575
22 LIGNVM VITAE
bo dixerunt esse aurum, & exterius esse plumbum: Et aurum in superficie es¬
se aurum, & intus atque in profundo esse plumbum. Et idem eodem modo
esse inter aes & argentum, & ferè in omni metallo erga aliud metallum.
Et dicunt, ne nomines aut voces intus & foris vel alias differentias iuxta
partium situm in toto, sed secundum proprietates, & naturas dominantis
autem non dominantis: nam dominans claudit in se & occultat illud, cui domi¬
natur. Et hoc modo isti rectè dicunt Anazagorae sententiam, id est omnia
metalla in omnibus esse: & dominationem fieri à praedominante. DIS.
Mihi videtur, Albertum in superiori loco hanc opinionem improbare.
RAI. Ipse Albertus adducit eas rationes pro his, qui non aliorum, quàm
communium metallorum notitiam habent, atque vt alijs metallorum Philo¬
sophorum notitiam non daret: Sed bene cognoscebat esse rationes debi¬
les, quódque cum ęquiuocatione facilè poterat omne dubium solui. DIS.
Obsecro te ergo mihi distinctè de his philosophorum metallis declara, &
quomodo in plumbo sint omnia metalla. RAI. Per calcinationem, & pu¬
trefactionem reducimus nostrum commune metallum in album salem, & il¬
lud vocatur Saturnus. Et quia hoc sal fortiter est commistum cum partibus
sulfureis: ideo dum dissoluitur istud, & in aceto sublimatur, trahit secum par¬
tes sulfureas, atque in ijs sale & sulfure, sunt omnia philosophorum metalla.
Et ideo Geber libro quarto, capite decimo quarto, loquens de hoc Satur¬
no dicit, Citius alijs cedit, id est soluitur, quia naturam habet salis, & citius à
commisto trahit secum omnia imperfecta. Et in Testamento in capite de Io¬
ue, dicit, Calcinationem corporum esse breuiorem viam ad perfectionem:
quoniam calx facilè in salem resoluitur, & facilè corpus calcinatum munda¬
tur & praeparatur.
Dicit ergo Razes in loco praeallegato, Saturnum in suo profundo frigi¬
dum & siccum esse, id est plumbum & argentum, nigrum, molle, terreum, me¬
lancholicum, acerbum, foetidum, foemineum: Sed est plumbum in actu, & ar¬
gentum potentia. In suo profundo, est calidum & humidum, id est aurum,
aereum, sanguineum, croceum, dulce, odoriferum, masculinum. In vno latere
est frigidum & humidum, id est stannum & argentum viuum, aqueum, phle¬
gmaticum, album, insipidum, remissum, foemineum. In alio latere est calidum
& siccum, id est ferrum & aes, igneum, cholericum, rubeum, amarum, acutum,
masculinum. Ecce ergo, quomodo in vno solo communi metallo, & in
no philosophorum metallo sunt omnia philosophorum metalla. Et hoc de
omnibus suo modo dicere poterimus.
Et iuxta praedictas proprietates & qualitates, Antiqui hisce rebus posue¬
runt omnia nomina mundi. Ideo multi errant, quum capiant eam rem com¬
munem per illa nomina significatam. DIS. Interdum & ego eum in erro¬
rem cecidi, sed multo magis in hisce rebus caderem, quum mihi videantur
admodum obscurae & intricatae. RAI. Secundum Razis sententiam, in omni
corpore sunt tres dimensiones, nempe, altitudo, profunditas, & latitudo. Alti¬
tudo est in manifesto, profunditas est in occulto, latitudo in medio occulti
& manifesti: Et haec latitudo habet duo latera, & eorum quodlibet partici¬
pat deimanifesto, & occulto. Istud ergo philosophorum plumbum, quo¬
niam in suo manifesto est album, ideo dicitur esse frigidum, quoniam albe¬
do est frigiditatis signum. Et quoniam illud habet multam terreitatem intrin¬
secam, ideo dicitur esse naturae siccae, nigrae, ac melancholicae: Nam, vt inquit
Geber libro primo capite quintodecimo, Quanuis habeat humiditatem vi¬
sco¬