575
DIALOGVS
dicare mihi uelis, quo iuditio, ego non libros tantùm sophisticos atque nothos sed & ipsos sy¬
cophantas, artisque calumniatores, prima fronte dignoscere possim. Theo. Id ego in tui gra¬
tiam breuissimis exponam. Ac quantum ad libros spectat, nihil pestilentius, in hoc negotio
irrepsisse scias, quàm aliquot illorum nugae, qui se exposituros antiquorum scripta pollicentur
& interpretes se iactant. Quo nomine (ironicè) Lullus strenuè se exercuit. Qui ut plerasque
scientias, ita & hanc artem foedè conspurcauit: cumque omnes artes docere nititur, ipse uerò
ne unam nouit: dementiae peruenit, ut prius docere uelit, quàm discere: ita huius etiam
Sophistices & imposturae antesignanus esse uoluit. Huius farinae libellus ille est, cuius initium
Omnis sapientia à Deo, &c. in quo nugator ille (ut suis uerbis dicam) omnia Philosophorum
aenigmata enodare: offendicula & errores ostendere, de tenebris in lucem se reducturum pol¬
licetur: tandem ubi barbarica loquacitate multum est pręfatus, in intricatiores Labyrinthos
lectorem dimittit, quamuis illum suum librum semitam directam nominat. Res profectò
risu digna, persuadere sibi eorum scientiam, quę nunquam didicit, existimans uniuersum mor¬
talium genus tam esse stupidum, quàm ipse est, donec propriam ignorantiam cum summa
ignominia eruditioribus manifestat. Haec prolixius refutare uisum mihi fuit, ut illum homun¬
culum, qui se Philosophum nominat & sapientiam sibi à Deo tributam, insipientiae arguerem.
De antiquorum scriptis tantum periculi non est. Secundò, ex sermonibus protinus imposto¬
rem cognosces: Cum statim à primò congressu, Hermetis lapidem, lapidem (inquam) philoso¬
phicum, lapidem sanctum, tonat. Hoc enim primum insaniae argumentum est: Si deinde ali¬
quot annorum expensas perferendas dicat: si de specubus subterraneis, furnellis, rectis, in¬
curuis, apertis, occultis, obliquis, pendentibus uerba fecerit, si de vstionibus igneque perpe¬
tuo aut saltem diuturno, si de carbonibus uallium, montium, si de uitris arboreis, si de exerci¬
tio maioris & minoris operis, si de Mercurio philosophico, de rege antimonij, de luto sapien¬
tiae, de duodecim aquis ad id pertinentibus. Sed quis omnem stultitiam breuibus compre¬
hendet? Eum itaque qui huiusmodi sonat, dicatque esse ad hoc institutum necessaria, aut insa¬
num iudica, aut impostorem, aut utrumque. Quod si tentare aliquid cum eo perrexeris, intel¬
liges breui quod cum Gręcis exclamare tibi liceat ἀνθρανες θισαυρὲσ πίφυκεν. Illum hominem
in tuam hortulanam protinus cryptam detrude, & ad hydrargyrij decoctionem & arsenici
compelle: Vt ita celerem sibi interitum, in exercitio humano usui necessario, stipendij loco,
consciscat. Quòd si in aliquem cui omnia huius artis arcana possent esse perspecta (qua¬
lem nullibi esse crediderim) incideres, mihi nunquam fiet uerisimile illum, te uera artis my¬
steria edocturum: Cum satis manifestum sit, quid potentiores satrapae in illos, à quibus re¬
conditas scientias addiscunt, tandem moliantur, ac quam ipsi mercedem pro immensis labo¬
ribus referant, nisi malint magnificè esse miseri, & in aureis copedibus per omnem aetatem degere.
Id non negarim posse peritorum conuersationibus quantum ad omnes praeclaras scientias spe¬
ctat, mentis tenebras discutere. Quod & ipse Socrates, nulli scilicet, se unquam scientiam ad¬
ministrasse, fatetur: sed quemadmodum medicus, non quidem uisum pręstat, uerùm detersa
caligine, aciem in obiectum dirigit, ita & circa scientias contingit. Maximè uerò in absoluta
Chymicae nostrae cognitione locum id habere, sapientibus est perspectum, quibus equidem
(si modò uelint) ditescere, ut est facillimum, ita insipientibus (qui nihil prius in optatis ha¬
bent) maximè arduum. Sapientiae autem praemia ipsas diuitias esse, quae cum mira uarie¬
tate aerumnarum coniunctae, & ipsius fortunae ludibrio expositae sunt, nemo unquam sanae
mentis fatebitur. Igitur nec optandę. Cumque haec ita sese habeant, intemperantia tamen ho¬
minum, & sapientiae inopia, cum affectuum pertinacia coniuncta, ipsique (ut Sophocles di¬
cebat) cupidatum furentes equi, ita multos agunt pręcipites, ut miseram hanc atque precariam
uitam, eiusque commoda, pluris, quàm omneis uerę felicitatis rationes, faciant. Quibus
euenire necessum est, ut priusquam sapere incipiant, extremum infortu¬
nium, & ipsa Ar, illo miserando casu foedoque interitu
deijciat atque pessundet.
FINIS.