575
100 TAVLADANI
quòd si sulfur fuerit in radice commistionis, pauca fixione participans, album al¬
bedine non pura, non superans sed superatum, cum arg. uiuo secundum partem
fixo, partim uero non fixo, albo, non puro, commistum, sequetur ex eo stannum,
Quòd si his duobus locis non es contentus, consule adhuc Gebrum cap. 2. librim
de inuestigatione, id apertius testantem, ubi ait: Causam corruptionis metallorum
effectricem, esse substantiam impuram arg. uiui & sulfuris, sine proportione de¬
bita commistam, uel minus decoctam in uisceribus terrae immundae, nec rectè in¬
spissatam, nec fixam, humiditatem habentem combustibilem, & corrumpentem, &
rarae substantiae, & porosae, uel habentem fusionem sine ignitione debita, uel nul¬
lam, nec patientem malleum sufficienter. Quam substantiam argenti uiui & sulfuris
immundam, & ita corruptam, affirmat inesse his quatuor metallis, uidelicet stan¬
no, plumbo, cupro, & ferro. Quae Gebri testimonia cum sini uera, mendosam esse
oportet Bachonis opinionem. Sed insurget forsan aliquis fautor Bachonis, &
dicet ioui, licet externa sordicie laboranti, hanc tamen intimam non esse, ideoque
eam praeparatione aboleri, & tandem mundissimum, & defaecatissimum euadere
posse. Ego uerò contendam, & iouem, & Venerem, & Saturnum, & Martem non
solùm externa, & aduentitias, sed etiam intima, intercute, & penitus inossata le¬
pra laborare, quae omnino deleri non possit, citra beneficium medicinę tertij or¬
dinis. Obijciet mihi authoritatem Gebri cap. ultimo libri de Inuestigatione scri¬
ptam: cuius haec sunt uerba.
GEBER.
Considerauimus inuestigatione nostra perfectorum materiam cum forma à ra¬
dice suae commistionis usque ad complementum, puram esse, ssine corruptione aliqua
superuenienti. considerauimus etiam à contrario sensu imperfectorum & perfe¬
ctorum, substantiam unam ubique esse, scilicet argentum uiuum & sulfur, quae ante com¬
mistionem suam pura sunt, & munda. Et per hanc considerationem per nostrum
exercitium inuenimus, corruptionem imperfectorum accidentaliter superuenisse,
quae materiae nouam & corruptam dedit formam. Nam cum corpora imperfecta
per nostram experientiam & per ingenium nostrum uidimus pręparata, & mun¬
data ab omni superflua corruptione, & immunditia fugitiua, seu terrestri libera¬
ta, inuenimns ipsa maioris claritatis, & fulgoris seupuritatis, quàm ipsa corpo¬
ra naturaliter perfecta. Proinde dicet aliquis: si haec corruptio praeparatione de¬
leri potest, si, inquam, per praeparationem mundiora & splendidiora efficiuntur,
quàm sint corpora naturaliter perfecta hinc uel maxime constat, hanc metallo¬
rum ignobilium immunditiem aduentitiam esse, & deleri sola praeparatione posse.
Hic certè ardua & difficilis insurgit quaestio, dabit tamen Deus opt. max. ut inde
pedem incolumes referamus. Proinde ut hanc difficultatem soluamus, hoc dilem¬
mate utemur, aut à Gebro hoc nunquam scriptum, sed ab aliquo alio sub nomine
Gebri, aut à Gebro ueritatis inuestigatore & nondum experto, aut per praepara¬
tionem (qua asserit imperfecta euadere ipsis perfectis splendidiora) intelligendam
& interpretandam esse medicinam ignobilia nobilitantem, id est medicinam tertij
ordinis, non autem praeparationem aliquam uulgarem. Quam ultimam dilemmatis par¬
tem, si quis probat (probabit autem quilibet sanę mentis) ego certè libenter assen¬
tior: didici enim ex Arnoldo, Raymundo, & reliquis huius artis doctoribus peri¬
tis, aurum seu argentum, beneficio Elixiris ex metallis ignobilibus generatum, & ui¬
ribus, & splendore, nobilius & generosius esse auro minerali. Quod si quis hanc
praeparationis interpretationem non probat, ex duobus alterum mihi cedet, aut Ge¬
brum haec uerba scripsisse, aut non. Si uult à Gebro id scriptum, & non concedat, prae¬
parationem modo supradicto interpretandam, cogetur denuo ex duobus alterum mihi
concedere, scilicet aut à Gebro experto, aut à Gebro nondum experto id scriptum
fuisse. Si uult à Gebro experto id dictum, profectò faciam tandem, ut sentiat praepa¬
rationem, ut suprà docui, exponendam esse, aut conuincam, à Gebro nondum ex¬
perto