413
359
De Compositionibus.
Verae colliquefactionis species homo geniam essentialem primum requirit, à qua tamen inter¬
dum ad quandam heterogeniam deflectit, & colores tanquam in diuersis subiectis repraesentat iuxta
exemplum naturae in gemmis pictis, sed ita, vt nihilominus omnium sit continuata, cohaesio, quasi non
materiam diuersam dicas, sed eandem alicubi diuerse se habentem formaliter, aut per dispositionem
accidentalem. Nihil autem refert etiamsi dicas concurrere hic nonnunquam glutinationem, cum
principale opus semper maneat artificiosa colliquatio.
Diximus materiam debere esse fusilem, hoc est, colliquatilem. Neque enim principaliter volu¬
mus fundi duntaxat debere, quod fieri potest vel absque compositione: sed indicamus fusibilitatem &
fusionis encheriam ministrare colliquationi. Quae ergo in ista operatione de fundendi adminiculis di¬
cuntur, ea hic pręsupposita vna intelliguntur, nempe vt & in colliquationis opere si quid aegre fluit, ad¬
hibeamus medicam ina, quae non esse vniusmodi constat. Maxime huc faciunt, quę alienitatem termi¬
ni tollunt, & sorbere cogunt, hoc est, auferunt impuritates siue interiores, siue in cute hęrentes, vt con¬
fluxus postea & vnio fiat ex voto artis, quale quid fieri solet etiam in glutinatione, qua auri bracteę eri
vel ferro per hydrargyrum inducuntur. Chymici ingressus procurationem vocitant in misturis totali¬
bus, & huius gratia aliquando diligenter pręparant purgantque colliquando, quo fidelius se ample¬
ctantur mutuo & hęreant, quanquam repurgatio intelligatur etiam necessaria ad colliquefacti pre¬
stantiam & nobilitatem. Aliquando spectant familiaritatem, quod declarari exemplo posset, nisi de
ingressu & proiectione peculiaris esset suo loco doctrina & pręceptio. Commentatori licet pruden¬
tię methodo vti. Itaque sic dicimus: Si quis miscere conflareque velit constanter, quod is debeat quę
rere tertium, quod vtrique colliquando sit familiare, quomodo Plato docet terrena coelestibus cohe¬
rere interposito vinculo dupliciter disposito: nempe altero extremo familiari medio, altero circum¬
ferentię, & talis est spiritus à globo terreno & aqueo vsque ad ambitum coeli extentus, aërea igneaque
constans natura. Hanc rationem sequimur in transmutatione per medicinam coelestem, quę non hę¬
ret corporibus imperfectis facile, nisi interuentu medii. Sed hęc alieniora. Porro vti ex fusione, ita &
colliquatione aliquando nempe sicubi impura committuntur, aut μα fiunt quasi per extracto¬
riam quandam liquationem & translationem in subiectum nouum, quod facit excoctoria argenti &
auri recrementa existunt, quę quo pacto sint separanda, suis indicatur locis.
CAP. XVI.
De concorporatione.
Concorporatio generaliter in corpus coactio vel coaptatio est in iis, quę ob tenuitatem sensibilis
substantię videntur quasi incorporea esse. Corporis vox non vnius est significationis. Mathemati¬
ci & Physici id accipiunt, quod dimensionibus constat tribus, & naturaliter appellatur materia sensi¬
bilis. Vnde corpus materiatum & subiectum potentię passiuę quod opponitur formę tum substantia¬
si, tùm accidentali. Hanc subtilitatem iam non obseruamus.
Est & cum opponitur formis absolutis, quas Theologi vocant spiritus. Ne hoc quidem iam re¬
spicimus.
Veteres Philosophi, qui sensu & insensilitate, potissimum ad visum discernebant entia, & non
ens vocabant, quod non adeo manifestum erat sensibus, veluti aerem & aërea, igneosque spiritus: sed
ens quicquid esset aspectabile: aliquid lucis possunt prębere huic doctrinę. Nam Chymici quoque non¬
nunquam eodem respiciunt, veluti in coagulationibus & solutionibus, quibus faciunt spiritus & cor¬
pora, quorum tamen vtrumque foret Physicis corpus naturale. Hoc sensu incorporatio foret spiritus
in corpus reductio, hoc est, re vera coagulatio, vel congelatio de quibus suo loco. Et inde explicatur di¬
ctum, quod iubet ex corporibus facere incorporea, & hęc in corpus reducere, quod est ex fixo facere
volatile, ex volatili fixum, soluere & coagulare vicissim, Aliter accipitur corpus in separationibus & ex¬
tractionibus, vbi corpus opponitur essentię vocaturque elementum, sicut essentia, coelum, ether, a¬
strum & quinta natura. Neque hoc iam volumus. Quanquam enim Chymicus interdum spiritus vo¬
latiles fixo quodam subiecto compescere, & retinere studet, & sic dicitur corpus dare spiritibus: tamen
differt sensus à quaesita nunc concorporatione. Haec ex Medicorum Pharmacopoeia prodiit & physi¬
cochymicam significationem, quasi natura & arte conspirantibus, ita ενσωματοποίησις vt nihil aliud sit,
quam compositio quaedam comminutorum minime ad sensum, vt subacta, impastataque per fermen¬
tationem ad formam & corpus solidum, seu crassum visu tactuque potissimum examinandum redi¬
gantur. Itaque primum incorporatio apponitur comminutioni, quae est maxime aridorum; siue fiat pi¬
lis aliisque contritionibus, siue corrosione, de quibus supra. Deinde corpulentiam, siue opocam, siue
transparentem (Nihil enim perspicuitas obstat, quanquam concorporata vt plurimum non translu¬
ceant) requirit: Tertio vnionem ad similitudinem mistionis naturalis per contemperationem ex fer¬
mentatione, licet ex arbitrio artificis & vsus ratione ea non semper absoluatur, sed in aliquo gradu im¬
perfectionis subsistat. Hoc differt ab appositione & conglutinatione, quanquam in hac enchiria no¬
limus ad superstitionem vsque accurati esse, vt non liceat apposita, quae similitudine formae ad incor¬
porationem proxime accedunt etiam incorporata vocare, veruntamen non exquisite, sed quadamte¬
nus, vt artifici, & Medico nihilominus liquidum sit iudicium, & in discernendis compositionibus ac¬
curata diligentia. Neque enim omnis appositio est incorporatio, cum & farrago puluerum isto nomi¬
ne contineatur. Agentes potestates hic sunt primum internae quaedam virtutes, quae in materiam agen¬
do crasin inducunt, & homogeniam essentiae. Neque enim si absolutus motus est, iure obiicere queas
ex tali incorporatione, veluti ex pasta seu massa, reduci posse partes misturae, & ideo non videri vnio¬
nem substantialem factam esse. Reducere potes inde particulas quantitatis, sed non substantiae, quę est
intus