua & apprehendit extrema, & coarctat iun¬
gitque vt fiat totum contiguum. Adiuuare vtrobique calor solet, ibi, vt extrema colliquescant: hic, vt
glutinis humidi aquositate absumpta terminus superueniat, siccoque contineat & stabiliat compacta,
seu coagmentata. Ex accidente & frigus conducit, quomodo comperimus linguam aeramentis frigidis¬
simis adhibitam adeo eis adhaerescere, vt non nisi cum detrimento reuelli queat, idque non tam ob
frigus sit, quam exuccum corpus & excessu frigoris sicci exiccatum quod combibit partim, partim gla¬
ciat humorem, quem attingit. Alias & determinatum frigus est, quod calori artificioso succ edens con¬
stipat eliquata, facitque vt terminata cohaereant. Bractearii argentum auro incussu mallei solo iungunt
ita, vt vtrumque simul extensum tanquam glutine affixum maneat. Fabri mollefactum ferrum eodem
modo in focietatem cogunt: Et est vbi planae tabulae vndiquaque sibi aequales solo affrictu excluso ab
omni parte aëre compinguntur. In nonnullis tanta vis est absumentis attrahentisque caloris. Conti¬
guitatem fieri in his non est dubium. Quod ergo glutinum? In auro & argento exprimi halituosa spe¬
cie quiddam familiare, tanquam ramentum, vel vt peripatetice dicamus, ἀποκριμα/GR] seu ἀπόκρισιν statui¬
mus, idque beneficio caloris, ex motu & compulsione. Hoc cum naturam visciditatis mercurialis re¬
tineat, glutinosum est & hydrargyri vicem supplet. Qui dubitat de his apocrisibus, contempletur mem¬
branas bracteariorum. Alluuionum vim quandam sentiet & vel effectu ipso in bestiolis interficiendis
comprobabit.
At quae causa iungit tabulas exaequatas? Num fuga vacui? Frictu exclusum omne corpus est. Nec
aditus est aëri succedenti propter superficies sibi exacte respondentes. Non fit diuulsio, nisi subeunte
quopiam. Sed haec agglutinatio non solet esse constans, nisi obturentur externae commissurę quam ex¬
actissime. Itaque & raro ab artificibus tentatur: nec semper succedit optime, vt in tabulis gemmarum,
quas ideo felicius mastiche vel similibus coagmentant. Quae videntur igneo calore iungi, similia sunt his
quae in bracteis diximus. Resoluit enim calor non nihil. Resolutum quod est, intus subsistere potest, &
denuo concrescens continere compagem pro glutine. Quocirca in hoc artificio exercitatum oportet
esse magistrum, & attentissimum ad caloris gradus, & euentum.
Sed ad priora reuertamur, in quibus quod vinculi loco est, vel simplicem habet naturam, vel est
multiplex: hoc est, aut tantùm glutine (glutinosam materiam intelligimus siue viscum sit, siue lutum,
vernix, gummi, resina, pix, etc.) fit coagmentatio, aut vna cum glutine adhibentur ligaturae per splenia,
tenias, clauos, etc. Non ignotum hoc est tyronibus Chymicorum in apparatu destillationum, sublima¬
tionum, caementationum & huiusmodi. Quod ad materias attinet, quaedam glutinantur calide, quae¬
dam frigide. Aliquando sicca siccis committimus: nonnunquam siccis humida vti fit in lutationibus il¬
litionibus, picturis, encausibus, trullisationibus, &c. Incrustatio siccis & humidis est communis. Prae¬
terea aliqua in plano tantùm glutinantur: aliqua extremis longitudinis: quaedam etiam vndiquaque seu
omni extremo, vt haec, quae saccharo, & similibus includuntur vt fiant tabulę, rotulae, etc. Non frustra de¬
his sermonem fieri in arte Chymica is demum intelliget, qui sibi persuasum habebit fundamenta me¬
chanicarum artium ad Chymiam reuocari debere in his, quae Chymica esse primum rerum cum prae¬
ceptis