575
4 LIGNVM VITAE
rit. DIS. Tu ergo, in quo scientiae omnes sunt infusae, doce me hanc medi¬
cinam, quam Adamus aliquot descendentes docuit, qua noningentos an¬
nos vitam degebant. RAI. Conseruantia medicamina & admodum dura¬
bilia esse debent, & à corruptione remota: nam quum humanum corpus à
corruptione seruare debeant, ea in primis durabilia sint oportet: secus ma¬
gis corrumperent: quàm seruarent. Ideo volentes in iuuenibus humidum
radicale ac calidum innatum seruare, & in senibus amissum restaurare, & eos
veluti ad iuuentutem reducere, quo ad vires, opus est incorruptibiliorem
substantiam sub Lunari globo reperibilem eligere, ipsamque in medicinam
& cibum suauissimum praeparare, ita vt per os assumpta quasi statim per to¬
tum humanum corpus penetret, illudque quasi incorruptibile reddat.
DIS. Salua reuerentia, mihi videtur impossibile quod nuper dixisti, & ra¬
tionem addam. RAI. Dic, quia libenter audiam. DISCIP. Res omnes
corporeae à Deo in humanum vsum creatae, aut sunt elementa, vel ex elemen¬
tis, & contrarijs genita, ideoque corruptibilia: vbi ergo erit medicina haec
tam incorruptibilis? Videmus etiam omne genitum, à suo simili generari, &
à suo contrario corrumpi, vt inquit Philosophus septimo Metaphysicorum.
Quod ergo deperditum est ex humana carne corruptibili, regenerari de¬
bet, & acquiri per aliam corruptibilem rem, vt videmus in cibis corruptibi¬
libus, qui virtute caloris naturalis corrumpuntur, & transmutantur in sto¬
macho, in hepate, & membris: & nutritiuae potentiae vi, humanam in carnem
conuertuntur. Si ergo medicina incorruptibilis est, haud poterit sic in car¬
nem humanam verti: sicut caelorum materia transmutari non potest in ma¬
teriam elementalem. RAIMVND. Doctè locutus es: at putas ne in rebus
elementatis aliud non inesse, quàm corruptibilia elementa? DISCIP. Ex
quannam ergo re simul cum elementis elementata sunt composita? RAIM.
Ex subtili substantia, seu radicali humiditate, ac intrinseca, diffusaque per
partes elementales, quae simplex est, & admodum incorruptibilis: quae diu
in suo vigore conseruat res ipsas: & sapiens natura istud ordinauit, quia diu¬
tius in indiuiduis conseruari satagit, & perpetuò in speciebus. Et quanuis in
generatione vniuoca animalium omne animal sibi simile generet in specie:
nihilominus in generatione cessabili, quae per corruptionem generantis fit,
genitum differt a generante in specie vel genere: vt videmus in cibis, ex qui¬
bus illud generatur quod ex humana carne deficit vi caloris intrinseci, & ex¬
trinseci. Neque propterea dico hanc medicinam prorsus incorruptibilem
esse vt caelum: sed quia genita est ex materia super alias, seu aliarum respectu
incorruptibili, & facta est simplex ex separatione omnium corruptibilium
lementorum: quae si debitè conseruaretur, duraret annorum decem milia si¬
ne corruptione: & per os sumpta corpus humanum diu seruaret incorrup¬
tum. Hac ratione periti medici semper nos hortantur, vt cibis minus corru¬
ptibilibus vtamur. DISCIP. Mihi videtur haec opinio similis illi quorun¬
dam Philosophorum, qui dicebant, Salamandram solo igne viuere, & Ale¬
cem sola aqua, Talpam terra, & Chamaeleontem solo aere: quae opinio falsa est,
quia nulla res elementata viuit è simplici elemento, sed ex his viuit, ex qui¬
bus etiam componitur, vt inquit Philosophus. Homo ergo non posset viue¬
re ex sola illa humiditate radicali, simplici, & adeò incorruptibili.
RAIMVND. Non dico hominem ex ea sola medicina posse viuere, sed ea
vtens cum aliorum ciborum moderatione posset ad veterum Patrum aeta¬
tem accedere, qui in paradiso terrestri, non solùm vitae Ligno vsi essent, sed
tiam alijs fructibus. DISCIPVLVS. Vtebantur primi Patres hac medicina?
RAI¬