575
12 LIGNVM VITAE
ignis soluit humidum & separat illud à terreo crasso ea à seinuicem separando:
cum verò humidum detineatur à terreo sicco, non potest taliter separari, &
ideò distillare incipit cum terreo subtili, & ob ignem fortissimum funditur in
vitrum: & tunc terreum crassum quod fortiter eum tenebat, in squamas vri¬
tur. DISCIP. Responsio haec admodum placet: Sed nónne vis calcinare ac
soluere tuum metallum? RAIM. Spiritus fixus, sulfureus & quasi extrinse¬
cus, dictus Mars, non soluitur: quia, vt dicit Geber libro primo capite tertio
decimo, non habet partes salsugineas, sed subtiliatur cum aqua mercuriali si¬
gnificata per omnes acutas aquas, vt dicit Geber libro secundo capite quinto
decimo, Pars Mercurialis simul cum sulfure suo intrinseco dicto Venere sol¬
uuntur, quia salis naturam habent: Et hoc modo carmina illa intelliguntur:
Soluere qui nescit, uel subtiliare metallum,
Corpus non tangat, Mercuriùmque sinat:
Nam soluere nequit fixum uolatiuum probè tenere,
Dictorum alterutrum facere si nescias.
DISCIPVL. In alio carmine dicunt, Omnibus hoc dico liquate corpora in aquam &c.
Quid per corpora intelligunt? RAIMVNDVS [sic]. Quanuis inter¬
dum de humanis corporibus, tamen Philosophorum corpora sunt duo sul¬
fura supradicta: vnum dictum Mars & sulfur: aliud dictum Venus & arseni¬
cum. Geber libro 2. cap. 17. dicit, Omnia corpora sunt sulfur aut arsenicum: &
haec sunt medicina quae coagulat argentum viuum. Haec igitur corpora solui
ac subtiliari debent, vt antea dixi, vt per minima vniri possint: Ideo dicunt, Ex
duabus aquis vnam capite, quae vobis magis placet, & facite quod dico: date
illum potui vestro illi inimico. DIS. Iam diu optaui haec carmina Italica intelli¬
gere, ideo mihi gratum erit tuam expositionem intelligere. RAI. Ex his dua¬
bus aquis sulfureis, cape illam quae aurum vocatur, & coniunge cum ea quae fer¬
rum vocatur, significatum per inimicum nostrum: & haec coniunctio fit me¬
diante aqua Mercuriali vt superius dixi. DIS. Quanuis haec non intelligam ni¬
si praxim videam, nihiloninus verbis tuis credo, hoc tamen pacto vt quae vi¬
dentur mihi dicenda dicam. RAI. Quoniam & ipse libenter hisce de rebus lo¬
quor, idcirco dic quod tibi placet: eritque mihi gratum omne. RAI. Quo modo
poteris ex aquis metallicis facere medicinam corporum humanorum, cum illae sint
foetidissimae, horribiles, corrosiuae, & tam acutae, vt Philosophi dicant illas es¬
se venenum pessimum? Nam Morienus Romanus de illo odore loquens in¬
quit, Iste est odor qui assimilatur odori sepulchrorum, in quibus mortui sepeliun¬
tur. Videmus thermarum aquas aliquam habere horribilitatem, quia dum per
loca subterranea & mineralia praesertim sulfurea & bituminosa transeunt, tra¬
hunt secum partem aliquam mineralem & odorem metallicum vel sulfureum:
ergo eo magis erit horribilis ea substantia metallica in aquam conuersa. RAI.
Quemadmodum fructus in aestatis initio sunt acerbi & austeri, quia sufficien¬
tem concoctionem & maturationem non sunt assequuti: & dum subinde à ter¬
ra nouum humorem trahunt, non possunt sufficienter maturari & dulcescere, id
quod fit longo aestatis calore, in quo dum concoquuntur et eorum humor matura¬
tur, fiunt dulces & odorati: ita euenit nostrae medicinae extractae à terra mentallo¬
rum: nam ante sufficientem concoctionem & digestionem ea est foetida & horri¬
bilis: & dum eius vapores in decoctione saliunt & ascendunt, non potest suffi¬
cienter dulcescere: Sed his vaporibus coagulatis, & sufficienter concoctis, ac¬
quirit mirabilem suauitatem & dulcedinem. Ideo Arnaldus in Rosario dicit, Dul¬
cifica amarum, & totum habebis magisterium. DIS. Superius dixisti iuxta
Marsilij Ficini sententiam, aurum non habere cum humana carne conuenien¬
tiam vel symbolum aliquod, nec in eam posse conuerti: ergo metalla imperfecta
minorem