575
20 DE LIGNO VITAE
Et quia dictum sulfur praeparatum non est fixum vltima illa fixatione, ideo
coniunctum separari potest, vt inquit Geber, vt supra: & hoc etiam in libro
tertio, capite primo, loquens de sulfure & arsenico praeparatis confirmat, di¬
cens, Mediocris eorum substantia non est perfectionis causa in corporibus,
vel argento viuo, nisi fixetur: quae quia fixa non est vltima fixatione, quan¬
uis illius impressio non facile remoueatur, nihiloninus non perpetuatur sta¬
biliter. Et libro tertio, capite octauo, loquens de hoc sulfure, & arsenico
praeparatis sub nomine Martis & Veneris dicit: Fixio harum duarum substan¬
tiarum approximatur firmae fixioni, sed non est firma & perpetua.
Tria ergo sunt naturae maxima secreta: nempe, sulfur praeparatum, arseni¬
cum, & argentum viuum praeparata: & eorum praeparationes sunt tres viae
ad vnum effectum: nam sulfur praeparatur vno modo, arsenicum alio, & argentum
viuum alio modo: quanuis interdum vnum adiuuet in alterius praeparatione.
Qui ergo scit hoc sulfur praeparatum, scit vnum naturae secretum, quia e¬
tiam ipsa natura illud lauat (vt superius dixi.) Ideo Geber libro primo, capi¬
te decimo septimo in fine ait, Vltimum est Mars, id est sulfur: Et hoc est v¬
num de naturae secretis. Idem etiam confirmat libro supradicto, capite deci¬
mo quinto, & libro tertio, capite nono: cum illo igitur sulfure praeparato, &
ex parte fixo vniuntur spiritus, id est arsenicum, & argentum viuum praepa¬
rata, & per illum fixantur cum maximo ingenio. Quod non peruenit ad ar¬
tificem durae ceruicis, vt ait Geber libro primo, capite decimo septimo in fi¬
ne. De hoc sulfure loquens Albertus libro quarto Mineralium, capite primo
dicit, Debemus istud obseruare, quòd fumus illius (ante praeparationem) o¬
stendit substantiam terrestream illius admodum ignibilem esse, & cremabi¬
lem, & foetor illius ostendit illam esse admodum inconcoctam, & non ter¬
minatam, sed magis per calorem corrumpentem, esse corporis indigesti
quàm per digestionem completam. Et haec eius intemperies facit vt illud es¬
se possit materia vniuersalis omnium metallorum: nam si ipsum esset comple¬
tum, & vnius determinatae complexionis, tunc certè non esset ad alia conuer¬
tibile, nisi prius illa remoueretur: sed pro sua discrasia est in omnia conuertibi¬
le: & semina & alia ex quibus res in natura generantur.
Et ideo sagax natura abundat sulfure, vbicunque est locus generationis
metallorum: Et quia calidum est, ideo aperitiuum est, & humidi terminati¬
uum, id est argenti viui, quod eum tangit. Et quia calidum est & siccum, ideo
acutum est, & id eo vires habet sigillantis, & formantis, & non recipientis.
Qua de re Hermes Trismegistus dicit esse patris & masculi semen. DISCIP.
lam certior sum hanc nostram medicinam fieri non debere ex auro, quia fi¬
nitum & terminatum est. RAIMVND. Ad illud quod aliqui dicunt, Om¬
ne simile generare suum simile: superius respondi. Et praeterea dico, in me¬
tallo nostro imperfecto esse Solem & Lunam in virtute, ac potentia propin¬
qua, vt etiam dicit Arnoldus in Epistola ad Regem Neapolitanum.
Ad illud quod dicunt de fermento, intelligunt de medicina finita, & per¬
fecta: nam illa est fermentum in multiplicatione, & illa generat simile sibi.
Sulfura etiam dicta aurum & argentum sunt fermentum sui argenti viui.
DISCIPVLVS. Te die noctúque audirem, tam me delectant istae ex¬
positiones: sed velim tandem concluderes, quae sint principia immediata
metallorum. RAIMVNDVS. Iam dixi, duplicem illum fumum per faxa
penetrantem, si inueniat sulfur illud lotum & quasi fixum, ob multam affinita¬
tem & conuenientiam vniuntur ad minima, & duplex ille fumus incipit ali¬
quantulum incrassari & firmari, & ex virtute caloris mineralis subtilissimae par¬
tes