575
32 LIGNVM VITAE
possunt, quia omnes corruptionis causas habent & calcinationis: Et hoc vo¬
luit Geber significare lib. 4. cap. 3. dicens, Substantiae Veneris & Martis (com¬
munium) dealbatio pura est, & similiter Lunae rubificatio. DIS. Hanc senten¬
tiam non intelligo. RAI. Vult dicere, dealbationem id est argentum viuum
& Lunae rubificatio, id est sulfur quod est tinctura rubedinis ipsius argenti viui
dicti Lunae, ipsa est pura & munda in eorum radice. Et hoc voluit Geber di¬
cere lib. secundo capite septimo. Qui cum exclusisset Solem, Lunam, Iouem,
& Saturnum communes, concludit postea, dicens: Melior est ergo argenti vi¬
ui sublimatio ab illis corporibus quibus cum non conuenit, nempe quia mun¬
da in radice. Sed certum est argentum viuum minus conuenire in natura cum
ferro & aere quàm cum alijs, ergo ab illis sublimari & extrahi debent spiritus:
Et quicquid dicit Geber in lib. Inuest. & alibi de praeparatione corporum perfe¬
ctorum & imperfectorum, intelligit de his. DIS. Quomodo de his intelligit
loquens de perfectis? RAI. Dixi hanc artem non vti auro vel argento commu¬
nibus, sed solùm tractat de corporibus imperfectis (vt dicit Geber in proemio
lib. Inuest.) Neque dico per commistionem cum medicina (nam haec foret respon¬
sio parum sciens) sed per reductionem ad primam materiam & separationem om¬
nium accidentium immundorum supra inductorum materiae purae radicali.
Quando ergo in praeparatione haec metalla intrinseca sunt immunda, tunc im¬
perfecta vocantur: sed quando sunt praeparata & etiam ex colorum considera¬
tione vocantur perfecta. Et hoc manifestè asserit Geber lib. 2. cap16. in fine, &
cap. 7. in fine. Et haec omnia perfecta vel imperfecta possunt à supradictis eli¬
ci, vel ab vno illorum. Particularius tamen nota, quòd cum Geber in lib. Inuest,
dicit corpora perfecta, id est Solem & Lunam non indigere praeparatione quo
ad perfectionem, cum sint iam perfecta seu perfectè praeparata, sed vt magis
perfecta fiant, subtilientur, soluanturque, intelligit solùm de sulfure crasso dicto
Marte: quod praeparatum vocatur Sol & Luna, quia in eo apparet rubedo so¬
lis & albedo Lunae: vt dicit Geber lib. i. cap. 14. & 22. loquens de Marte: nam
eadem res albificat & rubificat. Et illud omne corpus illuminat, quia est lu¬
men & tinctura, vt dicit Geber lib. I. cap. 14. Et si bene consideres pręparatio¬
nis modum Solis & Lunae scriptum in fine in libro Inuestigationis, inuenies
eandem esse quam superius dixi de sulfuris lotione facta cum sale & aceto, &
postea subtiliato cum sale armoniaco, id est cum sua aqua Mercuriali, & tunc
corpus fixum factum est verè spirituale ac subtiliatum. Ideo Geber in libro In¬
uestigationis, loquens de praeparatione aceti acerrimi cum quo possunt prae¬
parari corpora imperfecta vel corpus imperfectum, & ab eo extrahi suum ar¬
gentum viuum & sulfur radicalia, & cum his fieri nostra medicina, dicit, Haec
aqua composita ex duabus aquis id est ex sulfure praeparato & subtiliato, & ar¬
gento viuo similiter soluto, ea est nostra medicina, & est argentum viuum prae¬
paratum ab argento viuo praeparato: & sulfur praeparatum à sulfure non praepa¬
rato, & factum corpus spirituale & subtiliatum & attenuatum: Et quotiescun¬
que Geber loquitur de soluendo aut subtiliando corpus purum & praeparatum
cum sale armoniaco id est cum aqua nostra Mercuriali, semper intelligit de hoc
fulfure, nam neque argentum viuum neque arsenicum indigent illa subtilitione:
& ideo Geber lib. 2. cap. 15 loquens de hac aqua Mercuriali sub nomine mul¬
tarum aquarum acutarum, acerbarum & ponticarum, dicit causam inuentio¬
nis illius fuisse subtiliationem earum rerum, id est praedict sulfuris, quod ante
praeparationem non habet fugionem aut ingressum, ideo amittebatur magna
utilitas ipsius fixi spiritus, & per consequens arsenici, quod de illius natura, vt
dicit Geber lib. primo capite decimo quarto, ideo vocatur sulfuris compar, &
saepe