575
IOANNIS BRACESCHI. 21
tes aqueae exhalant aut consumuntur, & mistio illa indurari simul cum faxo in¬
cipit: & virtute caloris qui semper commistiuus est, praedicta talem simul
nionem faciunt, quam ignis separare non potest. Et quia videmus per expe¬
rientiam, quòd ex aliquibus metallis ad ignem positis exhalant aliqui vapo¬
res sulfurei, qui etiam odore sentiuntur: & videmus etiam substantiam aque¬
am fortissimè vnitam cum substantia terrea in forma argenti viui, perseue¬
fare in igne.
Scimus etiam ex terra non generari sulfur sine calore: neque aqua tam for¬
titer vnitur terrae, nec terra aquae, nisi per causam dictam. Calor ergo est cau¬
sa efficiens metallorum, qui transmutat terreum subtile in sulfur & humidum
aqueum vnitum cum terreo subtili in substantiam argenti viui. Et haec sunt
principia proxima & immediata metallorum. Et hoc modo verificari po¬
test quod dicunt Philosophi, scilicet quòd sulfur & argentum viuum sunt me¬
tallorum principia: tamen non sunt sulfur vel argentum viuum communia.
DISCIPVLVS. Si omnia metalla genita sunt ex vna substantia sulfu¬
ris & vitrioli simul vnitorum, vnde prouenit ergo tanta inter metalla diuer¬
sitas? RAIMVND. Ex diuersa illius sulfuris lotione, & ex diuersa quantita¬
te pura vel impura, & à loco minerali diuerso, atque ab accidentibus diuer¬
sis, quae superuenerunt & à diuerso calore, qui variè digerit materiam me¬
tallicam. Verum est tamen quod omnia accidentia, quae superuenerunt materiae
radicali, artificio remoueri possunt, & partes inconcoctae concoqui possunt.
DI SCIPVL. Vnum abs te velim intelligere, nempe, quomodo ars possit
naturam imitari. RAIMVND. Omnes generationes & transmutationes
quas natura facit mediante aliquo semine, illas etiam eo mediante semine po¬
test ars facere: & sine illo solus Deus naturae creator rem talem creare posset,
aut etiam generare, vt est, ex lapidibus, potest panem facere, & ex costa viri fa¬
cere mulierem.
Quum igitur natura in metallorum generatione proprium ac determinatum
semen habeat, quod potentiam & virtutem propinquam habeat, vt in natu¬
ram metallicam conuertatur: ergo sine illo semine omne humanum opus
vanum foret: & hac ratione infiniti errores excluduntur: Verum est autem
artem non posse naturam imitari in remotis principijs, sed oportet ea prin¬
cipia ex metallis elicere, in quibus insunt iam decocta, & ex parte fixa, & ar¬
ti propinqua. Et hoc totum confirmat Thomas Aquinas in fine tertij Me¬
teororum. Et in principio quarti dicit, Quòd metalla inuicem transmutari pos¬
sunt, quia naturalia sunt, & eorum materia est eadem. Ideo Hermes pone¬
bat circulationem in metallis, vt in elementis: nam vnum sua corruptione con¬
uertitur in aliud. DISC. Declara tandem quomodo quodlibet metallum sit
in quolibet metallo. RAI. Dicit Rasis in libro Diuinitatis: Scias res naturae
subtili artificio ita simul esse colligatas, quòd in qualibet re est res quaelibet in
potentia, quanuis actu non videatur. Quae res melius comprehenditur in rebus
liquefactiuis, quàm in alijs: Nam auri interiora sunt argentea: & argenti inte¬
riora sunr aurea: quia elicitum est aurum ab argento, & argentum ab auro: &
in aere adest potentia aurum & argentum, sed non visibiliter: & in illis ferrum
plumbum & stannum, & in his aurum & argentum. Hoc idem scribit Albertus
3. lib. de Min. cap. 8. dicens, Hermes, Gilgil, Empedocles, & quasi omnis illa
Philosophorum turba dicunt, in quocunque metallo esse plures species, & na¬
turas metallorum: & aliam esse occultam, aliam manifestam: aliam intus, aliam
foris: aliam in fundo, aliam in superficie (vt qui formarum latentiam dixêre
& omnia in omnibus esse dixerunt, vt Anazagorae placuit, sed intus in plum¬