575
NOBILI, PIO, ET ERVDITO DOMINO
LVDOVICO VVOLFGANGO AB HASPVRG, DO¬
MINO SVO COLENDISSIMO, GVILHELMVS
GRATAROLVS MEDICVS ET PHI¬
LOSOPHVS. S. D. P.
MINERALIVM scientia & secretior ars ab antiquis
Philosophis ob reuerentiam uocata Secreta Philoso¬
phia, magnifice uir, nostris ferè temporibus ad talem
ut plurimum deuenit contemptum ob ignaram ho¬
minum auaritiam, ut à claris hominum intellectibus
derelicta, nihil aliud ex se reliquerit quàm tenebras & uanitatem, uel
sophistica quaedam. Sed prouida Natura, uel ipsius potius naturae
author prouidentissimus Deus, qui non cessat à rerum ab sua om¬
nipotenti bonitate creatarum conseruatione, diuersis aetatibus, cùm
uidet opus esse, producit purum aliquem intellectum, à quo bona¬
rum scientiarum preciosi thesauri, temporum inuidia, uel superio¬
rum causarum ira ferè amissi restaurentur, ac in lucem prodeant: un¬
de mundus earum rerum amissione nudus & pauper factus, rursus
ornetur & clarescat. Sic (ut reliquas scientias omittam, de quibus
alij) hac in secretiori Philosophiae parte, uarijs temporibus ali¬
quos excitauit, qui suis lucubrationibus clarescunt. Meo tempore
inter alios, fuit loannes Braceschus Brixianus, quem iam septuagena¬
rium familiarissimè noui: qui suam ferè integram aetatem in his stu¬
dijs ueterum libros perlustrans, consumpsit. Is mihi ante annos de¬
cem, quum in Italia essem, Dialogum à se compositum & scriptum
dono dedit. Quum autem hoc anno quidam typographi Basilienses hu¬
ius scientiae & rarae artis egregium uolumen cudere pararent (quod
huic est à nobis adiunctum) rogarunt me, ut ex Italico in quo scri¬
ptus erat, in Latinum sermonem illum uerterem: id quod non illiben¬
ter & candidè praestiti, agnoscens authorem non parum in hac scien¬
tia & cognitione profecisse, ita ut posset eis qui in tenebris hac in fa¬
cultate ambulant, aliquod lumen, Dei gratia, ostendere: Claruêre
hac etiam in scientia praecipui ac famosissimi uiri Philosophi, Her¬
mes, Pythagoras, Plato, Aristoteles, & plerique alij Philosophi, li¬
cet eorum scripta ad paucos peruenerint: inter caeteros uisus est me¬
lius, amplius, & doctius scripsisse Geber Arabs Princeps, uel Rex
sed tam obscurè, ut uix longissimo studio continu ísque laboribus
ueritas ex illo erui possit: id quod magna ex parte praestitit huius au¬
thor Dialogi, quem sub umbra & nomine tuae illustris dominatio¬
nis nunc demum emitto: Quid uerò me mouerit, ut hos meos qua¬
a