575
PERFECTIONIS GEBERI. 116
stibilis & grossa, cum rebus praedictis mundatis vel puris, fusionem metallicam
non habentibus, cum calce praedicta, modo praedicto depurata, commistis &
bene tritis, quae in fusione, seu calcis reductione retinebunt secum terrestreitatem
grossam & immundam praedictam, remanente corpore puro ex omni superflui¬
tate corrumpente mundato, & hoc totum descendendo. Meliorationis & sub¬
tiliationis horum substantiae purae in generali modus hic est. Primò hoc corpus
purgatum & reductum, est iterum calcinandum cum igne, & adiutorijs mun¬
datiuis praedictis, deinde cum his quae sunt solutiua soluendum. Hec enim aqua
lapis noster est, & argentum viuum de argento viuo, & sulfur de sulfure, ex cor¬
pore spirituali abstractum & subtiliatum, siue attenuatum, quae meliorari potest,
confortando in ipsam virtutes elementales, cum alijs praeparatis, quae sunt ex
genere sui generis: & augmentando colorem, fixionem, pondus, puritatem,
fusionem, & alia omnia, quae pertinent ad Elixir perfectum. Et iste est modus,
per solos nos inuestigatus, pręparationis, depurationis, subtiliationis, & melio¬
rationis corporum mineralium in generali. Nunc transeamus ad specialem,
seu particularem cuiuslibet corporis imperfecti praeparationem, cum omni¬
bus modis suis, etiam perfecti corporis mineralis. Et primò de Ioue.
De praeparatione Iouis in speciali. Cap. VI.
Praeparatur autem Iupiter multipliciter, melius tamen per hunc modum.
Et est, vt ponatur in furno calcinationis, in vase ad hoc apto, & proijciatur
subtus ignis vsque ad corporis ipsius fusionem bonam, mouendo tunc ip¬
sius corpus liquefactum cum spatula ferrea perforata: scoriam quae super ipsum
creatur contrahendo, iterumque corpus mouendo in ignis calore aequè perdu¬
rante, donec in superficie bona quantitas ipsius pulueris fuerit congregata. De¬
ponatur tunc illa, & iterum moueatur, quousque alternata vice totum corpus in
puluerem subtilissimum fuerit reductum. Cribretur ergo puluis ille, &
reponatur in furno, addendo illi ignem bonum ipsius fusionem non superan¬
tem, & mouendo multoties. Stet ergo in igne suae calcinationis sic per diem
maturalem, vel circiter, donec tota humiditas accidentalis, & superfluitas fuerit
deleta, cum sulfure combustibili & corrumpente: postea extrahatur calx
alba mundata. Nam ignis omnem fugitiuam substantiam, & inflammabilem
eleuat, & consumit de praedictis, scilicet cum sale communi mundato, & alu¬
mine, & cum aceto purificato & acerbo multum lauando, & ponatur ad solem
vel ad aerem, & iterum teratur, & lauetur, & desiccetur, & hoc alternatim
per vicem reiteretur, donec per acuitatem salium, aluminum, atque aceti, tota
eius humiditas, nigredo, & immundicia fuerint consumptae, corrosae, & dele¬
ctae. Tunc apponatur de vitro trito cum his praedictis. Cumque totum impasta¬
tum fuerit, descendatur per Botum barbatum, cum sufficienti igne. Descendit
enim corpus purum & mundum, remanente cum vitro & salibus, siue alumi¬
nibus, tota substantia terrea & faeculenta. In illo enim corpore mundo descen¬
so, & reducto, est aequalis & perfecta proportio argenti viui mundi, & sul¬
furis albi non vrentis. Nam ignis & corrosiua totam humiditatem, & sub¬
stantiam fugitiuam, inflammabilem, & corrumpentem, atque nigredinem di¬
uiserunt, & per descensorium ipsius, siue per pastillum salium & aluminum, &
vitri, diuisa est tota substantia terrea faeculenta, substantia pura & tempera¬
ta cum sua proportione remanente. Postea verò calcinetur iterum hoc cor¬
pus reductum purum, cum solo sale ammoniaco puro, mundato, donec fue¬
rit in pondere aequali, vel circiter. Cum autem bene & minutissimè fuerit
calcinatum, tunc illud totum peroptimè, & bene diu teratur super porfidum,
& ponatur sub diuo, in loco frigido & humido: vel in vesicis vitreis in furno
k 4