575
ANIMADVERSIO 101
perto fuisse scriptum. Quòd autem à Gebro nondum experto, id dictum fuerit, si per
praeparationem non intelligas medicinam tertij ordinis, sic docebo. Scripsit Ge¬
ber cap. 1.suae Summae, omnium librorum suorum summam ibi coaceruatam & ac¬
cumulatam esse. Vnde & Summae nomen ei libro impòsuit. Ait etiam in ultimo
cap. libri de Inuestigatione, se scripsisse in Summa, ea quae digitis extraxerat, &
oculis uiderat, & manibus tetigerat. Scribit etiam cap. 15. Summae, hanc artem ue¬
ram esse, quam se uidisse, & ueritatem assequutum esse scribit: unde satis constat,
Summam à Gebro experto fuisse scriptam. Itaque si liber Inuestigationis ab eodem
experto scriptus esset, oporteret Gebrum in ambobus idem sentire, & sibi similem
esse. At nisi per praeparationem in ultimo cap. libri de Inuestigatione, interpreteris
medicinam tertij ordinis, facilè deprehendes Gebrum aliter sentire in Summa, quàm
in lib. Inuestigationis. Cuius haec sunt uerba cap. 69. suae Summae.
GEBER.
Saturni uerò & similiter iouis essentiae multiplex adhibetur praeparatio, secun¬
dum multiplicem ipsorum ad perfectionem approximationis, aut elongationis ab
ea gradum. Cum sit igitur aliud ex corrumpentibus, illorum profundo adueniens
& ipsorum naturae radicitus innatum, sulfureitatis scilicet terreitas atque impuritas
terrae argenti uiui, illorum essentiae, in principijs creationis commista: aliud uerò su¬
perueniens post primam eorum mistionem, & corruptionem adducens, & huius ge¬
neris sunt sulfureitas comburens, & illius impuritas, & arg. uiui foeda substantia,
quae omnia sunt Saturni & iouis substantiam corrumpentia. Sed horum quidem alte¬
rum, (scilicet primum) impossibile est remoueri, per alicuius medicinae primi ordi¬
nis industriam. Alterum uerò paruo adminiculo remoueri contingit. illud quidem
remoueri impossibile est, propterea quòd prima illa corrumpentia in principijs na¬
turae propriae horum corporum in ueram essentiam commista fuerunt, & uera essentia
facta sunt. ideoque cum non sit possibile, ueram rei cuiusque in natura remouere es¬
sentiam, re ipsa permanente, non fuit possibile ab eis haec corrumpentia delere¬
Quamobrem quidam philosophi putauerunt, hanc ob causam ad finem artis opta¬
tum perueniri non posse. Et nos quidem, nostro tempore hanc inquirentes scien¬
tiam, peruenimus ad hoc idem, quod similiter nullo, quantumuis ingenioso, prae¬
parationis modo potuimus, corpora (subaudi ignobilia) illustrare cum comple¬
mento sui fulgoris lucidi, quin contingeret illa ex toto infici, & penitus denigrari.
Quae uerba quantum aduersentur ultimo cap. libri Inuestigationis, nemo est,
qui non uideat. Proinde cum Geber non nisi expertus Summam scripserit, colli¬
gendum est librum Inuestigationis ex officina Gebri non prodijsse, aut à Ge¬
bro inexperto editum, aut saltem praeparationem in libro Inuestigationis, modo su¬
pradicto esse interpretandam, cum hi duo loci alioqui ex diammetro pugnent, &
nulla alia ratione conciliari possint. Atqui Geber cap. 70. suae Summae, suum ag¬
noscit librum Inuestigationis, & cap.i.libri Inuestigationis, testatur Summam à
se prius fuisse scriptam. Proinde cum uterque à Gebro experto scriptus fuerit, co¬
gimur necessariò admittere, pręparationem in ultimo cap. libri Inuestigationis pro
medicina tertij ordinis interpretandam esse. Cum enim omnis praeparatio igno¬
bilium metallorum, aut fiat per adhibitam medicinam, aut sine medicina, oportet eam
praeparationem, qua imperfecta corpora perfectis euadere splendidiora, in lib. In¬
uestigationis scribit, harum duarum alteram esse. sed non est ea, quae fit citra medici¬
nam: igitur erit illa, quae fit beneficio medicinae adhibitae. Quòd non sit ea, quae fit
citra medicinam, hinc patet. Omnis praeparatio imperfectorum, quę fit citra medici¬
nam, teste Gebro, aut est eorum in calcem reductio, & calcis ablutio & descensio, aut
est calcis in aquam resolutio, & calcis solutae congelatio, & in massam solidam redu¬
ctio, aut calcis cum spiritu aliquo eleuatio, aut eorum cum arg. uiuo mistorum ablu¬
tio, & abstersio, aut limaturae eorum cum sale, uel alumine, uel uitro mistae descensto.
Atqui nulla harum praeparationum per se, nec omnes in unum cumulum redactae aequare
i 3