575
lescunque labores T. D. dedicarim, non aliud inter reliqua nunc
dicam, quàm quòd talem in omni Philosophia & rerum cognitio¬
nè, adiuncta in primis syncera pietate & humanitate T. Ill. D. noue¬
rim, quae possit de his ac maioribus rebus iudicium ferre. Talis uti¬
nam foret omnis nobilitas, piè uidelicet literata, & Christianis mo¬
ribus ornata. nihil hîc dico de Adamo T. D. filio haudquaquam de¬
genere futuro, si Deus illi uitam non breuiorem quàm patri dederit:
id quod pro sua aeterna & paterna charitate praestet per Christum Ie¬
sum aeternum eius filium & unicum seruatorem nostrum. Op¬
timè ualeat T. D. illustris, cui simul ac filio me pro uiri¬
bus obsequi paratum offero & commendo.
Basileae Calen. Februarijs.
M. D. LXI.