413
360
Comment. Alchem. Part. I. Lib. V.
intus in humido radicali, seu essentia Chymica. Itaque dicet Chymicus, te quidem posse corpora, hoc
est, reliquias misturae segregare, sed non ex incorporatione resultantem crasin tollere, si modo ad for¬
mam haec est perducta. Corpora autem, quae exeunt, non sunt illa, vnde haec operatio nominata est, sed
elementaria quae appellamus extractionum elementa, & excrementa, seu impuritates crassas. Quan¬
quam ergo hoc fieri possit, & incorporata massa, quae post motum iam non amplius congestum chaos
est, sed quaedam similaris natura: extrahi ad essentiam Chymicam constituendam: tamen & ipsa per se
Chymica est, gradu nimirum magisterii ab essentialibus speciebus distincta. Sic internum illud agendi
mouendique principium veram mistionem peragit. Sed externum est partim adiuuans, vt locus & va¬
sa, etc. Partim item efficax ad terminum, vt siccitas cum frigore vel calore, licet discrepanter. Omnino
concorporata necesse est terminari, quod fit siccitate succedente humiditati agente potissimum calo¬
re analogo: ex parte vero etiam frigore, hoc est, plane accidentaliter, cum non faciat ad substantiam per¬
se, veluti cum calor in humidum agendo ei terminum, quem artifex satis esse iudicat, conciliauit: ne
amplius, quam fas erat, consumat, frigus submittitur, & sic coercendo constringendoque, imo & pri¬
uando motum inhibet.
Modi incorporationum sunt plures. Cum partes omnes sunt aridae, humidum determinatum ad
copulam & vires addendum est, & tunc solent in officinis subigere, impastare, agitare, etc. manibus,
spathis, & similibus instrumentis. Populares in aliquibus vtuntur & marculis & fustibus, vel pedibus
& diligenter subigunt massam, quoad tactu visuque homogeniam acquisiuerint, quo argumento so¬
lent Medici massas pilulares, electuaria & huiusmodi censere: sed insuper etiam odoris, saporisque con¬
formitate. Sane si requiruntur mistilia ad sensum minima, hoc sponte sequitur ex incorporationis de¬
scriptione. In colore tamen non nimis superstitiosi debemus iudices esse, cum & ipsa natura exhibeat
exacte mista, sed difformia coloribus. Chymicus ex incorporato essentiam eliciturus non semper expe¬
ctat terminum vltimum. Nam compensat defectum exaltationis artificio, & sic circulando perficit cra¬
sin.
Si & popularium studiorum vocabula nosse non officit liberali informationi, discet tyro vas, in
quo subiguntur massae, Magin, vel mactram nuncupari. Pharmacopolę plaerumque vtuntur conchis suis,
mortariis & pistillis. De alueis & lintribus subactoriis pistorum, (vnde nomen pistationi) disciplina
consulatur domestica.
Alius modus incorporationis est, cum resolubilia liquoribus, quibus continuatum corpus tan¬
quam vinculo seu termino astringimus, diluuntur, & postea caeteris ingeruntur, vbi & imbibitio po¬
test seruilem operam praestare. Ita poteramus resinas & gummi aridiora in puluerem comminuere &
speciebus immiscere de more officinarum: sed si libet, liquore corporis resoluta item intrabunt. Idem
fieri potest in salibus, & calcibus liquabilibus in humido: quin & omnibus, quae corrodi acutis possunt.
Affine quid fit, cum resoluta integris, per quorum poros se insinuant, ita incorporantur, vt obliterata
vetere natura efficiant nouam, quomodo dicuntur plantae in lapides, & ferrum mutari à succis talibus
receptis. Exemplo rem Chymico declatare quid prohibuerit? Si voles cornua, vngulas, ossave alces mi¬
scere cinere ex lignis cedrinis visco querno, colurno, &c. & simul componere cum ciystallis chalcan¬
thinis, vt fiat medicamentum ad epilepsiam eximium: pro eo, quod vulgo ramenta & pulueres compone¬
rentur excepti extracto liquidiore liliorum conuallium, seu visco ex paeoniis, &c. hic licet facere lixi¬
uium ex cineribus istis cum aqua competente: & in hoc segmenta cornuum macerare tamdiu (vel et¬
iam coquere,) donec sal in interiora penetrauerit, totamque cornu compegem inferserit, eique indu¬
xerit lapideam naturam, Hinc alterabitur ita, vt postea etiam in lapide possit teri, & ad distributionem
celerem pro isto morbo quàm aptissime praeparari. Esse autem hanc solertiam quandam incorpora¬
tionem sub specie combibitionis, manifestum est, quia corporis in corpus fit insinuatio & commistio¬
per totùm, abundantiore humore excluso, & ad terminum redacto. Vna esse contemperationem ad
crasin medicam, quid opus est demonstrare, cum agentia patientibus per contactum corporalem, vir¬
tualemque commissa nouum quid inducant?
Tertius modus occultiora Chymicorum magisteria in auxilium accersit, & sublimando, destili¬
lando, coagulando & similibus incorporat. In practicis docebimus ita componi varia, vt vsifur, Azorh,
arsenicum crystallinum & huiusmodi: quibus coniuncta simul est essentialis quaedam elaboratio. Nam
relicta impuritate pura tantum coniunguntur, sique repetatur opera, ita tandem partes sociantur, vt
tandem vel omnino non queant separari, vel difficulter: Et quod separatur priori, non respondet ain¬
plius, nisi analogia quadam, quia quodlibet non in quodvis transit, sed in determinatum: qua occasione
physicis considerandum relinquimus, num quae ex misto prodeunt elementa, eadem sint simpliciter
cum componentibus, an analoga.
CAP. XVII.
De conglutinatione.
COmpactio circa superficiem per glutinum vocatur conglutinatio, quae Graecis est συγκολλησις, quan¬
quam ex principaliore, vel notiore sit nomen. Non enim in omnibus modis interuenit gluten.
Cùm autem superficie tenus tantum (vel longo, vel lato, vel profundo, aliquibus aut vno) fiat coniun¬
ctio, puram hanc esse, & solius corporis absque inquinamento & sordibus, vtile est arctiori compactu¬
rae, quae sibi proponit vnitatem consistentiae naturalis in his, quorum partes maxime iunctae esse dicun¬
tur siue contigue, siue continue. Eadem aliquando interraditur & exasperatur, vt retinaculis ex ipso cor¬
pore productis solidatio adiuuetur, sicubi fieri potest. Nonnulla excauantur, punguntur, vel lacunis
sulcantur: quomodo Plebei artificii est lateres murarios intritis ferramentis vel glumis coquere, vndo
relinqui scrobiculas, quibus coementa se committunt, necesse est.
Sec vt