575
ANIMADVERSIO 103
gentum, ut omnes testantur Alchemiae authores. Igitur ex metallis imperfectis
non potest fieri Elixir, nisi prius in aurum & argentum transmutentur. Quod si
ita est, igitur ex auro & argento Elixir confici necesse est. Quibus aptissime qua¬
drat authoritas Platonis, sic dicentis: Corporibus imperfectis, licet interdum utai
possis, eis tamen ad Elixir non indiges, cum non possis habere ex ipsis illud
quod est maioris temperantiae & minoris faecis. quòd si eis uti uolueris: oportet
primò, ut conuertas ea in similitudinem duorum aut corporum perfectorum,
quod nunquam fiet, donec Sol & Luna, in uno corpore iuncta, proijciantur de¬
super ipsa. Valeat igitur & Bachonis & Braceschi, & reliquorum omnium er¬
ror, qui Elixir non ex auro & argento, sed ex loue, Marte, aut quapiam alia re¬
conficiendum esse opinantur. Sed obstrepet mihi iterum quispiam, & dicet. Phi¬
losophi ubique docent aurum & argentum suum, non esse aurum & argentum uul¬
gi. Ideoque contendet, ex auro & argento, quibus uulgò utimur, Elixir conficien¬
dum non esse. Turbaret me profectò, prae caeteris omnibus haec obiectio, nisi
Arnoldus Villanouanus cap. 38. sui Rosarij minoris, eam apertè enodasset: cuius
haec sunt uerba. Proijce ergo unum pondus de ipsa medicina super mille partes
Mercurij, uel Lunae, & fiet Sol melior, quàm Sol de minera productus: quia aurum
& argentum Elixiris, excedunt aurum & argentum uulgi, in omnibus suis pro¬
prietatibus. Vnde dicunt Philosophi, quòd aurum & argentum eorum, non sunt
aurum & argentum uulgi: quoniam additur eis additio magna in tinctura, &
perseuerantia in igne, & in proprietatibus operationum, & multarum utilitatum
ad omnem utilitatem expellendam. Ex his Arnoldi uerbis facillimè intelligis,
quid sibi uelint Philosophi, cum aurum & argentum suum alia esse dicunt, quàm
int aurum & argentum uulgi. Quae interpretatio cum non sit mea, sed Arnol¬
di, uiri hac in arte celeberrimi & fide digni, neminem adeò temerarium fore exi¬
stimo, qui eam ausit respuere. Nihiloninus tamen, ut morosis omnino satisfiat,
nos eam obiectionem alio modo diluemus. Dicimus igitur, ubi aurum & argen¬
tum, artis beneficio in spiritualem & actiuam naturam redierunt, id est, postquàm
de potentia ad actum iter fecerunt, tunc philosophica dici, & longè alia esse
uulgaribus. Nam uulgaria, quandiu in naturali suo statu permanent, mortua
sunt, id est actionis expertia: quoniam reliqua metalla nobilitare non possunt.
At si arte naturae ministra in actiuam conditionem promoueantur, ita ut eorum
potentia sopita excitetur, & in actum prodeat, tunc reliqua omnia mutabunt me¬
talla: & tunc cum libera agendi & mutandi facultate polleant, & potiantur, pro¬
fectò longè alia sunt, quàm sint illa uulgaria. Vnde non immeritò, tunc dicitur
aurum uel argentum Philosophorum, hoc est à Philosophis elaboratum, & ad
sublimiorem conditionem euectum, non esse aurum uel argentum uulgi. Quam
interpretationem, ne quis contemnat, sciat eam non esse à me confictam, sed es¬
se Aros Philosophi, cuius haec sunt uerba in libro suo ad regem Nephes. Et est
sciendum, inquit, quod in nostro lapide sunt Sol & Luna, in uirtute & poten¬
tia, atque etiam in natura: quia si haec in dicto lapide non essent, non fieret in¬
de Sol, neque Luna. Et tamen ipse Sol in lapide existens non est, sicut Sol com¬
munis, nec Luna eodem modo, sicut Luna communis: quia Sol & Luna existen¬
tes in dicta confectione, sunt meliores & subtiliores facti, quàm sint manentes in
ipsa natura uulgari, cuius haec est ratio: quia manentes in ipsa natura uulgari,
sunt penitus mortui, & nullam exercere possunt actionem: at ubi transierunt in
Elixir, tunc potentissimè agunt in reliqua metalla. Hinc itaque familiarissimè in¬
telligi potest, quid sibi uelint Philosophi, cum dicunt aurum & argentum suum
non esse illa uulgaria. Non enim id spectat, ut lapidem ex auro & argento for¬
mari negent, (si enim haec in lapide reuera non essent, ut ait Aaros, non fieret inde
Sol aut Luna, quia si alchemia, ut ait Lullus, aurificaret sine auro, & argentificares
dine argento, diffinitio principij esset falsa, & aurum non esset principium in ra¬
i 4