575
IOANNIS BRACESCHI. 11
metalli, causam esse quo minus radicalis substantia possit suas vires ostendere:
ergo si illud in aquam soluero, poterit statim eas caelestes vires ostendere, & in¬
de vtilitatem consequar: quod si vtilitatem non referrem, stans solummodò in
calcinatione ac solutione, vlterius procedam ad coagulationem. RAI. Inde¬
bitè ac cum extraneis rebus radicale simul cum accidentali solues, & propte¬
rea non valebit, quanuis coagules: cum liber non sit à terrestreitate & alijs acci¬
dentibus: Sed dico tibi, quòd neque aurum, neque argentum, verè solui possunt,
quia (vt dicit Geb. lib. 2. cap. 15.) Solummodo res quae salis naturam habent vel
aluminum, sunt solubiles. DIS. Conuertam eos in sales. RAI. Indebitè conuer¬
tes in sales, cum in se causam calcinationis non habeant: Ideo erunt sine vtilita¬
te. Quòd si Medici & Philosophi dixerunt vt praeparemus in medicinam, &
quòd in suo profundo sit aurum, intellexerunt de argento Philosophorum.
DIS. Quale est hoc Philosophorum argentum? RAI. Sicut prima materia mi¬
neralis metallorum est vnum sal (vt dixi & dicemus) ita etiam volentes natu¬
ram imitari, conuertimus metallum nostrum in salem album vt argentum, &
à Philosophis nominatur arg. & in suo profundo tenet occultum vaporem illum
rubeum, sulfureum, dictum aurum: et de hoc argento loquuntur Philosophi.
Ideo non oportet fundamentum aliquod (in hac scientia) iacere super au¬
rum, aut super argentum communia: quoniam omnes Philosophi dicunt,
hanc medicinam fieri debere ex re vilissima. Morienus Romanus dicit, Ego
tibi praecipio, vt in pondere materialium pro hoc opere nihil expendas
vllo modo. Alphidius Philosophus dicit: Hoc secretum non emitur, & in¬
uenitur in via proiectum, vt quiuis pauper habere possit. DISCIPVLVS.
u cerebrum inuolueres non solum mihi, sed Solomoni: dixisti nos debere hanc
medicinam facere ex metallis imperfectis, & nunc dicis fieri eam ex re vilissi¬
ma: non sunt tamen vilissima metalla imperfecta, neque in vias proijciuntur
sed emuntur. RAIMVNDVS. Quanuis imperfecta metalla in se vilissima
non sint: est tamen eorum calx vilissima apud ignaros: nam eam proijciunt
in angulos semitarum, & ex ea tam pauperes quàm diuites gratis habere
possunt. Geber in libro Radicum dicit: Cum vidissemus corpora imperfecta,
nostra experientia & ingenio praeparata & ab omni superflua corruptione
mundata, nos ea inuenimus maioris claritatis & splendoris, quàm ipsa cor¬
pora naturaliter perfecta. DISCIPVLVS. In primo fundamento dixisti,
oportere, si fiat haec medicina, vt fieret ex incorruptibiliori substantia quae
foret inter mista ex elementis. Qui ergo fieri potest ex imperfectis metallis,
quae sunt corruptibilia? RAIMVND. Superius dixi metalla imperfecta quo
ad primam formam substantialem esse ab igne corruptibilia: sed quo ad radi¬
calem substantiam esse super alias elementatas res, incorruptibilia. Philadel¬
phus Philosophus dicit, humidum radicale metallorum in ipsorum calcina¬
tione ob homogeneitatem & fortem metallorum vnionem non consumi, nec
separari, quemadmodum consumitur & separatur humidum lapideum, uo¬
latile & fugiens ab igne, sed metallorum humidum fixum est & permanens
in igne. Albertus in 3. Miner. cap. 2. dicit, Videmus omnia metalla etiam in
magnis ignibus retinere ipsorum humiditatem. de qua radicali humiditate lo¬
quens Geb. in 2.lib. cap. 19. dicit, quòd supra omnem humiditatem expectat ignis
calorem. DIS. Dixisti metalla imperfecta quo ad formam substantialem esse incor¬
ruptibilia: certum est partem radicalem esse per totam substantiam metallicam disper¬
sam, ergo dum corrumpitur prima forma substantialis, simul cum ea corrumpetur
substantia radicalis. RAIM. Dicit Alb. in 4. Meteor. tract. 2. cap. 9. calorem
vehementem congregare partes homogeneas, & separare heterogeneas: nam