575
114 DE INVESTIGATIONE
Mundatio aluminum.
Primò de alumine glaciali. Multa possunt per ipsum praeparari sine ipsius
mundatione aliqua: tamen in hunc modum mundatur. Ponatur in alembico,
& extrahatur inde tota humiditas, quae multum in arte ista valet. Faeces in fun¬
do vasis remanentes, vel dissoluantur supra lapidem in aliqua parte humida,
vel in aqua inde extracta, vel reseruentur.
Mundatio aluminis lameni.
Alumen lameni, quemadmodum glaciale praeparatur, excepto quòd in hac
arte maioris est virtutis.
Mundatio aliorum aluminum.
Plura adhuc inueniuntur alumina, quae omnia, vt iam dicta praeparantur, &
mundantur.
Mundatio atramentorum.
Primò de nigro atramento. Nigrum sic mundatur: Primò soluatur in aceto
mundo, post distilletur, & coaguletur. Vel ponatur primò in alembico, & hu¬
miditas totalis extrahatur. Faeces in hac distillatione calcinatae super porfidum,
vel in sua aqua soluantur, & coagulentur. Vel ipsa aqua secundum velle artifi¬
cis reseruetur.
Mundatio cuperosae.
Cuperosa, siue vitriolum mundatur vt atramentum nigrum. Habet tamen
atramentum nigrum maiorem atramento viridi terrestreitatem.
Mundatio aliorum atramentorum.
Diuersa sunt atramenta, & inueniuntur diuersi coloris, quae vt praedicta mundantur.
De uitro, & boracibus.
Vitrum & boracia si debito modo fuerint facta, non indigent praeparatione.
Mundatio aceti acerrimi.
Acetum autem, & cuiuscunque generis acutum, seu acerbum, subtiliantur & de¬
purantur: & illorum virtus siue effectus per distillationem melioratur. De eorum
mundatione, & depuratione sufficienter tractauimus, cum quibus corpora
imperfecta praeparari possunt, & depurari, & meliorari, & subtiliari, igne sem¬
per debito mediante.
De praeparatione & melioratione corporum in genere. Cap. V.
Praeparantur autem & depurantur per ista ad intentionem ignis, per hunc
modum. Habent enim haec corpora imperfecta humiditates superfluas, &
sulfureitatem adustibilem, nigredinem in ipsis generantem, ipsaque corrumpentem.
Habent etiam terrestreitatem immundam, faeculentam, & combustibilem, nimis gros¬
sam, ingressionem impedientem & fusionem. Ista & talia sunt superflua in his cor¬
poribus praedictis, quae in ipsis nostra experientia & inuestigatione certa & in¬
geniosa sunt inuenta. Et quia haec superflua accidentaliter his superueniunt cor¬
poribus, & non radicaliter, & spoliatio accidentalium possibilis est, oportet nos
cum igne artificiali his praedictis mundatis, superflua demere accidentia cun¬
cta, sola substantia argenti viui & sulfuri radicalis permanente. Et haec est integra prę¬
paratio imperfectorum, & depuratio perfecta. Melioratio, depuratio & subtilia¬
tio horum, substantiae purę remanentis, fit multis modis, secundum quod indiget Elixir.
Praeparationis ergo & depurationis in generali modus est hic. Primo enim ele¬
uanda est cum igne proportionali tota humiditas superflua & corrupta, in illorum
essentia, etiam superfluitas subtilis & comburens, & hoc calcinando: Deinde totalis
substantia remanens corrupta in illorum calce superfluae humiditatis comburentis
& nigredinis corrodenda est cum his mundatis prędictis corrosiuis, acutis, seu
acerbis, donec calx fuerit alba siue rubea, aut secundum corporis naturam & proprie¬
tatem colorata, & munda & pura ab omni superfluitate, seu corruptione praenarra¬
tis. Et haec cum his corrosiuis mundantur, terendo, imbibendo, & lauando. Postea
verò delenda, seu deponenda est totalis terrestreitas immunda, & faeculentia combu¬
stibilis