413
358
Commentar. Alchem partis I. Lib. V.
qui interdum etiam aliis modis, & tamen philosophos non vti nominibus diuersis, propterea quia
fieri potest quidem vnio etiam per praeparatorum confusionem simplicem; Sed nihilominus aliqua
occultior vis artis intelligitur, quae in penetralibus eius relicta non sinat artificis autoritatem eui¬
lescere.
Quae sit forma confusionis, facile tibi videaris assequi & intelligere. Sed cum de arte quaeratur,
eaque non omnibus obuia, verum sapientibus, non oportet tantum coquorum, Oenopolarum,
pharmacopolarum, &c. plebeias operationes intueri, sed & varietates noscere iuxta cuiusque con¬
fundendi naturam. Facile confunduntur, quae sunt eiusdem consistentiae, & leniter affecta. At ignea,
spirituosaque & substantiae quadam proprietate occulta in se mutuo agentia, prudentia indigent. Ita¬
que euenit, vt alterum in alterum guttatim duntaxat sit instillandum, veluti cum acerrimi spiritus &
aquae sortes sunt miscendae, item liquores liquoribus talibus, veluti cum spiritus vitrioli committitur
cum aqua forti, & similiter alia, quorum exempla occurrent in practicis. Vidimus aliquando cereui¬
siam alteri cereuisiae affusam in cantharo efferbuisse, & exundasse propter resolutionem spirituum.
Liquores acres deliquio ex calcibus vel salibus facti adiectis spiritibus soluentibus coagulant, sicut
olea affuso salis orionii liquore. Causam recensuimus in aliis. Si hoc fit in vase clauso facile euenite
potest vt frangatur, spiritibus igneis resolutis viam sibi per vim molientibus. Quibus vasis fiat synche¬
sis, non opus est praecipere laboriose, nisi forte valde temerariis & inconsultis. In acribus sicubi ex
confusione halitus oriuntur copiosi, requiruntur ampullae spaciosae, vel grandes ventres, quas cucur¬
bitas vocant, ex vitro firmo vel duplici, aut argilla in lapidis soliditatem cocta: Et fit confusio gutta¬
tim, statim obturato orificio, vt spiritus resolutus in spacio vacuo ad coagulum redeat. Quam ob rem¬
capacitas inanis debet tribus partibus excedere spacium, quod continet liquorem. Caetera, quae mo¬
deste se habent, dum confunduntur, contenta possunt esse conchis, hydrochois, calicibus, etc. atten¬
dendo, ne talis sit materia, quae liquoribus contagium & pollutionem alienamque afferre possit quali¬
tatem. Quaedam frigide possunt confundi: quaedam rectius calide, vt mercurialia, & sicubi alterius
consistentia est ignauior & glutinosior, vt cum Terebinthina, vel vernix oleo confunditur, etc. Aliqui¬
bus opus est agitatione, successione, versione. Quaedam facile concordant: quaedam fermentationem
desiderant. Non est necesse ad disputationem illam declinare, sitne mistio vel confusio vera cum vna
gutta spiritus vitrioli infunditur in sextarium aquae rosaceae. Et materialis & formalis ratio spectatur à
nostro Chymico, hoc est, tam substantialis è simplicibus compositio, quam alteratio in tirtute, & qua¬
litatibus. Ita facimus elixyria nonnulla, & huiusmodi, in quibus nihil attinet annotare ista vulgaria de
basi, & adiuuantibus, corrigentibus, refrenantibus, &c. Transferenda huc est medicinae praeceptio &
prudentia per experientiam confirmata consulenda. Quae confunduntur consilio metallico, vt inser¬
uiant operibus nonnullis, de his sequetur suo loco admonitio.
Porro sunt & aliae confusiones nothae, in quibus non spectatur vnitas substantiae, sed aliud quid,
veluti cum olea praebentur ex vino facilioris deglutitionis causa: cum eadem liquoribus affunduntur
defensionis à putredine, difflatione & aliis gratia, ec. De his dogmata condere & decreta sancire, nil
attinet.
CAP. XV.
De colliquatione.
COlliquatio est ingredientium se mutuo & comprehendentium per igneam fusionem compositio.
Haec praesupponit naturae ad fundendum propensionem. Artifex modum operi praescribit iuxta
praecepta artis. Eius instrumentum est calor igneus siue ab igni vulgariter dicto petatur, siue aliunde, is¬
que accommodatus ad rerum naturam.
Adminicula & vasa sunt varii furni, praefurnia, catini, conchae, ollae & huiusmodi: praeterea et¬
iam rutabula, vnci versorii, detractorii folles & caetera, de quibus supra.
Sunt etiam quaedam opera fusoria huiusmodi, vt non tantum diuersas requirant officinas, sed &
in factiones magisteriaque singularia discedant: Et est potissimum illustris, quae CONFLATVRA di¬
citur, in varias distributa officinarum & artificum classes, vtpote qua vtantur metallurgi diuersi, aurifi¬
ces, fabri aerarii, ferrariique, magistri monetales docimastę, vitrarii specularii, cannarii, stannarii, statua¬
rii & omnino variae officinae, in quibus quod subtilissimum artificiosissimumque est, id totum ex Chy¬
mia dependet, hincque ortum in multas abiit familias, vbi peculiari accommodatione, & adminicu¬
lis Colonias peperit nouas. Sed non parùm ex eo haesit in sua solum arte, in qua intelligitur proprietas
ex cognomine Physicae colliquationis, quae & sapientum & Philosophorum nonnunquam mystica &
parabolica. Praxis docebit Chymicum colliquefactionis ope & Enchyria modo vniformia efficere, seu
plane similaria: modo dissimilaria. Ibi noua facies exoritur etiam in colore, si is discrepauit in singulis:
Hic interdum retinentur, vt cernere est in varietate smaltorum, distinctae formae, & communi veluti
materia comprehenduntur diuersae tincturae. Formam mixtionis, sequitur externa, quae est concretio¬
nis in genere: sed ars plaerunque addit etiam specialem, per ακτυπωσεις και διαμορφώσεις varias. Inde exur¬
git Enchiria effigiationis, vel figurationis ex parte (nam & aliis potest esse communis) qua in typos ef¬
fusa materia colliquefacta figuratur, quod tamen aliquando & extra typos, prout placet artifici, & res
postulat, perficitur. Typos intelligimus, quas formas vocant & matrices, siue constantes sint, siue exten¬
porariae, vtpote descriptae & expressae in luto, terra, cineribus, gypso, osse sepiae, & similibus. Sed de ef¬
formatione plura dicentur exemplariter in practicis, quorum tamen necesse est radices ponere & fun¬
damenta exhibere in Enchiria.
Huic affinis est, quae per vnam tantum aut etiam alteram fit dimensionem, de qua in incorpora
tione & conglutinatione.
Vera